CAPVT V.

CAPVT V.

Grauia quædam incommoda, quæ vitare Regij Consiliarij debent in Episcoporum prouisione, vt tuta esse ipsorum conscientia queat.
31
*PRimum sit, ne Episcopi ex vno re
gno ad aliud transferantur, quando id sine magnis sumptibus, & longissimis itineribus terrâ marique esse nequit, si præsertim senes fuerint, aut aliis corporis incommodis præpediti. Ex Nouâ-Hispaniâ ad Peruuium vidimus nonnullos tales aduenisse, qui in regno illo poterant decentissimè promoueri, aut victuros parùm, aut cum difficultate victuros. Vnum aliquem feliciorem in hac parte, Illustrissimum D. Dom. Ildefonsum Ocon, qui ex Incatanensi Ecclesiâ in Cuscensem promotus, Argentopolitanus Archiepiscopus obiit Anno 1656. dicentem audiui, nihil inconsultius & dissonantius illo suo transitu fieri potuisse. Quod quidem si ex notitiæ defectu oritur, id esse constat non leui ex culpâ damnabile, vt dictum Cap. 1.
VacantiũVacantium EcclesiarũEcclesiarum damna.
si alio respectu; nullus certè occurrere talis potest, qui adeò est vacantibus Ecclesiis perniciosus, detrimentosus pauperibus, opportuno subuentore carentibus, quorum & necessaria subsidia in expensis itinerum consumuntur. Cùm tamen ita disponi res debeant, vt eorum cautela, & Ecclesiæ seruentur indemnes, & cuicumque necessaria pro suo modo ministrentur. Cap. Ecce, 39. dist. ex D.
D. Gregor.
Gregorio lib. 8. Epist. 4.
32
*Secundum, ne nimiùm senes eligantur,
2. Ne nimis senes eligantur.
quia vel eos mortuos electionis instrumenta reperient, vel Sede non conscensâ decedent, seu paullò pòst: sicq́ue vacatio vna aliam diuturnam, & plenam periculis subsequetur. Vidimus hoc non multis abhinc annis, octogenariorum, & supra, electionibus non sine ingenti detrimento frustratis. Pro quo & est à Diuo Gregorio de
D. Gregor.
cretum Libr. 12. Epistol. 6. quod habemus in Cap. Archidiaconum, 85. dist. vbi sic dicitur: Archidiaconum Florentinum Ecclesiæ Anconitanæ qui ad Episcopatum fuerat electus, Scripturæ quidem sacræ scientiam habere, sed in ætatis senio jam confectum accepimus, vt ad regiminis officium non poßit assurgere, &c. Neque obstat aliquem in quibusdam vigorem conspici annis superiorem; fallax enim ille, & itinerum de fatigatione marcesset. Episcopus Ciuitatis Purensis, seu Conceptionis in Chilensi regno,
Episcopi Purensis mors.
ad Ecclesiam ciuitatis Sancti Iacobi in eôdem regno promotus, ætate longissimâ, iam iam conscensurus nauim, dum nescio quid cibi tenuioris sumit & potûs, animam exhalauit. Dolet paternis visceribus Diuus Leo Epistol. 84. Cap. 1. quòd Sacerdos, (Episcopum intelligit) ad dura fuerit laboris huiusce compulsus; cui | non ob molestiam ægritudinis, non ob sæuitiam hiemis
darentur induciæ: sed iter asperum & periculis plenũplenum, per inuias cautes (aliàs, niues) agere cogeretur. Quibus certè non minora in itineribus Indicis conspiciuntur, nisi quòd etiam longiora.
33
*Tertium, & grauissimum profectò,
iamq́ue insinuatum, dum non sedulò prouidetur ne Sedes Episcopales diuturnâ vacatione tabescant. Pro quo est Cap. Ne pro defectu, de electione, in quo sic statuit Innocentius Tertius: Ne pro defectu Pastoris gregem Dominicum Lupus ra
Cap. Ne pro defectu.
pax inuadat, aut in facultatibus suis Ecclesia viduata graue dispendium patiatur: volentes in hoc etiam occurrere periculis animarum, & Ecclesiarum indemnitatibus prouidere: statuimus vt vltra tres menses Cathedralis Ecclesia vel Regularis, Prælato non vacet &c. Idem antiquiorum Patrum decretis statutum fuisse habemus in Cap. obeuntibus 63. dist. vbi sic dicitur: Obeuntibus sanè Episcopis, quoniam vltra
Cap. Obeuntibus.
tres menses vacare Ecclesiam, Sanctorum Patrum prohibent sanctiones &c. Concilium etiam Tridentinum Episcopis æquâ ex caussâ absentiam trium concedit mensium, eorum super hoc conscientias onerando. Et quia absentia illa trimestris,
Concilium Tridentinum.
cum detrimento gregis futura regulariter creditur, id vt prouideant ne ita sit, verbis grauissimis admonentur Seßione 23. Cap. 1. de Reformatione.
Quæ cùm ita se habeant, facilè videri potest quàm sit Indiarum Ecclesiis exitiosa futura, non vnius aut alterius, sed plurimùm annorum sæpè vacatio: & quàm eorum grauatæ conscientiæ maneant, qui potuerunt, nec voluerunt tamen, opportuniùs prouidere. Argyro-politanam Ecclesiam septennio vidimus viduatam Pastore: Ecclesiam S. Iacobi Chilensem non minori spatio etiam nunc videmus solatio eiusdem orbatam; & nondum statim finis: Pompaianensis duodennalem sustinuit orbitatem: Panamensis, Chartaginiensis, S. Marthæ, & fortè aliæ, diuturnâ viduitate mirum erit si non penitus marcuerunt. Et damna quidem videmus, cùm eorum non vi
Quibus tribuenda.
deamus auctores: certè tamen scientes ad Consilium Regium remedij ipsorum curam pertinere: siue totum illud sit, aut illius portio, Cameræ scilicet, iuxta diuersas circa hoc dispositiones, quarum vtilitates ipsi viderint disponentes; dummodò communis, & non priuatorum commodi ratio potissimùm habeatur.
34
*Præfata autem vacantiarum incommo
da, ex alio non semel oriuntur incommodo, mutatione inquam Prælatorum: non enim ita facilè repletur Sedes ac contingit vacuari: neque tam opportunè spirituale Matrimonium contrahitur cum secundo, ac cum translato dissoluitur. Et de translatione quidem Innocentius Tertius Cap. Quantò personam, de translatione Episcopi, ita lo
Cap. Quanto personam.
quitur: Non enim homo, sed Deus separat, quos Romanus Pontifex (qui non puri hominis, sed veri Dei vicem gerit in terris) Ecclesiarum neceßitate, & vtilitate pensatâ, non humanâ, sed diuinâ potiùs au
ctoritate dissoluit. Sic ille. Hanc autem necessitatem, vel vtilitatem in huiusmodi mutationibus rarissimè in Indiis accidere, nos, qui videmus & tangimus, non dubij possumus protestari. Et mirum profectò est Consilij Dominos meliùs videre, & penetrare profundiùs, longissimo terrarum & marium diuortio separatos.
35
*Fateor vtilitatem amplos habere termi
nos, & ita posse illam, licet non eximiam, aliqualem tamen, in mutationibus istis deprehendi. Verùm neque hoc videtur satisfacere, quia hi, qui rem istam proximiùs & intimiùs inspiciunt, nihil tale deprehendunt: & satis periculosa res est, quandoquidem, vt cum aliis habet P. Amicus Tomo 8. Disput. 22. num. 73. translatio facta sine sufficienti caussâ, saltem probabiliter æstimata, est irrita; sicut dispensatio in votis, vel in matrimonio. Deinde, qualiscumque vtilitas, quæ scilicet parui monenti est, non debet ad tales mutationes attendi, quia per illas Matrimonium spirituale dissoluitur, vt constat ex citato Capite, & præsertim ex antecedenti satis memorabili, quod incipit Inter corporalia; in quo maius illius vinculum quàm matrimonij corporalis esse deciditur, & probatur: Atqui matrimonium corporale non qualicumque vtilitate, sed maximâ dissolui potest, vt omnes de hoc agentes Doctores affirmant. Præterquam quòd vtilitas talis non est considerabilis ad mutationem, quando ex mutatione ipsâ frequentia inconuenientia resultant, ad quæ potiùs attendendum: quandoquidem id, quod vtilitatis Ecclesiæ vni videtur accrescere, decrescit alteri, quæ vtili sponso viduatur.
36
*Propter quam rationem Doctores communiter improbant transitum Religiosi ad Religionem alteram, intuitu etiam maioris perfectionis. Pro quo sic D. Thomas 2. 2. quæst. 189. artic. 8. in Corpore: Respondeo dicendum quòd transire de Religione ad Religionem, nisi propter magnam vtilitatem vel neceßitatem, non est laudabile: tum quia ex hoc plerumque scandalizantur illi, qui relinquuntur: tum etiam quia faciliùs proficit aliquis in Religione, quam consueuit, quàm in illa, quam non consueuit, ceteris paribus. Sic ille adducens statim verba Abbatis Nesterotis apud Cassianum Collat. 14. Cap. 5. vbi sic ait: Vnicuique vtile est, vt
Cassianus.
secundùm propositum, quod elegit, siue gratiam, quam accepit, summo studio ac diligentiâ ad operis arrepti perfectionem peruenire festinet, & aliorum quidem laudans admiransque virtutes, nequaquam à suâ, quam semel elegit, profeßione discedat. Hæc ille. Nec omittenda alia ex Cap. 6. vbi ita loquitur: Impossibile namq́ue est vnum eumdem hominem, simul vniuersis, quas superiùs comprehendi, fulgere virtutibus. Quas si quis voluerit pariter affectare, in id eum incidere neceßè est, vt dum omnes sequitur, nullam integrè consequatur: magisque ex hac mutatione ac varietate dispendium capiat, quàm profectum. Videndus P. Suarez Tomo 4. de Religione Tract. 8. Lib. 3.
Ob defectum vtilitatis.
Cap. 9. Iuxta quæ constat non quamlibet vtilitatem sufficere, vt sit mutatio ista laudabilis, & attendendum damnum, quod derelictæ Religioni obuenire potest ex frequenti scandalo, propter quod vtilitas prætensa debet nihili reputari, & suspecta haberi, cùm maior vtilitas ex consuetis possit virtutum exercitationibus, quàm ex nouiter assumptis sperari: bona enim consueta relinquere, & insolita inchoare, non solet esse ad profectum vtile, vt ex D. Thomâ concludit P. Suarez suprà num. 3.
37
*In casu autem nostro de translatione E
piscoporum idem accidere manifestum est, pro quo non quæuis vtilitas, sed magna requiritur: | minor enim non curanda, quia damnum Ecclesiæ relictæ, ad quam maior ob consuetudinem profectus deriuabitur, dignâ est etiam attentione pensandum: vnde quæ speratur in aliâ vtilitatis accretio, incerta redditur, maiusque ex hac mutatione dispendium, quàm captandum commodum, vt ex Cassiani iam auctoritate firmatum.
38
*Pro quo est aliud satis mihi robustum
argumentum. Nam si electus ad aliam Ecclesiam electioni non annuat, minimè ad nouum illud onus subeundum compelletur. Licet enim Summus Pontifex compellere possit, id tamen est, magnâ necessitate aut vtilitate interueniente; aliàs non rectè faciet, medio vtens adeò acri & insolito, ad dissoluendum spirituale Matrimonium, quod, vt fatetur ipse, Ecclesiarum neceßitate vel vtilitate pensatâ, non humanâ, sed diuinâ potiùs auctoritate dissoluit; vt iam vidimus. Ideò vsus aliter habet, & promotionẽpromotionem non acceptans in prioris sponsæ gremio sinitur requiescens. Ex hoc iam arguo. Ergo in ordinariâ Ecclesiarum mutatione non est momenti alicuius vtilitas. Patet illatio, quia si talis esset, non possent tutâ conscientiâ illi, ad quos prouisio pertinet, non acceptantibus acquiescere, cùm ad maiorem earum vtilitatem procurandam teneantur. Cùm ergo acceptent, sicut & primariam renuntiationem in nondum Episcopis, signum est de maiori Ecclesiarum vtilitate non esse solicitos, vt eam censeant ex huiusmodi mutationibus prouenturam. Quòd si dicant attendi quidem vtilitatem, sed recusante vno, alium paris meriti conquiri. Tunc sic. Ergo cùm inueniri alius possit, non est conueniens hunc eligi, ad cuius promotionem necessaria est disolutio Matrimonij spiritualis, quæ secundùm se disconueniens est, & sine magni alicuius boni intuitu nequit honestari. Et hæc, vt dixi, in Indiis magis vrgent, vbi eminùs prospecta fallit vtilitas, & vacationum incommoda cominùs sentiuntur.
39
*Et illarum quidem frequens caussa est
dilatio consecrationis ob Bullas nimis quantùm retardatas. Cuius dilationis periculum Pelagius Papa recognoscit, vt habetur in Cap. Quoniam 100. dist. illis verbis: Ac per hoc Episcoporum consecratio viduatis Ecclesiis non sine periculo protelatur. Sic ille. Cui quidem incommodo à Regio Consilio satis videtur occursum, dum pariter cum prouisione Regiâ prouisio iniungitur ad Ecclesiam suam profectus, dum Bullæ expediuntur, & Ca
pitulo Cathedrali simul hortamentum dirigitur, vt gubernationem eidem deferat, ne indigenæ Pastoris curâ diu destituti damna ineluctabîlia, quæ iam vidimus ex attestatione sacrorum Canonum, patiantur. Et hoc quidem si fieret, damna dicta, licèt non penitus, magnâ tamen ex parte cessarent. Non fit tamen, & sunt qui Ecclesias adeant ante consecrationem, caussas semper suo iudicio verosimiliter obtendentes. Res ergo hæc momenti tanti pressiùs disponenda, seriâ deliberatione Consilij, & Pontificis consultatione. De quo quidem actum iam, vt apud Dom. Solorzanum videri potest Lib. 3. Cap. 13. num. 113. & seqq. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 13. versus finem. Et licèt quædam abhibitæ cautiones, parum nihilominùs & profecerunt & sunt semper profecturæ, dum non valida securis ad radicem arboris admouetur.
40
*Quòd si quidquam meum esset in hac
caussâ iudicium valiturum, sic profectò consulerem, vt Indicorum Episcoporum confirmatio à Legato, vel Nuntio in Curiâ existente peteretur, & quidquid ad Consecrationem ex Apostolicæ Sedis præscripto necessarium fuerit, Sede ipsâ Apostolicâ Vices suas Legatis & Nuntiis ad hæc munia conferente, & cum obligatione ad eamdem Apostolicam Sedem pro Bullis obtinendis, vbi primùm opportunitas fuerit, recurrendi. Quod equidem non debet reputari absurdum: extraordinaria enim quæ occurrunt, non sunt ordinariis modis aut mediis disponenda, & aliquid remittendum de iure, vbi exacta iuris obseruatio incipit esse damnosa. Regibus
Catholicis pro moderatione Indiarum multa sunt ab Apostolicâ Sede præter aut etiam contra communes regulas iuris indulta, vt sint non pauci, qui censeant eum esse Sedis eiusdem Legatum, vt diximus Titulo præcedenti Cap. 15. quod in laicâ personâ quis non censeat admirandum? Ergo & pro Indiarum bono id, quod vti conueniens profero, poterit cum minori admiratio
& ex Apostolicæ Sedis stylo.
ne præstari. Pro quo facit Cap. Valde 94. dist. in quo sic ait Symmachus Pontifex: Valde necessarium prospeximus esse, vt sicut Prædecessorum nostrorum fuit iudicium, ita vni eidemq́ue personæ omnia
Cap. Valde.
committamus: & vbi præsentes esse non possumus, nostra per eum, cui præcipimus, repræsentetur auctoritas. Quapropter Petro &c. Poterit etiam facultas confirmandi Indiarum Patriarchæ concedi, quo pacto dignitas illa non erit nudi tituli, sed de re maximè Indicis Ecclesiis conuenienti.
41
*Quod roborari ex eo potest valdè in
caussâ istâ congruenti; confirmationem scilicet Episcoporum non semper fuerit à Sede Apostolicâ requisitam. Vnde Concilium Nicænum 1. Can. 4. sic statui: : Potestas sanè vel confirmatio, pertinebit per singulas Prouincias ad Metropolitanum Episcopum. Quod habetur in Cap. Episcopi 64. dist. & eiusdem Concilij decretum aliud extat in Cap. Illud, eadem dist. Ad Primatis auctoritatem spectare determinat Concilium Carthaginiense 3. Ad Legatum Sardicense. Diuus Leo Magnus
D. Leo Magnus.
Epist. 84. ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum & Primatem ita scribit: De personâ autem consecrandi Episcopi, & de Cleri, plebisque consensu, Metropolitanus Episcopus ad Fraternitatem tuam referat: quodque in Prouinciâ benè placuit, scire te faciat: vt ordinationem celebrandam tua quoque firmet auctoritas. Quæ rectis dispositionibus nihil moræ aut difficultatis debet adferre, ne gregi Domini diu desit cura Pastorum. Sic ille, quod & habetur in Cap. De persona 65. dist. Addit autem statim quid faciendum, quando Metropolitano defuncto alius est in eius locum subrogandus: quod videri potest in Cap. Metropolitano 63. dist. & etiam 77. in principio. Nicolaus Pontifex Ioanni Pauennati Archiepiscopo ita scribit: Episcopos per Æmiliam non Consecres, nisi post electionem vel
Cap. Episcopos.
consensum Cleri & populi. Cap. Episcopos 63. dist. Gelasius Episcopis per Dandaniam constitutis
Gelasius Pontifex.
sic præcipit: Sicut vetus consuetudo deposcit, vnanimiter statuatis Antistites, & vicißim, si Metropolitanus humanæ conditionis sorte decesserit, à Comprouincialibus Episcopis (sicut forma transmisit) sacrari mo|dis omnibus censeatis. Neque sibi quemquam, quod vobis antiquâ dispositione concessum est, patiamini vendicare. Cap. Quia per ambitiones 65. dist. Pro quo & est tota Distinctio 64. & videri alia possunt apud P. Bauny Tomo 1. Tract. 8. Quæst. 5. & seqq. & apud Dianam Parte 10. Tract. 1.
42
*Sed illud magis ad rem quòd propter
longinquitatem inuenimus priuilegium hoc à Sede Apostolicâ non semel fuisse concessum. Sic enim loquitur Gelasius Papa in Cap. Pudenda 24. Quæst. 1. Is mos antiquus fuit, vt quia pro longinqui
Cap. Pudenda 24. quæst. 1.
tate vel difficultate itineris, ab Apostolico onerosum illis fuerat ordinari: ipsi se inuicem Mediolanensis & Aquileiensis ordinare Episcopi debuissent: ita tamen vt in eâ ciuitate, in quâ erat ordinandus Episcopus, alterius ciuitatis Pontifex occurrere debuisset: vt Ordinandi electio à præsenti Ordinatore ex consensu vniuersalis, cui præferendus erat, Ecclesiæ, melius ac faciliùs potuisset agnosci. Sic ibi ob lōginquitatemlonginquitatem & difficultatem ei, de quâ agimus, nullo modo comparabilem.
43
*Pro Hispaniâ verò extat Concilij Tole
tani 12. Canon. 6. à Gratiano desumptus, & Dist. 63. Cap. Cùm longè, his verbis expressus: Cùm longè latéque diffuso tractu terrarum, commeantium impeditur celeritas nuntiorum, quo aut nequeat Regibus audientibus decedentis Præsulis transitus notificari, aut de successore morientis Episcopi libera Principis electio expectari: nascitur sæpè aut nostro Ordini de relatione talium difficultas, aut Regiæ potestati, dum consultum nostrum pro subrogandis Pontificibus sustinet numerosa neceßitas. Vnde placuit omnibus Pontificibus Hispaniæ atque Galliæ vt saluo priuilegio vniuscuiusque Prouinciæ, licitum maneat deinceps Toletano Pontifici quoscumque Regalis potestas elegerit, & iam dicti Toletani Episcopi iudicium dignos esse probauerit, in quibuslibet Prouinciis & in præcedentium Sedibus præficere Præsules, & decedentibus Episcopis eligere successores: ita tamen vt quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suæ tempus, intra trium mensium spatium, Metropolitani proprij præsentiam visurus accedat. Sic ibi. Ex quo longinquitatis & necessita
tis incomparabili discrimine ponderato, vt nuper circa Mediolanum, & Aquileiam, alius opportunæ prouisionis modus occurrit: si videlicet confirmatio Indicorum PręsulumPræsulum Toletano Antistiti, vtpotè Hispaniarum Primati committatur. Vacante autem Toletanâ Sede, Legato, Nuntio, Patriarchæ, aut Hispalensi Archipræsuli, vel alteri, qui commodior fuerit iudicatus. Quod dum non ita disponitur, sibi penitus persuasum habeant Prouisores damnis & periculis vacantiarum nullatenus obuiandum: cùm tamen nihil in rebus Indicis occurrat, cui de præsentiori magis debeat remedio prouideri.
Loading...