CAPVT VII.

CAPVT VII.

An Regium Indiarum Consilium possit sine graui conscientiæ grauamine causas Ecclesiastici fori, & præsertim ad personas Ecclesiasticas pertinentes per viam violentiæ ad se delatas, adhibitâ cognitione tractare.
§. I.

§. I.

Diuersæ sententiæ, & quædam specialia pro affirmatiuâ.
68
*VIdetur certa resolutio ex Regii eius
dem Consilii ordinationibus cap. 4. & ex Regio Rescripto An. 1561. & praxi, de qua Dom. Solorzanus lib. 4. c. 12. n. 89. & in Politicâ pag. 767. Neque in illo videtur esse specialis difficultas, si Consilio Castellæ supremo, & Regiis Cancellariis licet: & vt liceat, eadem fundamenta succurrunt: sic enim & leges Hispanicæ ac Indicæ disponunt, & praxi est frequentissimâ comprobatum, priuilegioq́ue Pontificio inniti affirmat Illustrissimus Zapata Parte 1. cap. 6. num. 9. ex Bañes 2. 2. quæst. 67. articul. 1. dub. 2. Conclus. 6. Quia verò pro Indiis nonnulla occurrunt consideratione dignissima, non potuit difficultas præsens conuenienter omitti.
69
*In quâ, non obstantibus legibus & praxi
Illicitum qui censeant.
prædictis, omnino esse illicitum talem recursum, nec posse sic recurrentes audiri, & multò minùs Ecclesiasticos judices ad desistendum compelli, Notariis Ecclesiasticis ad informandum aduocatis, tenent quamplures, quos adducunt Diana Parte 1. tr. 2. Res. 5. & 6. & 14. & Parte 2. tr. 1. resol. 55. & Parte 5. tract. 1. Resol. 13. & P. Fragosus Tomo 2. disp. 3. §. 13. n. 258. vers. Porrò, & sequenti, vbi id videtur sentire, licèt posteà oppositum tueatur. Apud eosdem etiam plures occurrent oppositum sentientes: pro quo & doctam allegationem vulgauit Doctor D. Petrus de Menesses occasione cuiusdam controuersiæ inter
Vicarium generalem Limanæ huius Metropolis, & Prouincialem sanctæ Fraternitatis, qui homicidam quemdam per sententiam suspendio addixit, Ecclesiam, ex quâ extractus fuerat, compellantem. Erat enim tunc ille Fiscalis Regius, qui & posteà in eâdem Cancellariâ Auditor; vir sanè doctus & timoratæ conscientiæ, pro quo possum plenissimum testimonium exhibere. Quod & admittit Thomas Hurtadus Tomo 1. tractat. 3. n. 129. & sequent. ex voluntate præsumptâ Pontificis, quia non est alia via recurrendi ad ipsum; aliàs negat. Alii hærent, vt Nauarrus in Manuali
Cap. 27. vbi ait se hoc Pontificis determinationi remittere; quod & facit P. Suarez Tomo 5. in 3. p. disputat. 21. num. 76. Pro quo ego nonnulla subiiciam, quæ non video ab aliis obseruata.
70
*Et vt praxis Hispanorum tribunalium
sustineri possit, vti probabili sententiæ innixa, id imprimis occurrit, Pontificem non videri damnare velle recursum per viam violentiæ generali prohibitione: nam in Bullâ Cœnæ Excommunicatione 14. in qua illa habentur verba, Etiam prætextu violentiæ, probabile est non agi de omni auocatione causarum, sed tantùm cùm à Commissariis Pontificiis auocantur: quod tenent Alterius, Vgolinus, & Bonacina apud Dianam Parte 2. tractat. 1. Resolut. 55. & P. Fragosus cum Menochio Tomo 2. pag. 208. §. Secundo excusatur. In Excommunicatione autem 15. vbi directè agitur contra eos, qui Ecclesiasticas personas ad laica tribunalia trahunt, talia verba non habentur; vbi tamen illa magis necessaria videbantur, si juxta mentem Pontificis, etiam recursus prætextu violentiæ, Ecclesiasticæ est libertati contrarius: quia hic frequentiùs occurrit, & ita illi debuit manifestum remedium adhiberi. Videtur ergo Pontifex noluisse practicatum adeò stylum apud Christianas penitus condemnare Respublicas, sed illum vt probabilem juxta earum mentem tolerare.
71
*Licèt enim verissimum sit tolerantiam
Pontificis non esse approbationem: Cùm multa per patientiam tolerentur, quæ si deducta fuerint in judicium, exigente justitiâ non debeant approbari. Cap. Cùm jam dudum, de Præbendis. Pro quo & in Cap. Denique 4. dist. sic ex Diuo Gregorio habetur: Ideò cum venia suo ingenio relinquendi sunt, ne | fortè peiores existant, si à tali consuetudine prohibeantur. Vt enim ait Salomon Prouerb. 30. vers. 33. Qui multùm emungit, elicit sanguinem. Sic ille. Quod benè cum Theologis aliis obseruat P. Suarez lib. 7. de Legibus cap. 13. num. 12. Potest tamen esse
tolerantia bonæ fidei fauens, quæ valdè diuersa est ab eâ, quâ malum tolerat, ab iis, qui illud perpetrant, minimè bonum judicatum: dum Pontifex sciens consuetudinem aliquam esse contra ipsius mentem, sed verosimilibus rationibus communitam eam tolerat, nolens suæ mentis apertione maioribus incommodis occasionem ministrare; aut eos, qui consuetudinem talem amplectuntur, in apertum damnationis discrimen adducere. Et quamuis de Hispanorum fide ac obedientiâ multùm sibi possit, & meritò polliceri, & de aliis fortè: non tamen de omnibus; nec videtur expediens vrgere quosdam, aliis suo arbitrio gubernandis.
72
*Deinde, Pontifex non solùm videtur
praxim tolerare prædictam, sed eisdem suffragari. Nuntius enim in Curia existens, si vim aliquam suâ sententiâ videatur inferre, & pro eâ ad supremum Senatum litigans recurrat, siue ad Indiarum, cùm res agitur ad Indias pertinens, & Senatus Notarium ad faciendam relationem vocari statuit; omninò annuit, nec tantùm merè negatiuè se habet in causâ non procedens, donec Consilii decretum accedat. Vnde cùm Anno 1636. Consilium Indicum Notarium ad faciendam relationem vocari statuisset, pro quadāquadam causa ad Indias spectante, de quâ in Nuntii Audientia tractabatur: id & Nuntius, & Notarius vti rem nouam recusarunt; quia videlicet hoc ad supremum tantùm Consilium pertinere contendebant. Videat qui voluerit Dom. Solorzanum suprà sic testantem. Est ergo juxta Nuntii praxim,
& non tantùm tolerantiam, judicio tali per viam violentiæ submitti. Quod certè si contra Ecclesiasticam immunitatem esset, fieri tutâ conscientiâ non posset; ab eo præsertim, qui illius defensionem debet ante alios, vti immediatius Pontificis organum, sartam tectam conseruare. Ex quo etiam apparet Pontificem, vt dixi, praxi huiusmodi suffragari: quandoquidem ipsius Nuntius nihil tale ageret, nisi eidem sciret esse probatum, cuius & sequitur instructionem: cùm multa minoris momenti sint, & causam publicam non ita concernentia, inter illa, quæ in ipsâ continentur.
§. II.

§. II.

Pro negatiua quæ videantur vigere.
73
*IN contrarium verò id stat, quod est ex
stylo sacræ Rotæ notissimum, ad quam cùm aliqui pro iustitiæ obtentione recurrunt, si ad Curiam habuêre recursum, minimè, nisi priùs absolutionem excommunicationis eâ de causâ incursæ obtinuerint, à sacris iudicibus audiuntur. Est ergo illis mens Pontificis omnino perspecta, cuius auctoritate decernunt. Et certè, si crederent sententiam illos secutos probabilem, eorum stylus valdè esset iniurius, dum reos grauissimi peccati faciunt eos, qui de suâ salute soliciti credi debuissent. Cùm ergo absolui faciant, signum est manifestum ita de laicali recursu sentire, vt nullus excusationi locus esse videatur; sic Pontifice legis auctore judicante. Pro quo in speciali est notanda decisio An. 1647. Innocentio X. Pontifice, quam adducit Diana Parte 9. sic enim in eâ dicitur: Domini dixerunt, Carolo obtentam
absolutionem ab excommunicatione ob recursum ad judices laicos obtentam, non suffragari. Quamuis enim eisdem recursibus, & omnibus quibuscumq́ue juribus inde forsan acquisitis, in amplißima forma renuntiauerit: quia tamen non obstante sequestro de mandato Rotæ apposito super Beneficio inter ipsum & Sanctium controuerso, adhuc de facto se confouet in posseßione eiusdem Beneficij, & oblationes Christi fidelium recipit, vt probatur ex testibus in Summario Sanctij num. 8. & sic apparet de clarâ & euidenti violatione sequestri, juxta notata in Clement. Ad compescendas, de sequestri posseß. & fructib. minimè satisfecit conditioni in facultate absoluendi à Sanctißimo appositæ per hanc suam tantùm verbalem renuntiationem, vt in proximis terminis dixit Rota inter impressas, &c. Ex quibus habemus quanto cum rigore res ista in supremo illo Tribunali tractetur; & quàm exacta executio requiratur eorum, quæ pro absolutione obtinendâ ab eôdem disponuntur; accedente Pontificis non solùm notitiâ, sed expressâ dispositione, dum Breuia pro exequenda sententia ad partium instantiam expediuntur. Non ergo de expressa Pontificis mente dubitari potest, & obligandi animo; nec quidquam ex parte se volentium consuetudine dictâ tueri, quod momenti sit alicuius, valet allegari. Accedunt Decisiones duæ apud eumdem Parte 5. in causa Oscannensis Canonicatûs, & pręsertimpræsertim posterior, in quâ punctum hoc ex professo discussum.
74
*Pro quo etiam facit libros quosdam ab
Hispanis conscriptos Auctoribus, in quibus recursus huiusmodi vt liciti & legitimi defenduntur, ab Apostolica Sede prohibitos: quæ tamen prohibitio in Hispania non est executioni mandata; immò executioni occursum Regiis monitoriis. Constat ergo de Pontificis mente, quæ ad notabilem adeo demonstrationem procedit. Menti autem illius expressæ quomodo potest saluâ conscientiâ resisti?
75
*Dici potest ius Regium circa hoc non
in priuilegio aliquo, sed in ipso naturali iure fundari, suppositâ Regiâ dignitate; incumbit enim illi innocentes defendere, & omnem subditis factam iniuriam propulsare; quicumque sit ille, qui fecerit, aut patiatur; quod in Ecclesiasticis videtur potiorem locum habere, qui ob digniorem statum digniores sunt vt Regio brachio protegantur. Pro quo est lex. 50. Titul. 6. Parte 1. in qua sic Rex Alfonsus cognomento Sapiens: Franquezas en los Clerigos mas que otros
omes, tambien en las personas, como en sus cosas. Esto les dieron los Emperadores, è los Reyes, per honra y reuerencia de la Sancta Yglesia. Et quidem si Ecclesiasticus iudex aliquem pugnis aut fustibus cæderet, à quocumque posset sic iniuriatus defendi: ergo & quando per sententiam iniuria infertur ab ipso, licita erit etiam defensio, auctoritate præsertim Regiâ, ad quam hoc præcipuè spectat, vt citatus Rex his testatur verbis: L. 13. Titul. 13. Part. 2. El Rey està puesto para mantener Iusticia y verdad, è dar à cada vno su derecho, | segun su merecimiento, es para defender à sus vasallos,
que no reciban mal, ni fuerza & l. 26. Tit. 14. PartitaPartida eadem: Los Reyes son cabeza, alma, vida, y mantenimiento de sus vasallos, y se debedeben doler del mal, que reciben, como de sus miembros, y ser su meromuro, y amparo.
76
*Iam probatur Consequentia: nam sen
tentia iniusta non est sententia, neque iniustum iudicium est iudicium, quæ sunt verba Diui Thomæ 2. 2. quæst. 70. artic. 4. ad 2. vbi sic ait: Ad secundum dicendum, quòd iniustum iudicium non est iudicium: & ideò ex vi iudicij falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum ad iniustitiam impediendam non habet rationem mortalis peccatis sed solùm ex iuramento violato. Sic ille. Quod eleganter prosequitur Robertus Maranta Disput. 1. quæ extat post Tractatum de ordine iudiciorum. num. 16. vbi ita scribit: Quilibet iudex dicitur minister Dei in terris, Cap. Non solùm, & Cap. Qui ma
Robertus Maranta.
los 24. Quæst 5. eiusque iudicium videtur prodire de vultu Dei. Cap. Vt nostrum, in principio, de appellationib. Cap. 1. in principio Extra. Vt Ecclesiast. Benef. De vultu autem Dei non potest egredi nisi iustitia & veritas: cùm Deus ipse dicat: Ego sum via, veritas, & vita, vt habetur Ioan. Cap. 14. Ergo quamdiu iudex sequitur veritatem & iustitiam, dicitur minister Dei: sed
si facit iniustitiam, non Dei, sed diaboli minister efficitur, nec tunc dicitur iudex. Cap. Iustum 23. Quæst. 2. Glossa in Cap. Cùm æterni, in verb. Iudex, de re iudicata in 6. & dicit Caßiodorus Lib. 3. Epist. 28. Tamdiu iudex dicitur, quamdiu iustus putatur. Sic ille à Farinacio adductus Tomo 1. Praxis criminalis num. 89. Iuxta hæc ergo ius, quod Reges ad violentias propulsandas competere sibi contendunt, consequens quid est ad ipsam Regiam dignitatem; quâ stante nequit à quacumque alia humana potestate tolli, & ita contra Pontificiam propugnatur. Et eamdem rationem benè etiam prosequitur P. Palaus Parte 6. Disput. 3. Puncto 14. num. 8. §. Notanter.
77
*Sed verò quamuis hoc sit eleganter di
ctum, ex eo non videtur laicorum tribunalium caussa promoueri. Nam si vrgens esset, ex eâ fieret, caussarum Clericalium cognitionem & quamcumque sacram, in quâ de grauamine aliquo litigantis agitur, ad tribunalia debere laicalia trahi: sic enim iniustis iudiciis pleniùs obuiaretur. Caussæ etiam criminales omnes, ne delicta maneant impunita. Item. Is, qui sententiâ se iniquâ grauatum putat, sine appellatione posset statim ad dicta recurrere tribunalia. Prætereà. Sicut Regi proprium est defendere subditos, ita &
Pontifici Christianos, & eos præsertim, qui in sacro sunt ordine constituti. Pro quo Innocentius Quartus in Cap. Frequens, de restitutione spolia
Cap. Frequens.
torum in 6. ita loquitur: Nos qui voluntarios labores appetimus, vt quietem aliis præparemus: finem litibus cupientes imponi, & calumniæ materiam amputare &c. Vbi Pontifex verba ex iure ciuili desumpsit. Autent. Vt diuinæ iußioni subseri. in. gl. Quæstoris, in principio Collat. 9. vbi Imperator loquitur; vt scilicet non minorem in se curam ad remouendas Christiani gregis iniurias Pontifex indicaret. Et quemadmodum Rex non omnia per se gerit & iudicat, sed pro eo ministros destinat congruentes, ita & Pontifex. Quòd si aut ignorantiâ aut passione ducti deuiare à iustitiæ regulâ possunt: tale incommodum in suis nequit Rex quantumlibet prouidus declinare. Non ergo Ecclesiasticorum errata certam habent in laicorum iudicio curationem. Cùm etiam sententia inferiorum iudicum appellationis remedium habeat, immeritò creditur, quòd si prior iniqua est, alia etiam eodem sit vitio pronuntianda. Quòd si grauamen aliquod ex priori accedat, cautum quomodò possit à superiore iudice reparari. Cap. Pastoralis, de appellat. Verbis illis: Si appellans fuerit grauatus iniustè, grauamen huiusmodi per Superiorem poterit emendari. Non ergo vlla momenti alicuius apparet ratio, ob quam possit iurisdictio Ecclesiastica dictis recursibus implicari.
78
*Vlteriùs. Cùm Pontifex recursum pro
hibendo seuerissimam pœnam imponit, aut se putat certâ ad hoc iurisdictione præditum, aut non? Si Primum: ergo certa est penitus iurisdictio, & consequenter ab eo excommunicati cum effectu in vtroque foro ligantur: & ita non est vera ea doctrina, quam laici iudices amplectuntur. Illatio est certa. Nam Pontifex errare nequit in his, quæ ab bonos mores spectant, sicut neque in rebus fidei, vt est constantissima Theologorum sententia, quidquid sit de qualitate censuræ, quam oppositum meretur. Pro quo videnda quæ diximus Titulo præced. Cap. 4. §. 4. Secundum autem dici non potest: quia dispositio Pontificia redderetur inutilis, cùm sciat sic disponens, oppositum esse probabile, & ita securâ posse conscientiâ practicari. Item. Pœna illa grauissima excommunicationis Sedi Apostolicæ reseruatæ, non esset iustitiæ & pietati conformis, cùm non caderet supra delictum graue manifestè tale: nec decens esset, vt Pontifex ita se infensum Principibus Christianis exhiberet, qui iustitiæ zelo viam non apertè damnabilem in Reipublicæ commodum elegissent.
§. III.

§. III.

Resolutio difficultatis, & quædam pro Indiis.
79
*DIco primò. Negari nequit quin pro par
te negante sint vrgentissima fundamenta, vt non immeritò Cardinalis Toletus in Summa, circa explicationem casuum Bullæ Cœnæ, Excommunicat. 11. in simili locutus exclamet: Vtinam Principes Christiani aperiant oculos ad videndum, & aures ad audiendum. Non enim iam excusationem, vel subterfugium habere possunt. Sic ille.
80
*Dico secundò. Si iuxta affirmatiuam
sententiam procedendum sit ob adductas coniecturas, grauium Scriptorum auctoritatem, quorum satis prolixum catalogum adducit Rota citata num. 73. & praxim temporis diuturnitate fundatam; id parcè, moderatè, & cum timore semper Christiani pectoris digno peragendum. Videnda quæ diximus num. 67. Scimus iudices aliquos ob timorem dictum numquam directè respondisse: & alios morti proximos ad horum memoriam inconsolabiliter gemuisse.
81
*Dico tertiò. Senatus Regius Indiarum tenetur maximâ diligentiâ prouidere ne in Can
Assertio 3. Senatum Regium
cellariis sibi subiectis graues circa hoc commit|tantur excessus. Id constat: nam cùm circa a
lia prouidere debeat, quæ inferioris multò momenti sunt, circa hoc perfunctoriam habere curam non potest non graue conscientiæ periculum importare. Vnde in syndicatu circa hoc deberet inquiri, & inter capita Interrogatorij, istud, vti rem tangens præ aliis considerabilem, collocari. Non enim ad Hispani Imperij magnitu
dinem spectat iurisdictionis suæ limites circa personas sacras extendi, & à subiectione Sedis Apostolicæ prætensa subductio: cùm ex subiectione potiùs sperari debeant magnitudinis incrementa. Pro quo illustre extat Diui Ambrosij testimonium in Cap. Conuenior, 23. Quæst. 8. sic dicentis: Allegatur Imperatori licere omnia ipsius esse
D. Ambrosius.
vniuersa. Respondeo: noli grauare te Imperator, vt putes te inea, quæ diuina sunt, Imperiale aliquod ius habere. Noli te extollere: sed si vis diutius imperare, esto Deo subiectus. Scriptum est enim: quæ Dei Deo: quæ Cæsaris, Cæsari. Matth. 22. Ad Imperatores palatia pertinent: ad Sacerdotes Ecclesiæ; publicorum tibi mænium ius commissum est, non sacrorum Tributum Cæsaris est. non negatur: Ecclesia Dei est; Cæsari vtique non debetur, quia ius Cæsaris esse non potest in templum Dei: quod cum honorificentiâ Imperatoris dictum nemo potest negare. Quid enim honorificentius, quàm vt Imperator Ecclesiæ filius esse dicatur. Quod enim dicitur, sine peccato dicitur, & cum gratia dicitur. Imperator enim intra Ecclesiam est; bonus enim Imperator quærit auxilium, ac Ecclesia non refutat. Sic ille. Tales ergo simus, & Rex noster pro felicitate regiâ contra Coronæ aduersarios frequenter imploret auxilium, non ipsi ab eius tribunalibus auxilium pro violentiis indecora frequentia requiramus. Sed de hoc rursum
82
*Dico quartò. Recursus dictus in Indiis
videtur tolerabilior, moderatione, quam diximus, obseruatâ. Id probo. Nam cùm supremi iudices Ecclesiastici, & Regiæ Maiestatis præsentia longiùs absint, maior est occasio subditos diuexandi, & ita frequentiores oriuntur iniuriæ. Pater Iacobus Aluarez de Paz, sanctita
tis & doctrinæ laude conspicuus, quarum egregium specimen Orbi vniuerso scripta luculentissima repræsentant, recursum, de quo loquimur, vti sacrilegum reprobat. Cùm verò Quitensis Collegij factus Rector in eam venisset vrbem, in quâ Regia Cancellaria residet; vidissetque frequentes iudicum Ecclesiasticorum iniurias beneficio recursûs profligatas; dicere solitus nihil conuenientius, iustius nihil disponi pro Reipublicæ bono potuisse. Ex quâ tanti viri sententiâ illud saltem deducere possumus, quod nostra Assertio contendit; recursum scilicet in Indiis esse tolerabiliorem: dummodò in aliud non incidatur extremum ex necessitatis prætextu, quòd scilicet in omnibus, & per omnia, dictus recursus admittatur.
§. IV.

§. IV.

Assertiones aliæ pro Religiosis, & dubij specialis enodatio.
83
*DIco quintò. Recursus etiam Religiosis
ob commune bonum, eo modo, quo aliis, licet: quia & illi graues possunt iniurias à Prælatis & iudicibus Ecclesiasticis experiri: quod vtinam iterata exempla minimè comprobarent. Pertinet autem ad Regiam prouidentiam eorum defensio; & eò magis, quò perfectior, & Dei Ecclesiæ vtilior est eorum status, sicut de Clericali dictum num. 75.
84
*Dico sextò. Si in Religione aliquâ sit
Constitutio prohibens in speciali recursum, & pœna sit excommunicationis, aut alia grauis adiecta, recursus erit illicitus, & certa excommunicationis aut censuræ alterius, siue pœnæ grauis incursio. Id probo: nam in professione sibi tale onus, qui profitetur, imponit, & iuri defensionis suæ, licet naturale sit, voluntariè renuntiat, vnde nequit suam circa hoc resumere libertatem. Sicut naturale ius habet ad ducendam vxorem; cui tamen renuntiat vouens castitatem: quod & in aliis votis est perspicuum. Et naturale etiam ius habet ad fouendum corpus quibus voluerit alimentis; cui renuntiat similiter ad ieiunia Ordinis obligatus.
85
*Dixi & pœna sit &c. Quia si nulla pœna
sit, & aliunde Constitutiones Religionis ad peccatum graue non obligant; non videtur ratione materiæ, aut circumstantiarum communium, mortale esse peccatum. In particulari autem possunt esse circumstantiæ aliquæ scandalum inducentes, iuxta quas est à prudentibus iudicandum.
86
*Si autem præcipiatur sub reatu peccati
mortalis, vt contingit cùm præcipitur in virtute sanctæ obedientiæ, in quo Religionum est stylus consulendus, transgressio mortalis erit, etiamsi nulla adiiciatur pœna, nisi quæ tali peccato arbitrio prudentium correspondeat. Constat, quia materia est grauis, & talis obedientiæ onus voluntariè assumitur.
87
*Nec quæuis pœna quæ grauis dicitur, indicium obligationis sub mortali est. Sic enim
in Ordine Prædicatorum pœna grauis dicitur tria ieiunia in pane & aqua, & itidem disciplinæ, quæ solent pro negligentiis infligi, quæ non sunt etiam peccata venialia, vt videri potest apud P. Fr. Ioannem de la Cruz in Directorio Conscientiæ Lib. 1. Cap. 6. Artic. 2. §. & ad argumenta. Debet ergo esse pœna, ex quâ graue damnum transgressori proueniat, vt diuturni carceris, priuationis habitus, inhabilitatis ad Religionis ministeria, grauis infamiæ, quæ regulariter loquendo necessaria est ad virtutem conseruandam, vt citatus Auctor aduertit, iuxta illud Eccli. 41. v. 15. Curam habe de bono nomine: hoc e
Eccli. 41. v. 15.
nim magis permanebit tibi, quàm mille thesauri pretiosi, & magni. Videantur P. Suarius Libr. 5. de legibus Cap. 4. num 11. P. Vasquez Tomo 2. in 1. 2. Disputat. 159 num. 23. P. Thomas Sancius in Opere morali Libr. 6. Cap. 4. num. 64. qui plures adducit. P. Arriaga Tomo 2. in 1. 2. Disputat. 16. num. 66. & Disput. 21. num. 27.
88
*Dico septimò. Si grauamen sit nota
bile, & extraordinarium, potest Religiosus remedio recursûs se tueri, etiamsi & præceptum, & censura sit, qualem habent Patres Dominicani, & est inter Constitutiones Pauli V. 39. PP. Minores de Obseruantia; & est 27. inter Constitutiones Gregorij Decimi tertij. PP. Carmelitæ, & est 110. inter Constitutiones Clementis Octaui. Ratio desumitur ex communi doctrina, | juxta quam præcepta humana non obligant cum graui dispendio, vnde nimis difficilis eorum redditur obseruatio. Pro quo videndus Bassæus
Bassæus.
verb. Epicheia, num. 4. §. Secundum est: qui in fine admonet sic: Ne tamen quis facilè judicet esse magnam difficultatem, vbi non est, & vt in hoc non decipiatur, in dubiis stet judicio sapientium. Sic ille: quod est equidem semper consulendum. Verùm cùm
difficultatem non alii, etsi sapientissimi, sed ipse qui grauatur, debeat experiri, eius potiùs videtur standum esse judicio, dummodo rem non humanis rationibus tractet, sed coram Deo quid sibi ad vitam quietè in Religione transigendam sit expediens meditetur.
89
*Et prædicta quidem doctrina procedit,
etiamsi Constitutio Religionis id prohibeat, cuius onus quis in ipsâ professione subeundum recognouit. Nam licèt hoc ita sit respectu oneris, cùm grauamen extraordinarium non est; in hoc autem aliter se res habet: quia sicut in generali concessione non veniunt ea, quæ quis non esset in specie verosimiliter concessurus, vt est regula juris in Sexto: ita in generali promissione similiter
dicendum est. Et sic votum non obligare notabili superueniente difficultate, tenent Nauarrus in Manuali cap. 18. num. 2. Sayrus lib. 6. cap. 7. num. 1. & 2. P. Suarez lib. 4. de voto Cap. 9. num. 4. P. Thomas Sancius lib. 4. Operis moralis cap. 2. nu. 20. & seqq. P. Reginaldus lib. 18. num. 277. & seqq. P. Valentia Tomo 3. disput. 6. quæst. 6. Puncto 4. vers. Secundum quod. P. Palaus Tomo 3. tractat. 15. disput. 1. Puncto 20. num. 5. & 6. Bassæus verbo, Votum, §. 4. Bonacina Tomo 2. disput. 4. circa secundum Decalogi præceptum, §. 1. nu. 2. apud quem P. Molina, P. Henriquez, & alii.
90
*Dico octauò. Si stet licitum esse recur
sum, illius remedio vti potest quis, sicut & remedio appellationis, quod licet etiam quando sententia non est manifestè iniusta, & quia bonâ fide procedit, vel secundùm probabiles rationes, vt benè explicat P. Suarez Tomo 5. in 3. p. disput. 3. sect. 6. nu. 2. & tenent alii, quos citant & sequuntur Diana Parte 3. tractat. 5. Resolut. 104. & Bassæus verbo, Appellatio, num. 7. Licèt enim judices laici pro violentiâ tantùm sint adeundi, quæ non datur quando quis juxta probabilem sententiam condemnatur; potest tamen existimare ille judices plus fortè visuros, vbi alii minùs vident, & sibi saltem probabilissimam sententiam suffragari, quæ euidenti æquiualet: violentiam enim facere videtur iudex, qui contra probabilissimam sententiam iudicat, vt grauamen magnum imponat; videturq́ue aut ignorantiâ, aut passione aliquâ laborare. Pro quo videndus P. Fragosus Tomo 1. pag. 450. §. Tertia propositio. Quod quidem de sæcularibus dictum velim: nam de Reli
giosis alia est ratio, quos indignissimum est pro grauamine quouis vitando apud sæculares iudices litigare: vnde rarò audiendos, suo exemplo, & vrgenti ratione admonet Dom Solorzanus lib. 3. cap. 26. & in Politicâ, pag. 728. §. Si bien esto. Immò nec illis licere recursum absolutè tenet Thomas Hurtadus suprà num. 137. Nec de his modò plura. Vide infrà Titulo 4. cap. 8.
Loading...