CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

Vtrùm Regium Indiarum Consilium Pontificias Bullas ad res Indicas spectantes licitè transmitti prohibeat, nisi post earum inspectionem, executione aliàs penitus intermissâ, & cum earum sæpiùs retentione.
91
*SIc vsus iam diu obseruatus obtinuit,
vt Apostolicæ Bullæ, quæ gubernationem in spiritualibus concernunt, aut quid simile, & præsertim Regium Patronatum, à Consilio recognoscantur, & pro conuenientiæ iudicio, aut permittantur transire, aut retineantur, supplicatione propositâ, quam nescio an semper, nisi pars vrgeat, prosequatur. Et inspectio hæc tanti est roboris, vt si ea desit, & testimonium Registri, peremptoria esse soleat exceptio, vt non possit quis in Indiis ad hoc Sedis Apostolicæ acceptum beneficium prouocare. Sed
stylum huiusmodi damnant plures, quia existimant in Bullâ Cœnæ apertè damnatum in Excommunicat. 13. ibi: Prædicta capi, & retineri faciunt. Et ibi. Quiúe illa simpliciter sine eorum beneplacito,
Eiusdem verba.
& consensu, vel examine, executioni demandari, &c. Videantur illi apud Dianam Parte 1. tractat. 2. Resolut. 13. & Parte 5. tractat. 1. Resolut. 12. qui eosdem secutus, sicut & P. Palaus Tomo 2. disp. 3. Puncto 14. num. 13.
92
*Dico primò. Excommunicatio Bullæ
Cœnæ non videtur cadere supra casum, de quo loquimur. Probatur ex illius tenore: procedit enim contra eos, qui prætextu friuolæ cuiusdam appellationis à grauamine per Apostolicas litteras sibi imposito, ad Curias sæculares, & laicam potestatem recurrunt, & ab eâ capi & retineri faciunt: quiq́ue eorum instantiæ annuentes, sine suo beneplacito aut consensu, vel examine, executioni prohibent demandari. Vbi pro casu nostro nihil. Inspiciuntur enim Bullæ, in quibus de iure partium non agitur, quæ apud Sedem Apostolicam litigarunt; sed quæ gubernationem tangunt, vel incommodi aliquid afferre possunt in regionibus adeò remotis, Sede Apostolicâ non non planè, aut etiam non veraciter, informatâ. Quod summâ cum reuerentiâ præstatur, & vbi opus est, specialis supplicatio interponi dicitur, cùm multoties sufficere videatur generalis, vt affirmat Dom. Solorzanus lib. 3. cap. 25. num. 40. & seqq.
93
*Et quidem, cùm esse aliquando plures
rationes possint, propter quas non expediat Pontificia rescripta executioni mandari, eorum retentio non potest rationabiliter Pontifici displicere, qui iam circa hoc in iure suam aperuit voluntatem. Sic enim habetur in Cap. si quando, de
Cap. Si quando.
rescriptis, vbi hæc illius verba: Si quando aliqua tuæ Fraternitati dirigimus, quæ animum tuum exasperare videntur, turbari non debes. Qualitatem negotij, pro quo tibi scribitur, diligenter considerans, aut mandatum nostrum reuerenter adimplens, aut per litteras tuas, quare adimplere non poßis, rationabilem causam prætendas: quia patienter sustinemus, si non feceris, | quod prauâ nobis suerit insinuatione suggestum. Sic Alexander III. cuius omnes loquuntur ore Pontifices, animam & spiritum Pontificio iuri suæ auctoritatis præsidio tribuentes.
94
*Pro quo & facit Cap. Super litteris, eodem
Titulo, vbi ita loquitur Innocentius III. in fine: Vt sic in vtroque casu eadem ratio, quæ delegantem moueret, moueat etiam delegatum: & vbi delegans suas litteras denegaret, delegatus etiam suæ cognitionis officium nullatenus interponat. Sic ille. Ex quibus apparet Pontificiæ intentionis non esse vt executioni eius rescripta mandentur, quando ad sic faciendum rationabilis fuerit causa deprehensa. Quidquid autem de Registro tali sit, quod esse licitum tenent plures à Dianâ adducti suprà. & alii apud Dom. Solorzanum num. 43. & prætereà P. Sà verb. Excommunicatio, in excommunicationibus Bullæ Cœnæ num. 16. in Consilio Indiarum est potior ratio, vt iam vidimus, & credendum profectò de nostrorum est Regum pietate, atque erga Apostolicam Sedem obseruantiâ, nihil pro Indiarum bono ab eâdem dispositum à Consilio impediendum, vbi plenè fuerit sua Sanctitas informata.
95
*Dico secundò. Leges, quæ de non exe
quendis Bullis in Consilio Indiarum non recognitis agunt, non obligant in conscientiâ, & ita poterunt Indiarum iudices iuxta eas iudicare. Id probo. Tum quia quamplures, vt vidimus, illicitam retentionem dicunt; vnde & consequenter dicendum debere eos, ad quos spectant, eas executioni mandare. Tum etiam, quia ratio, propter quam registrari solent, ea est, quam diximus; ne scilicet pacificus Indiarum status in spiritualibus aut temporalibus per aliquam illarum ex minori rerum notitiâ profectam, aliquomodo perturbatur. Hæc autem ratio cessat: nam qui in Indiis degunt, meliùs id nosse possunt, cùm res præsentes habeant, quàm ii, qui per immensam distantiam sunt diuisi: quâ veritate nihil esse exploratius potest. Cessante autem ratione legis,
illius obligationem cessare, quamplurium & grauium est sententia Doctorum, quos adduximus Titulo præced. num. 27. & prætereà aliorum, quos adducit & sequitur Bassæus, v. Lex. §. 5. num. 3. & videndus præsertim P. Suarez lib. 6. de legibus cap. 8. num. 1. & cap. 9. num. 15. vbi & plures refert P. Palaus Tomo 1. tract. 3. disp. 5. Puncto 1. n. 4. & 5. qui licèt aliter sentiant quando cessat ratio tantùm in aliquo particulari & non in communi, vbi & plures contrarium sentiunt, videndi apud ipsos; in præsenti tamen ita contingit; respectu enim communitatis, & non tantùm aliquorum particularium, cessat ratio legum dictarum: maior enim notitia rerum propriarum generaliter est in Indiis, quàm in Europâ, & ita de conuenientiâ meliùs potest judicari. Loqui enim hîc possumus vt aliàs Cassianus Collatione 13. cap. 18.
Cassianus.
cùm ait: & idcircò fide non dubiâ, &, vt ita dicam, palpabili experientiâ comprobatur. Sic ille. Meliùs procul dubio videt vnus propè, quàm mille à longè. Quid si èex contrà, pauci à longè, & mille propè. Videndus etiam circa nuper positam positionem de cessatione legis Dom. Solarzanus lib. 3. cap. 23. num. 51. vbi quòd ratio legis est mens & medulla ipsius, & se habet vt anima, & verbum vt corpus siue superficies, & in illa consistit tota vis, substantia & virtus intrinseca legis, ex Tiraquello.
Loading...