CAPVT X.

CAPVT X.

Ordinationes Regias quomodo debeant Indici Proreges obseruare.
85
*SVnt quidem illæ non paucæ, & ma
gnâ consideratione dispositæ: vnde generaliter negari nequit grauem inducere obligationem; aliàs officium omnium maximum, & à quo tot rerum momenta dependent, nullis legum specialium vinculis teneretur. Quod quidem quàm sit absurdum statim apparet, vt non sit opus circa hoc longiores discursus cumulare. Et ita Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 9. num. 57. & in Politicâ pag. 869. §. Y todo, & seqq. ait instructiones Proregibus tradi solitas esse Regia mandata, quas legere & obseruare debent, & à quibus non licet saluâ consciẽtiâconscientia recedere. Pro quo & Cap. 10. num. 39. vbi & Auctores obligationem eamdem firmantes adducit. Circa illud tamen
86
*Dico Primò. Aliquæ instructiones sunt,
aut etiam ordinationes, quæ neque ad veniale peccatum videntur obligare. Id probo. Quia in omni ordinatâ gubernatione ita obseruari debet, vt aliqua sint pro commodiori tantùm procedendi modo disposita, & instruant potiùs quàm premant. Videantur dicta Titulo præced. num. 96. In Societate quidem Iesv, in qua optimi regiminis forma prælucet, ita se res habet, vt videri potest in Libro Ordinationum, vbi & Instructiones appositæ, earum discrimine declarato.
87
*Dicò secundò Non omnes Ordinatio
nes, quæ vim legis habere videntur, sub mortali Proreges obligant. Probatur ex dictis circa Regios Consiliarios Titulo præced. Cap. 9.
Dico tertiò. Obligant sub mortali illæ, quæ si non obligarent, non satis videretur bono com
Assertio 3. Quæ sub mortali.
muni consultum. Est juxta ibidem dicta n. 99. Quæ autem sint illæ, non est facilè judicare. Vnde cùm materia grauis est, timendum valde, & à recto tramite minimè deuiandum.
88
*Dico quartò. Proreges Indici vt Audien
tiarum Præsides eo modo obligantur, quo Regij Consilij Dominos diximus obligari Titulo præcedenti num. 100. quod & eisdem rationibus comprobatur.
Dico quintò. In iis, quæ justitiam concer
nunt. Proregum obligatio grauis est. Talia sunt, caussas ad eos spectantes ex abrupto, & non seruato juris ordine, ac secundùm causæ merita, judicare. Sic Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 10. num. 43. vbi ait debere secundùm suam judicare conscientiam: quod obligationis genus non humanum, sed diuinum ac naturale est; vt scilicet nemo contra id, quod conscientia faciendum esse dictauerit, operetur. Item. Quod præsentes non sint, cùm de appellationibus ab ipsis interpositis terminandis volunt agere Auditores. De quo Dom. Solorzanus suprà Cap. 3. n. 41. & in Politicâ pag. 768. §. De todo. Cùm enim eos ille tangat articulus, timere profectò Auditores possunt, ne eorum animos contraria decernentes exasperent, ex quo justitiæ violatio venit etiam formidanda. Quæ præsumptio, cùm sit juris, & de jure, non est ex earum genere, quæ obligationem legum videntur auertere, quando in solâ juris præsumptione fundantur. Prætereà. Omnia illa, de quibus dictum Capite præcedenti, & alia, quæ, cùm occurrunt, non erit difficile deprehendere ad justitiam pertinere, quorum judicialis cognitio Proregibus est prohibita, & sola gubernatio demandata, in qua etiam sunt certi denique fines, vt videri potest apud Dom. Solorzanum citato Cap. 3. num. 39. & seqq. & in Politicâ pag. 767. §. Lo vndecimo.
Loading...