CAPVT II.

CAPVT II.

Erga familiam qualis futurus Prorex Indicus vt conscientiæ stare jura possint.
8
*FVturus profectò oculatissimus, sicut
erga se ipsum, iuxta dicta num. 8. sciens quidquid peccatum in eâ fuerit, sibi non vitanti tribuendum. Qui non vitat peccare, cùm poßit, iubet. Sic in Medæâ Seneca. Et cùm existimationis suæ curam debeat habere præci
Seneca.
puam, iuxta nuper dicta, hoc ad illam magni constat esse momenti. Pro quo Cassiodorus
Illius mores pandunt dominos.
Lib. 12. 1. ita scribit: Sicut discipuli magistri scientiam produnt: sic nos obsequentium mores aperiunt. Præceps non putatur obsecundasse moderato: auarus paruisse non videtur continenti: stultus prudentibus seruisse non creditur. Periclitamur, fateor, in actioni
Cassiodorus.
bus vestris, si vos malâ intentione tractetis: & quod nulli accidit, vestrum alienum vitium nostrum celebratur opprobrium. Et inferiùs. Sed habemus iterùm ex alia parte solatium, quòd vestra bona, nostra creduntur esse mandata, & nobis otiosis acquiritur, quidquid gloriæ vestris laboribus expeditur. Sic ille. Quomodò ergo non debeat circa hoc Proregis oculus vigilare? Oculi mei ad fideles terræ, vt sedeant mecum: ambulant in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Psal. 100. v. 6.
Sic Vates Rex Psalm. 100. v. 6. Ille inquam, qui Psalm. 27. v. 4. dixerat: & ero immaculatus cum eo: & obseruabo me ab iniquitate meâ. Pares ergo
Psal. 27. v. 4.
curæ esse debent immaculatæ vitæ & immaculatæ familiæ, illa religiosum ostendit, vt dictum n. 6. & seqq. ostendit & ista. Quòd si hîc maculæ, in illam pariter redundabunt. Debet ergo multioculus esse Prorex, iuxta dicta num. 2. vt & se circumspiciat ipsum, & suorum etiam actiones attentissimus conspicetur. Oculi mei ad fideles terræ, vt sedeant mecum. Vbi sedere idem quod versari est: & modus loquendi attentionem, & solicitudinem specialissimam manifestat Vnde Ioannes Campensis ita vertit: Ocu
Ioannes Campensis.
lus meus in hoc mundo ad veri studiosos intentus sit, vt mecum versentur: & qui in viâ innocentiæ ambulat, ministrat mihi. Id quod in Indiis peculiari animaduersione tractandum, vbi maioris exempli ea est ratio, quam num. 1. adduximus, & occasiones ebulliunt, in aulam præsertim aditum auidissimè & frequentissime moliente.
9
*Circa vxorem, si illam habeat, id strenuè
curet, ne se gubernationi immisceat, quod vidimus multos accuratissimè peregisse. Si secus aliquando accidit, non parùm opinioni Principis ea est conniuentia detractum. Non est bonum esse
Gen. 2. v. 18. & 22.
hominem solum: saciamus ei adiutorium simile sibi. Genes. 2. v. 18. & ædificauit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem v. 22. Ne quis autem existimaret mulierem sic in adiutorium data, vt etiam in mundi moderatione partem esset habitura, obseruatione dignissimum occur
rit id quod ad moderationem spectat, ante formationem mulieris extitisse. Formatis igitur Dominus Deus, de humo cunctis animantibus terræ, & vniuersis volatilibus cœli, adduxit ea ad Adam, vt videret quid vocaret ea: omne enim quod vocauit Adam animæ viuentis, ipsum est nomen eius v. 19. Post hæc ad mulieris Deus formationem venit: postquam scilicet Adam moderationis mundi præclarum specimen præbuisset. Si ergo mulier
in adiutorium data, ad negotium propagationis, ad socialis vitæ commoda, non ad gubernationis est consortium referendum. Ad moderationem equidem mundi impositionem nominum pertinuisse, præter Interpretum sensum ita significantium, id probat, quod habet Plato in Cratylo, vbi ita scribit: Non certè omnis hominis est, ô
Plato.
Hermogenes, nomen imponere, sed alicuius fabricatoris nominis: hic verò est, vt videtur, legislator, qui quidem est opifex inter omnes homines rarißimus. HęcHæc ille. Sit ergo mulier quamlibet prudens, id certè ad domûs gubernationem inflectat: quam si fuerit conuenienter assecuta, credat se numeri suo fecisse satis, neque extra domum illius iurisdictionem protrahendam. Quod vt significarent Græci, eo vsi versiculo: Mulier frugi est gubernaculum domus. Hinc etiam Salomon in mulieris fortis elogio, domesticam tantùm solici
Inde gloriosus vir.
tudinem commendauit, ex quo factum vt vir eius gubernaculo Reipublicæ admotus, gloriosus inter sibi assidentes appareret. Nobilis in por
Prou. 31. v. 23.
tis vir eius, quando sederit cum Senatoribus terræ. Prouerb 31. v. 23 Quod equidem secùs esset, si mulier externæ se vellet gubernationi, iuxta multorum phantasiam, immiscere.
10
*Et in partibus Indiarum inde hoc peri
culosius malum, quòd Beneficia Ecclesiastica ad Regium spectant patronatum, suntq́ue illa quamplurima, & præsentationes ad ipsa à Pro|regibus, & Præsidibus fiunt, vices Patroni summi juxta formam ab eodem præscriptam obeuntibus. Si ergo illorum vxores gubernationis partes assumant, & suæ velint omnia voluntati seruire, magna circa hoc incommoda Ecclesiæ Indicæ sustinebunt. Minùs enim digni plus negotiationis impendent, & potentes fœminæ quid non efficacitatis, vt quod libet obtingat, adhibebunt? Fœminæ illa vox est apud Iuuenalem Satyra 6.
Iuuenalis.
Nil fecerit, esto, Hoc volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas. Apud quem & illud loco eôdem:
Intolerabilius nihil est, quàm fœmina diues. Iezabel ab impio marito gubernationi permissa, veri Dei cultum sacrilegiis atrocissimis profligauit. Quod expendens Venerabilis P. Gaspar San
P. Gaspar Sancius.
cius in Commentarijs ad Libros Regum lib. 3. cap. 16. v. 31. sic concludit: Quid enim non faceret fœmina potens, superba, quæ in virum plussatis vxorium plus habuit potestatis, quàm amantem viri vxorem, & modestam fœminam deceret? Sic ille. In hoc ergo & vir & vxor grauiter peccare possunt: pro quo illorum Confessarii, vt oportet, vigilabunt.
11
*Circa filios, quos non adduci, si grandio
res sunt, satius fuerit, cura peruigil necessaria. Pro honestate inprimis, sed quæ tanta vt sufficiat liberam iuuentutem infrænare? vrgenda tamen, honestis occupationibus assignatis, quibus scimus nonnullos à cœptis morum præcipitiis reuocatos. Iuuenum siquidem virtus præsumptione laboris animatur; sola senum vita est, quietis inuenisse remedia. Verba sunt Theodorici regis apud Cassiodorum lib. 5. 25. Animatur equidem juuenum
Cassiodor.
virtus occupatione decenti, sine quâ mortuæ similis est futura, & hæc est laboris honesti vis, vt virtutem mortuam vitæ miraculoso quodam imperio restituat.
12
*Aleatorum concursum illis permittere,
ex quo grandis quæstus accrescat, sine graui conscientiæ reatu parentes nequeunt. Sciunt meliùs, qui talibus intersunt, quanta in iis apertè damnanda concurrant. Siue chartarum pretium pro ludo seruientium, siue ingentium censuum jactura, vxorum ac filiorum facultatibus dissipatis, siue gratiæ aucupatio largitionibus iteratis, vt sic officia meliora, nec tamen melioribus deferantur. Siue validius scandalum, vt nequeant proptereà alia eiusdem generis prohiberi. Vbi friuola sanè
est parentum excusatio, se insciis hæc fieri: quod, præter incredibilitatem, quam præsefert, contra se habet obligationem illam, de qua num. 8. circumspiciendi suos, sicut & seipsum. De muliere forti Prouerb. 31. v. 27. à Salomone dictum: Considerauit semitas domûs suæ, & panem otiosa non comedit. Si ergo semitas domus suæ considerare debet mater-familias, quid virum facere oporteat, ad
Prou. 31. v. 27.
quem familiæ curācuram præcipuam constat pertinere? Ergo & semitas domûs suæ ille cōsideretconsideret: semitas inquāinquam, per quas & ingressus & egressus externorum vel ipsis cæcis occurrunt. Quamuis nomen semitæ quidpiam designare minutiùs videatur; vt etiam illud oculis debeat patris-familias perlustrari. Vnde lectiones aliæ id exprimunt, Septuaginta enim, & Complutensis sic vertunt: Angustæ
sunt viæ domûs eius. Vaticana, Constrictæ mansiones domûs eius. Has ergo fortis illa consideret mulier. Vbi Hebræa vox eam habet vim, vt hæc omnia simul possimus pronuntiare: Speculata est, prospexit, discooperuit, apertis oculis circumlustrauit. Videatur P. Cornelius, & videat Paterfamilias, ille præsertim, de quo agimus, maiorem sibi circa hoc obligationem imminere; si occulta aliqua in filiis discooperiat, illis vt remedium apponat, sibiq́ue pariter consulat, redd iturus rationem ei, cuius oculi multò plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Eccli. 23. v. 28.
Eccli. 23. v. 28.
Aspiciunt oculis superi mortalia justis.
Ouidius 13. Metamorph.
Ouidius.
13
*Ex quibus quid circa familiares alios dicendum sit, satis videtur esse perspicuum. Valdè
indecorum est, vt aula, quæ virtutis esse schola debuerat, fiat receptaculum vitiorum, & vt Cassiodorus loquitur lib. 8. 14. habere speciem agri videatur inculti: cùm tamen deberet esse cultissima, & de regno quidem locutus ille, quod decet inter
Cassiodor.
initia pacis amænitate componi. Quomodò autem sperari possit horti adinstar, vt ille loquitur, regnum excolendum, si aula speciem agri habere videatur inculti? Si erga proxima friget cura, erga exteriùs posita qualiter incalescet? Tales ergo
Aulici quales futuri.
esse decet aulicos viros, vt naturæ bona indicio frontis aperiant: & poßint agnosci de moribus, cùm videntur: sic ille. D. Pauli plena maiestatis vox. 1. Tim. 5. v. 8. Si quis autem suorum, & maximè domesticorum curam
1. Tim. 5. v. 8.
non habet, fidem negauit, & est infideli deterior. Quod quidem in casu nostro specialem videtur habere efficaciam, vbi de aulâ loquimur, in quâ de bono odore Christiani nominis pro conuersione Gentilium, & conuersorum in fide progressu, cura debet haberi præcipua; quæ tamen penitus videtur abiecta, si domesticorum inprimis non peruigil habeatur. Qui enim suos negligit, videtur fidem,
P. Cornel.
& Christianismi famam negligere, esseq́ue causa cur infideles blasphement Christum & Christianos. Verba sunt magni Interpretis in eum locum, Et est infideli deterior. Quomodò ergo pro infidelium conuersione operam possit vtilem adhibere?
14
*Post hæc auaritiæ scopulus attentissimè
declinandus, in quem plures infeliciter impegerunt: Regina illa procacium vitiorum, vt Cassiodorus loquitur lib. 12. 1. quam opulentia Indica vehementiùs exstimulat, vt insatiabiliter dominetur. Præclarum illi testimonium exhibuit Apostolus Timotheo scribens, dum ait: Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes, errauerunt à fide. 1. Tim. 6. v. 10. Circa quod Diuus
1. Tim. 6. v. 10.
Valerianus Homiliâ 20. ita scribit: Et verò, dilectißimi, si respiciamus ad singula, quibus ab initio vitam suam habendi studio conditio humana prostituit: nihil
P. Valerianus. Eiusdem damna.
est malorum, quod non cupiditas aut concipiat, aut pariat, aut pascat, aut nutriat. Sic ille eleganter exornans positionem. Nec prætermittenda aurea D. Petri Chrysologi pro eôdem sententia: Sermone 126. ita loquitur: Quisquis est ab huius mam
D. Chrysologus.
monæ captiuitate liber, & pecuniæ jam crudeli pondere non grauatur, consistat in speculâ cælesti, & inde despectet mammonam mundo & mundanis tyrannico furore dominari. Imperat gentibus, jubet regnis, bellæ mandat, comparat bellatores, sanguinem vendit, agit mortes, prodit patrias, vrbes destruit, subdit populos, arcas vrget, versat ciues, foro præsidet, jus delet, fas nefasq́ue confundit, & ad mortes vsque tendendo, fidem tentat, violat veritatem, famam carpit, honestatem | dißipat, soluit affectus, innocentiam tollit, pietatem sepelit, neceßitudinem scindit, amicitiam subruit. Et quid pluræ? Hoc est in mammona dominus iniquitatis, qui iniquè humanis & corporibus dominatur, & mentibus. Hæc ille. Iuxta quæ, cùm fidem in talibus satis juxta Apostolum Patres fateantur infirmam; ex eo pariter habetur, quàm dedeceat illos qui pro amplificandâ fide vt motores præcipui ad regiones Indicas destinantur. Videndum ergo jam quibus contingat modis in hoc pelago naufragari.
Loading...