CAPVT VI.

CAPVT VI.

Proreges an peccent ab aliis statuta mutantes.
51
*DIco primò. Frequenter in hoc gra
ue peccatum admitti, dum ex æmulatione durâ antecessorum, dura inquam sicut infernus, juxta illud Cant. 8. vers. 6. Dura sicut infernus æmulatio, multa euertunt benè ab illis constituta pro publicâ vtilitate. In hoc enim sicut graue esse detrimentum potest, ita & graue delictum. Pro quo videnda, quæ adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 1. cap. 4. num. 69. & seqq. Lib. 2. cap. 27. numer. 76. & seqq. Cap. 30. num. 99. & seqq. Lib. 4. cap. 9. num. 33. & seqq. & locis correspondentibus in Politicâ, præsertim Pag. 866. Col. 1. in quibus eruditionis multùm, si velint, qui terram iudicant, erudiri, juxta Regii vatis monitum, Psalm. 2. v. 10. Vbi allegari nequit parem in illis esse potestatem, nec antecessores eorum manus ligare potuisse. Contra hoc enim stat, etiam cùm par est potestas, in eorum mutatione, quæ sunt pro communi vtilitate statuta, peccari. Vnde Pontifices summi, qui omnium supremâ auctoritate præcellunt, & nullis prædecessorum statutis ligantur, ea mutare nequeunt, quando Christianæ Reipublicæ com
moda comprobantur, sine graui conscientiæ reatu, quidquid de validitate mutationis fuerit. Pro quo ita loquitur S. Hilarus Pontifex (al. Hilarius) in Cap. Nulli, 25. Quæst. 1. Nulli fas sit sine status sui periculo, vel diuinas Constitutiones, vel Apostolicæ Sedis decreta temerare; quia Nos, qui potentißimi Sacerdotis administramus officia, talis transgreßionis
S. Hilarus Papa.
culpa respiciet. Et Diuus Gregorius Magnus Lib. 12. Registri Epistol. 31. & habetur in Cap. Si ea,
D. Gregor. Magnus.
Quæst. 2. Causâ citatâ, ita scribit: Si ea destruerem, quæ Antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed euersor esse, justè comprobarer, testante Veritatis voce (Lucæ 11.) quæ ait: Omne regnum in se ipso diuisum, non stabit; & omnis scientia & lex aduersum se diuisa destruetur. Sic ille. Nec prætereunda alia eiusdem sententia citatis Causâ & Quæst. adducta, in Cap. Institutionis, & sic habet post alia: Nimis est asperum, & præcipuè bonis Sacerdotum moribus inimicum: nisi quempiam, quantacumque rationis excusatione, quæ benè sunt ordinata, rescindere, & exemplo docere cæteros, sua quandoque posse instituta dissoluere. Hæc ille: qui dum præcipuè Sacerdotum moribus inimicam pronuntiat mutationem, ad alios etiam significat mutationem talium incommoda pertinere: vt & Proreges caueant, nec leuitate, aut præsumptione, siue æmulationis imperio, ad euertenda, quæ benè sunt instituta, procedant.
52
*Dico secundò. Proreges Indici ad præ
fata specialiùs obligantur. Id ostenditur: nam in conuersione huius noui mundi adhuc sumus, ad quam omnia alia, quæ in illo aguntur, debent sicut ad finem præcipuum destinari: Atqui ad hoc satis incommoda est variatio dicta: ergo nequit sine peccati labe perpetrari. Maior est certissima, & Minor ostenditur: nam ædificando passim, & destruendo, nihil firmum relinquitur, supra quod spirituale possit ædificium assurgere; & qui gubernationi spirituali juxta curam ab Apostolicâ Sede commissam, inprimis debent attendere, huiusmodi mutationibus superuacuis distinentur. Pro quo est Diui Pauli doctrina, 1. Cor. 3. vers 3. sic scribentis. Cùm enim sit inter vos
1. Cor. 3. v. 3.
zelus & contentio, nónne carnales estis, & secundùm hominem ambulatis? Vbi ergo ob zelum & contentionem benè disposita reiiciuntur, & sic agentes carnales sunt, spirituale nequit negotium promoueri. Et de eo quidem loquebatur Apostolus, Corinthios admonens eo pacto negotium fidei nimiùm quantùm impediri. Vnde & v. 1.
v. 1. Ibid.
sic præmiserat. Et ego fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; subdit posteà vers. 9. Dei enim sumus adiutores: Dei agricultura
v. 9.
estis, Dei ædificatio estis. Vbi terra crebris mutationibus quatitur, nequeunt semina cum spe fructûs aliquali committi. Cùm in ædificio factis infecta succedunt, id accidit, quod à Siracide dictum, Eccli. 34. vers. 28. Vnus ædificans, & vnus
Eccli. 34. v. 28.
destruens, quid prodest illis nisi labor? Fatendum ergo est mutationes dictas nimis incommodare causæ conuersionis: & zelum carnalem, de quo Apostolus, zelo fidei & Religionis valde esse con
trarium: ille durus, sicut infernus damnationis & perditionis regioni infelicissimæ destinatus: hic sicut cœlum, Dei gloriæ propagandæ semper intentum, vt Dauid Clamat: Cæli enarrant gloriam Dei, & opera manuum eius annuntiat firmamentum, Psalm. 18. Circa hoc autem nequit ad particularia descendi, in quibus est juxta occurrentes circumstantias judicandum; eas prouidi Confessarii dispiciant, & pœnitẽtespœnitentes suos ne vereantur seriò & intelligibiliter admonere.
Loading...