*Est autem quod apud Vatem sequitur,
attentiùs inspiciendum:
Vt disperderem de ciuitate
Domini omnes operantes iniquitatem. Indignum siquidem erat vt in ciuitate Domini operarius
quispiam iniquitatis versaretur.
Omnes, inquit; &
qui omnes, nullum excludit. Nam vel vnus aliquis ciuitatem Domini sanctam & electam dedeceret. Quid ergo iam Christianos Gubernatores decet in Republica item Christiana perficere,
antiquiore illa, sine comparatione aliqua, sanctiore? Cui Diuus Petrus sic alloquitur
: Vos
autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta,
populus acquisitionis, vt virtutes annuntiatis eius, qui
de tenebris vos vocauit in admirabile lumen suum. 1.
Petri 2.
v. 9. Admirabile sanè lumen fidei Chri
stianæ est, vt homines reddere possit & debeat
admirabiles
: hoc enim est quod verbis adductis
exponitur:
Vt virtutes annuntietis, &c. Vt sitis
inquam,
homines magni virtute, vt loquitur Siracides
Eccli. 44.
v. 3. adeoq́ue magni, vt alios possitis
|
ad consimilem virtutum cultum prouocare. In
hoc ergo lumine, in hac sanctitatis schola, in
hoc virtutum emporio, scelera impunè grassari,
dominari lasciuiam, impudentiam effrenari, &
more Gentilium tenebris improbitatum inuolui,
quomodò non sit horrendum dictu, factuq́ue
horrendũhorrendum magis, & ad hæc Gubernatorum prouidentiam oscitare? Non sic, ô viri præstantes,
non sic, & præ aliis, qui excellentiam muneris
Ad Gubernatores adhortatio.
Excellentiæ titulo designatis. Zelus in vobis
vlciscendi diuinas iniurias exæstuet, & mundandi Dei populum, acceptabilem, Sectatorem bonorum operum. Mundate, mundate, immunditiæ auctores expungite, impuritatis artifices, &
irritamenta libidinum, errorum, raptorumque
cohortes, & dum nihil agunt, mala omnia perpetrantes, expellite, exterminate, disperdite cum
vate Rege, &, vt vno verbo dicam, iuxta merita, iustitiæ seruato moderamine, castigate.
Circa quod, vt specialius aliquid proferam,