*
PRo illius obseruatione, dum officij
possessionem accipiunt, iuramentum
emittunt, vnde manifestum est ad illius custodiam obligari; & quidem sub mortali,
quando negotium, de quo tractatum in con|
claui aulæ iudicialis est, tale fuerit, vt ex reuelatione eius, vel suffragiorum circa illud, graue
possit inconueniens pullulare. Quando autem
graue, quando vero tale non sit, ex rerum circumstantiis æstimandum. Si illud adnotemus,
leuitatem non debere iuxta communem æstimationem iudicari: nam quod in communi hominum agendi ratione leue esse potest, in eo, de
quo loquimur, debet multoties graue censeri.
Exempli gratiâ: Si quis dicat aliquem in
conuersatione priuata amicorum mendacium dixisse,
grauiter non peccat, vt communiter tradunt
Scriptores; si autem de Auditore hoc diceretur,
in dicendâ scilicet sententiâ mendacio vsum, graue videretur fore peccatum, quia hoc valde illius
opinioni incommodat, & si propalatum sciret,
materia grauis doloris existeret; & hoc quidem
secluso iuramento, quod videtur nouam materiam non concernere, sed obligationem ex se
grauem ita firmare, vt secretum fregisse sacrilegium sit, & ita mortale peccatum. Neque enim
videtur dicendum leuia in eo genere, quæ esse
profectò possunt iuxta dicta; addito iuramento
esse venialia sacrilegia, iuxta communem sententiam P. Suarij, & complurium aliorum, quos adducit & sequitur P. Vincentius Tancredi
de Religione Tract. 4.
Disp. 6.
Quæst. 1. dicentes iuramentum de re leui non esse mortale; licet alij ab eodem adducti teneant contrarium. Hæc enim doctrina vera est, quando iuramentum cadit supra
leuem materiam: quod in casu nostro non contingit. Togatus enim secreti custodiam iurans,
de materiâ leui non cogitat, sed de graui, quia id
est conforme intentioni legislatoris, dum iuramentum emittendum statuit. Sicut enim de minimis non curat Princeps, vt ea seruanda cum
iuramenti obligatione decernat. Quibus ita constitutis, pro ampliori explicatione