*Octaua non desistendi ab officij obligationibus,
nec deserendi negotium, quod instat,
ob puncta iurisdictionis, aut præcedentiæ in
concursu cum aliis, de quibus nonnulla habet
Dom. Solorzanus
citato loco. Id enim Regi valde
displicebit, patrimonium inquam suum ob hujusmodi vanos prætextus ad tempus negligi, &
sic dispendiis exponi. In eo ergo euentu Proregis iudicio standum, & Consilium Regium informandum, vt quod expedierit statuatur. Quòd
si in caussa sit, in quâ Prorex iurisdictionem non
exercet, nec locus ille, quem vellet, tribuatur,
cedat cum exclamatione sui iuris, & sibi certò
persuadeat id Regi fore gratissimum, cùm, & tribunal illud Regium etiam sit, nec Regia auctoritas vllum in eiusmodi cessione detrimentum
patiatur. Sed iam punctum hoc à Rege decisum,
& Rationario præcedentia concessa respectu
eius, cum quo erat controuersia. Et vtinam illi
|
tam essent de Regio patrimonio, quàm de suâ
auctoritate soliciti. Non esset autem in controuersiâ aliquâ peccatum graue in concursu deesse,
expectato Concilii Regii decreto, si per aliquem
æquè benè posset talis functio sine vllo scilicet
Regii censûs detrimento, semel, aut iterum exerceri. Aliàs peccatum erit graue cum restitutionis
obligatione ob damnum emergens, & etiam
partis salarii ob ministerium denegatum; cùm
excusatio ab illis adducta, leuis sit, vt vidimus, vnde eos nequit releuare. Quidquid profectò honoris illis a Rege tribuitur, propter sui patrimonij respectum tribui manifestum est. Plus ergo
patrimonii sui curam, quàm eorum honorem intendit; quando vnum rationem medii habet,
alterum finis. Cùm ergo punctum aliquod honoris occurrit, negari nequit quin Regii patrimonii cura illi veniat præferenda; cùm præsertim
adeò parui momenti sit; pro quo ita certare, vt
ad suspensionem ministerij veniatur, nullâ cauetur lege. Quòd si magni momenti existimant,
& sibi penitus indecorum, officium dimittant, erunt enim, qui cum eo onere libentissimè admittant: sicut dubio procul admitterent ipsi, si ita cùm anxiè prætenderent, oblatum
fuisset.