CAPVT XIV.

CAPVT XIV.

De emolumentis Regiis ex bonis Ecclesiasticis.
109
*AGit de illis Dom. Solorzanus variis in locis, & quæ ad illa pertinent
in summam redigit Lib. 6. Politicæ Cap. 7. & D. Gaspar de Escalona in Gazophylacio Lib. 2. Parte 2. Cap. 32. Habet ergo Rex duos Nouenos ex decimarum grossa, de quorum iustificatione egimus Titulo 2. num. 50. & seqq. Vt autem clarior appareat, ex rescripto comprobanda est Philippi Secundi die 17. Iulij Ann. 1512. Peruuiano Proregi D. Francisco à Toleto transmisso, in quo sic scribit: Y porque, como sabeis,
Rescriptum Regium pro illis.
conforme à las Concesiones de los Sumos Pontifices, y à nuestro Patronazgo, nos pertenecen los dichos dos Nouenos de los diezmos de los Obispados de esas partes &c. Quod ergo Rex ita testatur, non potest sine illius auctoritatis iniuriâ in dubium reuocari. Subdit autem Nouenos dictos à Regiis Officialibus exigendos, nolens circa eos à iurisdictione Ecclesiasticâ dependere; vnde & circa hoc in Regiis Audientiis Prouisiones expediuntur, vt œconomi Ecclesiarum, qui laici esse debent, ad solutionem huiusmodi compellantur. Quomodo autem caussa ista, quæ spiritualis est, per iudices possit laicos agitari, dictum citato Titulo num. 66. Vbi cùm probabiliter in eo procedatur, non est negotium istud premendum nimis, ne nimis emungendo, sanguis eliciatur, vtinam Reges ad omnia, quæ agunt, probabiles haberent opiniones, eas scilicet, quas Scriptores pij & docti sine blandiendi studio complectuntur. Officiales ergo
Regij, de quibus nobis sermo, circa hoc debẽtdebent esse soliciti ratione muneris, & quidquid eorum | incuria deperierit, soluendum ex integro. Deperire autem dicendum est; quod ab œconomo non exigitur ob respectum aliquem, licèt pius ipsis videatur. Cùm enim Rex fundatam intentionem habeat, non illis circa hoc arbitrium relinquitur, sed nudum ministerium demandatur.
110
*Habet prætereà Rex portionem decimalem,
quæ Prælatis Ecclesiarum respondet, cùm illæ vacant. Et quod ad jus commune attinet, controuersæ quæstionis est ad quem fructus isti pertineant, de quo multi multa, & præ aliis Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 3. cap. 12. num. 19. & seqq. & in Politicâ pag. 596. & seqq. vbi Auctores congerit de eodem disserentes; & mihi quidem attentâ Iuris Canonici dispositione ita videtur dicendum, vt redditus tales in Ecclesiæ debeant vtilitatem expendi: sic enim accipiendum, quod dicitur in Cap. Quia sæpè, de electione in 6.
Quæ in vtilitatem dictarum Ecclesiarum expendi, vel futuris debent successoribus fideliter reseruari. Et Cap. Præsenti, de officio Ordinarij. Ibidem: Quæ vel in vtilitatem Ecclesiæ, vel futuris debent successoribus fideliter reseruari. Ex hoc enim habetur posse in vtilitatem Ecclesiarum expendi: ergo si nihil reseruetur successoribus, nulla illis irrogatur iniuria. Vnde planum habetur nullum successoribus jus ad redditus istos conuenire. Cùm ergo decernitur posse illos successoribus reseruari, mens Pontificum est, id faciendum, vt ipsi, quod non est à reseruantibus factum, studeant adimplere. Cur enim illis detur id, ad quod non habent jus, & in vtilitatem potuit Ecclesiæ conferri, vt liberè possint distribuere, & in proprias conuertere subuentiones? Vnde nec congruit sententia eorum, qui dicunt diuidenda illa bona inter Ecclesiam & Prælatum æquis partibus; juxta Iura siquidem non loquuntur, licèt rationabili aliàs loquantur arbitrio.
111
*Erit autem illud magis Iuri conforme,
si quis dicat redditus istos posse successoribus reseruari, non tantùm pro medietate, sed etiam ex integro, vt pro arbitrio distribuant, dummodo id sit in caussas pias intra diœcesim: quod enim sic expenditur, dici potest aliquo modo in Ecclesiæ vtilitatem expendi, cuius membra viua sunt fideles. Vel si genus aliud pij operis sit, quod non ad subueniendum indigentibus, sed ad Dei cultum spectet, vbicumque illud, dummodo intra diœcesim, vt dixi, satis apparet ad vtilitatem Ecclesiæ pertinere. Quod quidem juxta mentem sacri Legislatoris esse, ex ipsius apparet verbis, citato in Cap. Quia sæpè: sic enim ibi: Nos ipsorum ausus reprimere, & indemnitatibus Ecclesiarum præcauere
Cap. Quia sæpè.
volentes, &c. Vbi non Prælatorum indemnitatibus, sed Ecclesiarum tantùm attenditur: cùm tamen præmissum esset bona in Ecclesiarum vtilitatem expendenda, aut successoribus reseruanda: ergo quia successores in Ecclesiarum debent vtilitatem expendere. Vnde cùm grauissimi & sapientissimi viri censuerint non posse Regem nostrum redditus vacantium in Indiis vt proprios vendicare, sed in eorum applicatione
debere Iuris Canonici dispositionem amplecti, aliis oppositum opinantibus, de quo inferiùs: eorumque fuerit prælata sententia, & juxta eam tertia pars vacanti Ecclesiæ designata; non ita Ecclesia in rigore sumpta est, vt ad fabricam Cathedralis, aut ad alia eidem congrua, fuerit arctata designatio; vnde in vsus pios plerumque cedit, pro quibus rationes solent vrgentiores occurrere, quàm pro Cathedralium statu promouendo. Pro quibus videri potest Dom. Solorzanus suprà, num. 53. & seqq. Qui in specie positionis nostræ, num. 82. arbitrium Regium prædictum justius futurum asserit cum eâ moderatione, vt primo loco necessitatibus Indorum & Indiarum subueniatur, ex quorum Prouinciis pecuniæ istæ redditusue procedunt, argumento L. Præses. C. de seruit, & aqua. Indis ergo &
Indiis ex decimis subuenire, juxta dispositionem Iuris Canonici est, juxta quod debent in Ecclesiæ vtilitatem expendi. Et ita id est etiam generaliter asserendum. Si qui autem Textus sunt, videndi apud Dom. Solorzanus Lib. 3. cap. 11. num. 5. & cap. 12. num. 19. juxta quos ad successores videntur redditus isti spectare, exponendi sunt ita vt non aduersentur adductis, sed juxta datam explicationem: quòd scilicet reseruentur in Ecclesiæ vtilitatem expendendi sub prædictâ disiunctione. Nam Textus tales aut priores sunt adductis ex Sexto, & ita per istos exponendi, quibus vt posterioribus potiùs standum. L. Non est nouum 26. cum sequenti. D. de legibus. Vbi scribentes, aut posteriores: & similiter intelligendi juxta illos, ne legum correctio, quæ odiosa esse solet, admittatur. Vt est receptissima doctrina juxta L. Præcipimus. C. de appellation. Pro quâ, sicut & pro priori, Auctores, præsertim Societatis, agentes de Legibus, & Pater Sancius Lib. 2. de Matrimonio Disp. 24. n. 6.
112
*Quidquid autem de hoc sit, in Hispaniâ
aliter se res habet, in quâ Pontifex redditus dictos, sicut & spolia alia, suæ Cameræ applicatos per Collectores colligit; idque jure suo, quia illorum est dominus. In Indiis autem ad Regem spectant quantùm ad eorum administrationem; qui ex illis tres partes conficiens, vnam successori tribuit pro sumptibus in expeditione Bullarum, Pontificiis ornamentis, & itinere faciendis: aliam Ecclesiis pro necessariis ad diuinum cultum: tertiam in opera pia sibi reseruat. Vbi non pauci nec indocti contendunt redditus dictos, cùm decimales sint, ad Regem pertinere: licèt enim decimas sibi ab Apostolicâ Sede concessas, in Ecclesias retulerit; non videtur tamen relatio ista ad vacantium redditus iuxta eorum intentionem extendi; quia vt extendi intelligamus nullum est vrgens fundamentum; vt allegationes continent, quas adducit Dom. Solorzanus Cap. 12. citato, nnm. 36. & seqq. Quibus tamen non obstantibus Rex noster contrariam est, vt diximus, sententiam amplexus, & distributio dicta per tertias partes obseruanda vlteriùs est, iuxta pium eius & religiosum imperium.
113
*Sed non videtur in tali dispositione
Iuris Canonici dispositionibus plenè stari, iuxta quod distributio dicta nullo modo ad laicos Principes spectat, sed ad Ecclesiæ Prælatos. Pro quo specialiter est Cap. Relatum 2. de Testamentis, & ex generali exemptione constat, iuxta quam Ecclesiastica bona, sicut & personæ, Ecclesiastici fori sunt, & ita in eorum administratione nequit se laica potestas immiscere. Pro quo præsertim est celebre. Cap. Ecclesiæsanctæ Mariæ, de Con|stitutionibus. Vbi sic dicitur: Nos attendentes
Cap. Ecclesiæ, S. MARIÆ.
quòd laicis (etiam Religiosis) super Ecclesiis, & personis Ecclesiasticis nulla sit attributa facultas, &c. Vbi Ecclesiæ nomine bona ad Ecclesiam spectantia comprehendi constat ex Cap. Cùm laicis, de rebus
Cap. Cùm laicis.
Ecclesiæ non alienandis, vbi idem, & eisdem ferè verbis statuitur, illis inquam: Cùm laicis (quamuis Religiosis) disponendi de rebus Ecclesiæ nulla sit attributa potestas: quos obsequendi manet neceßitas, non auctoritas imperandi. Sic ibi.
114
*Cùm ergo hæc ita se habeant, non
videtur quomodo Rex noster, Canonici iuris auctoritate reueritâ, & retentâ obseruatione, administrationem dictam sibi possit arrogare. Pro quo nec speciale allegari potest priuilegium; quia circa hoc Pontifices minimè affecti comperiuntur; cùm sæpiùs tentauerint Collectores in Indias mittere, quales in Hispaniâ habent. De quo Dom. Solorzanus Cap. 11. citato, num. 26. Et id sanè ostendit quàm alieni sint à priuilegij huiusmodi concessione. Dicendum ergo videtur circa administrationem dictam Reges nostros Alexandri Sexti se concessione tueri, dum decimas illis donauit: & licèt eas Ecclesiis redonauerint, quoad
illas tamen, de quibus agimus, in ipsarum vacatione aliquale jus retinendum censuisse: non vt quidquam sibi acquirant; sed vt securè, conuenienter, & opportunè distribuant. Iuris ergo Pontificij dispositio quoad substantiam seruatur, quod, vt vidimus num. 111. præsertim intendit Ecclesiarum indemnitatibus præcauere: quod quidem egregiè præstatur: non verò quoad modum. Licèt autem Pontifices Alexandri successores nouum circa hoc priuilegium non inueniantur concessisse; immò & plures, vt vidimus, contrarium attentarint: quia tamen Alexandri priuilegiũpriuilegium non abrogarunt, eo Reges nostri quoad hoc possunt verosimili opinatione gaudere. In quo quidem ostendere volunt nullo ad talẽtalem agendi modum propriæ vtilitatis respectu moueri; sed eo ipso, quem Pontifices Iuris Canonici auctores in suis decisionibus præseferunt; quòd scilicet vacantis Ecclesiæ redditus contra multorum ausus, ex auaritiæ stimulatione conceptos, in bonum Ecclesiæ seruentur, & vtiliter expendantur. Et hæc quoad prædictam administrationem.
115
*Extant etiam plures Regiæ Schedulæ,
quas in particulari commemorat D. Gaspar de Escalona in Gazophylacio Lib. 2. Parte 2. cap. 33. §. 2. num. 9. quibus cauetur ne Religiosi noua acquirant prædia: non quidem circa hoc auctoritatiue quidquam disponendo; sed jubendo vt supremi Magistratus industriè hoc & solerter impedire curent non vi, sed industriâ: eò quòd nouorum prædiorum acquisitione decimæ, & consequenter Regij Noueni valde imminuti videantur. In quo quidem Rex noster grauem est passus deceptionem. Decimæ namque, & consequenter Noueni, in aliquibus Ecclesiis & in Limanâ omnium maximâ, his annis nimium quantùm excreuerunt. Quòd si alicubi imminutio
est aliqua deprehensa, non ex Religionum augmentis, sed ex aliis caussis est accidisse compertum. Ecce coram Deo, quia non mentior. Quod cùm & Regiis Ministris constare possit, peccabunt equidem grauiter, si id quod Religiosis beneficio Iuris communis, Pontificiâ beneficentiâ, & Regum etiam nostrorum Bullas Apostolicas in Regio Indiarum Consilio Registratas amplectentium auctoritate competit, studeant modis quibuslibet offuscare. Quos obsequendi manet neceßitas, non auctoritas imperandi. Ex Cap. Ecclesiæ. & Cap. Cùm laicis, iam citatis: & sanè expediret ampliùs, vt Reges nostri ex redditibus
Ecclesiarum vacantium, quos, vt vidimus, in Ecclesiæ vtilitatem expendunt, portionem aliquam Religiosis cœtibus graues patientibus necessitates, consignarent. Hoc enim opus pium, & maximè pium est: vnde in Iure expressum, vt bona ad Ecclesiam spectantia Religiosis valeant applicari. Sic enim habetur in Cap. Relatum 2.
Cap. Relatum 2.
iam citato, ibi: Licèt autem mobilia per Ecclesiam acquisita (id est intuitu Ecclesiæ) de jure in alios pro morientis arbitrio transferri non possunt: consuetudinis tamen non est improbandæ, vt de his, pauperibus & Religiosis locis, & illis, qui viuenti seruierunt, siue consanguinei sint siue alij, aliqua juxta seruitij meritum conferantur. Sic Alexander Tertius. Diaboli autem fieri videtur inuidiâ, vt in huiusmodi largitionibus Religiosæ domus in Indiis consistentes prætereantur, vt sic indigentiâ crescente, Religiosa disciplina marcescat, sintque Religiosi ad propagandam fidem, & exempli ædificatione rem Christianam promouendam, minùs quàm esse oporteat efficaces.
Loading...