CAPVT XXVII.

CAPVT XXVII.

De papyri signatæ quæstuosa nundinatione.
202
*REcens est hoc in Hispaniâ ad vitandas,
vt dicitur, falsitates in publicis instrumentis, arbitrium: signatur enim papyrus Regio signo quadruplici differentiâ, anni currentis notâ adiectâ, & ita signata solùm Regio nomine venditur, pretio ab eodem designato. Quod cùm in Indiis non ita quæstuosum futurum crederetur, vt ex transmissâ quantitate constat; supra votum excreuit, & ampliore aliâ ibidem frabricatâ, iuxta instructionẽinstructionem, expensa. Circa quod discutienda nonnulla, iis omissis, quæ quoad totius rei expeditionem congerit Dom. Gaspar de Escalona Lib. 2. Gazophylacij, Parte 2. Cap. 29. & factum potiùs, quàm ius continent, sanctionem inquam, instructionem, declarationem.
203
*In primis an grauamen hoc licitè possit
imponi, quia illius caussa in ipsâ Pragmaticâ sanctione contenta, non videtur solido veritatis præsidio roborata. Dicitur enim ita dispositum vt falsitates euitentur, quandoquidem in qualibet signatâ papyro annus apponitur, pro quo tantùm seruire potest. Quod ergo in eâ scriptum fuerit falsitatem eam habere nequit, quæ accidere multoties solet, cùm instrumenta conficiuntur annorum præteritorum numero consignato, quod ad multas & grauissimas potest iniustitias deseruire. Atqui per hoc damnis aliis non occurritur,
Falsitatibus non occurri.
quæ præter adductum, sunt sanè innumera: in papyro enim signatâ possunt falsitates immensæ conscribi: quod & experientia multiplex comprobauit. Immò & damnum illud de falsitate retro acti temporis non videtur penitus cautelatum: nam papyri anni præsentis possunt plures chartæ emi, & pro futuris euentibus asseruari. Propter quod incommodum vitandum videtur dispositum, vt quidquid huius generis transacto anno, pro quo seruire potest, & biennio in Indiis, superfuerit, vndique collectum in locum, in quo sunt Regia signa, deferatur: licèt in instructione dicatur hoc fieri, vt resignari possit, & annis sequentibus deseruire. Sed cùm non semper resignetur, quia copia illius est, neque comburatur, vt de Bullis Cruciatæ inuenitur dispositum, nec tamen vsu generali firmatum, facilè potest à falsariis charta multiplex comparari, scribentium ministerio, & prætextu commoditatis alicuius, vt in præsenti euenit, quando papyri communis est earitas ob raritatem, & papyrus signata emitur ad epistolas, & familiares alias functiones, cùm multò minori pretio constet.
204
*Deinde. Pretium videtur excessiuum,
vt enim habetur in Pragmaticâ, & videri potest apud citatum Escalonam §. 1. n. 12. & seqq. Pro papyro primi signi viginti quatuor regales soluẽdisoluendi: pro secundi regales sex: pro tertij, regalis vnus: pro quarti, regalis quarta pars. Atqui vt constat ex eadem apud citatum num. 21. chartæ cuiuslibet quæstus seu sumptus in eâ factus, dimidium regalem non excedit. Licèt ergo in papyro quarti signi benignitas Regia præluceat, quæ pauperes, & Indos minimùm grauari desiderans, nullum ex illis emolumentum admittit, vt videri potest num. 8. verbis illis: Por quaretoquanto la intencion de su
Magestad, y su voluntad, siempre ha sido, y es, aliuiarles (Indos scilicet) de qualquiera carga y grauamen. Quod ad Religiones Mendicantes extensum, vt videri potest apud eumdem §. 3. num. vlt. Licèt inquam hoc ita sit; in aliis tamen trium signorum chartis manifestus apparet excessus, præsertim in duobus prioribus. Cùm ergo in hoc genere contractus emptionis & venditionis sit, pretium non debet immoderatum apponi; aliàs iniustitia suberit & obligatio restitutionis. Nec videtur satisfieri ex eo quòd dicitur in Pragmaticâ citatâ, ad Regem spectare pretia rebus imponere, & ita circa hoc modo prædicto statuere potuisse. Nam licèt hoc ita
sit; pretium tamen debet esse moderatum, quod generale est, à quocumque ponatur; vnde & Rex id debet attendere, & circumstantias considerare, ex quibus rerum pendet æstimatio; vt | vt videri potest apud P. Lessium Lib. 2. Cap. 15. Dub. 2. & est apud alios obuium: vnde mutatis circumstantiis, solet pretium à Rege præscriptum non attendi: vt apud eumdem videri potest n. 14. & tenent Mercadus, Ioannes, & Bartholomæus de Medina, & P. Filliucius apud Bonacinam Tomo 2. Disput. 3. de Contractibus. Quæst. 2. Puncto 4. num. 7. P. Hurtadus Disput. 2. de Contractibus Difficult. 1. in fine. Et alij communiter.
205
*Prætereà. Aliunde videtur incongrua
talis dispositio, quia cùm diuitibus nihil officiat, pauperibus est nociua: illis enim papyri emptio parùm curabitur, vt lites promoueant: isti autem ab eis desistent, ne euentus dubij multiplici papyri emptione grauentur: vnde & assequendi quod suum est, subsidio carebunt. Vbi dici nequit damnum hoc communis boni vtilitate compensari, dum falsitatibus instrumentorum occurritur. Nam circa falsitates iam dictum; & dubitari prætereà potest quod damnum maius censeri debeat, aliqua instrumenta falsa confici, an pauperes suis bonis per iniuriam spoliari. Et licet pauperibus Regiâ sit benignitate prouisum, vt vidimus; id tamen non de omnibus pauperibus accipiendum, sed de illis, qui de solemnitate dicuntur, qui rarò litigant; cùm tamen alij opus habeant frequentissimè litigare.
206
*Item. Grauamen hoc gabellæ cuiusdam
genus continet, vnde iubetur vt circa Ecclesiasticos & Religiosos nihil contra eorum agatur voluntatem; ne scilicet Ecclesiastica immunitas violetur. Videtur autem inconueniens vt prætextu publicæ vtilitatis fisci negotium agitetur, & quòd, cùm vtilitas fisci præcipuum motiuum sit, vtilitas communis vt vnicum in Pragmaticæ exordio proponatur. Et quidem si communis vtilitas tantùm attenderetur, detractis expensis, de quibus iam dictum, nihil esset vltrà requirendum: sicut neque à pauperibus Indis, ac Religiosis exigitur, & ab aliis Ecclesiasticis detrectantibus constitutum pretium soluere, vt videri apud citatum Escalonam potest §. 3. num. 12. Impositio autem cùm propter publicam necessitatem esse debeat, iuxta dicta num. 190. non videtur iusta, nullâ necessitatis redditâ ratione, vnde nec videtur in conscientiâ obligare.
207
*Nihilominus non debet vt iniqua talis
Pragmatica condemnari, in quâ probabiles rationes occurrunt, vt possit sustineri. Falsitatibus enim, vt potest, per eamdem occurritur: & si non omnia, aliqua publici statûs damna saltem euitantur. Et pretium quidem maius est quàm esse deberet, expensarum habitâ ratione: quod tamen iustificari manifestiùs potest quoad papyrum primi signi: quia cùm illa pro gratiis & muneribus Regiis, aut eius auctoritate impartitis deseruiat, potest illis Rex grauamen illud, leuissimum sanè donatariis, imponere: vt scilicet in talis pretij papyro titulos sint, & non aliàs, accepturi: quemadmodum onus mediæ annatæ imponit, quod nequit iniustum reputari. Quoad papyrum autem signi quarti, dictum iam n. 204. Quoad tertij, excessus non est notabilis, & ita ob auctoritatem Regij signi potest illo digna duci, quando etiam stipendium est iis tribuendum, qui in eius distributione, venditione, & curis aliis circa eamdem occupantur. Et ex multorum auctoritate etiam constat ex Regio signo monetæ valorem augeri, vt videri potest per citatos à Diana
Parte 6. Tract. 8. Resolut. 1. §. Ad secundum, quod & ipse admittit quando excessus est modicus. Est autem eadem in papyro ratio. Restat ergo solùm papyrus secundi signi, sex inquam regalium. Et hæc cùm ad res momenti maioris adhibeatur, & rarior illius vsus sit, maiori pretio venit æstimanda, quia minus est hac ratione in illo grauamen, estque bifolium, & ita quasi duæ chartæ, & duo signa, quorum auctoritas exigit, vt non vili pretio diuendantur. Sic ergo apparet pretio non esse excessum talem, vt manifesta in eo iniustitia, re attentiùs expensâ, valeat deprehendi. Quod verò de pauperibus dicebatur solui ex eo potest, quòd licet aliquale in eo iniustitiæ videatur esse periculum, non est generaliter præsumendum; cùm in litibus incerta iustitia sit; & etiam si facilis succurrat litigandi modus, potentiores armis validioribus certant, vt frequentiùs debeant infeliciorem litis exitum sibi pauperes ominari. Quod malum remedio caret. Quæ autem circa instrumentorum fidem versatur falsitas, perniciosissimum malum est, cùm ex eorum fide totus ferè Reipublicæ status pendeat. Pro quo videri potest P. Fragosus Tomo 1. pag. 728. n. 295.
208
*Iam quod ad vltimum spectat, negatur in hac dispositione genus aliquod gabellæ intercedere, quod ex dictis videtur sequi; cùm tantùm sit determinatio quædam pretij circa rem bono publico conuenientem. Neque oppositum sequitur ex eo quòd nolit Rex Ecclesiasticos ad vsum compelli; quia etiamsi gabella non sit, est tamen lex minùs congrua Ecclesiasticæ
libertati, vt quæ onus imponat: ad has tamen Clerici non tenentur, vnde nec imponi illis potuit: vt videri potest apud Bonacinam Tomo 2. Disput. 1. quæst. 1. Puncto 6. num. 29. Dianam Parte 1. Tract. 10. Resolut. 12. & Parte 6. Tract. 8. Resolut. 1. §. Restat modò. P. Palaum Tomo 1. Tract. 3. Disput. 1. Puncto 24. §. 6. num. 6. & alios, qui licet fateantur Ecclesiasticos ligari legibus ciuilibus, exceptionem addunt oneris & præiudicij, quo libertas Ecclesiastica minuatur. Cùm autem gabella non sit; neque etiam fuit opus necessitatem exprimi, quæ ad illam imponendam impulisset.
209
*Ex dictis autem videtur cessare, quod
ad factum attinet, quæstio illa, An Pragmatica ista sit contra Ecclesiasticam libertatem, si videlicet ad Ecclesiasticos extendatur. Cùm enim eos Rex compelli vetet, quæstio in facto cessat. Si dicatur Regem suos admonere Proreges, vt opportunâ vtentes industriâ curent papyrum signatam in statum Ecclesiasticum introducere, vt videri potest apud citatum Escalonam §. 3. n. 12. ex quo videtur sequi legem ex intentione eius ad prædictos extendi; nolle tamen circa eos rigore vti. Responderi potest id non sequi, sed onus istud ad laicos tantùm dirigi, & neque indirectè Ecclesiasticos comprehendere, qui sponte illud subire possunt: non vt sponte obligationem subeant, sed vt semper illis integrum sit à voluntarij oneris supportatione desistere: est enim quasi donatiuum, quod Ecclesiasticis omnino licet: vnde & in gabellis idem contingere | posset, nisi periculum esset in eo quòd voluntaria præstatio in obligatoriam verteretur.
210
*Si autem onus tale ita imponatur,
vt ad Ecclesiasticos etiam extendi Regis voluntas sit, & ne aliter in eorum negotiis procedatur, libertati Ecclesiasticæ, iuxta nuper dicta, repugnaret: quod ex eorum doctrinâ colligitur, quos dudum adduximus, & aliorum apud ipsos: & ita in propriis terminis de papyro signatâ loquentes tenent Illustrissimus Arauso in 2. 2. D. Thomæ. Quæst. 95. Disput. 3. Sect. 5. & Diana Resolut. 1. citata. in quâ multa adducit; quæ eò tendunt, vt ostendat esse gabellam: quo constante, illatio est manifesta, cùm constet Ecclesiasticos ab illis esse prorsus eximios. Quia verò ex dictis responderi potest gabellam non esse; ideò ad fundamentum aliud recurrendum; quòd scilicet onus sit, & quidem non leue, ad quod nequeant Ecclesiastici compelli, vt citati tradunt, & apud eos alij, ac complures insuper apud Dianam Parte 6. Tract. 3. Resolut. 6. asserentes statuta laicorum non ligare Ecclesiasticos, quæ circa alienationem bonorum, contractus, & alia versantur, in quibus illis onus seu grauamen imponitur, quod minimè gabellæ rationem habet. Pro quo & videnda multa apud eumdem toto Tractatu illo, seu Apologeticâ disceptatione. Vnde si ponamus papyrum signatam eodem pretio, quo communis, Clericis tradi; si tamen ita compellantur eâ vti, vt non adhibitâ, nequeant in lite procedere, grauamen erit contra illorum libertatem; quia ad id, quod aliàs ipsis erat licitum, compelluntur, juxta dicta à nobis alibi: Vide Tit. 3. num. 109. & 110. & Tit. isto n. 142. & pro quo plures Auctores adducit Diana Resolut. 1. citata §. Sed hic minimè. Est ergo ratio oneris à ratione gabellæ diuersa.
211
*Si dicas Ecclesiasticos teneri ad obseruandum
rerum pretium à lege taxatum, vt est communis Scriptorum doctrina, de quâ citati. num. 204. & ita etiam obligandos ad papyri signatæ pretium. Responsio est facilis: Nam aliud est teneri ad pretium, si re aliquâ vti velint, aliud ad ipsius vsum obligari, quando aliunde haberi potest pretio viliori; in illo enim, vt communis legis seruatur æquitas, in hoc Ecclesiastica violatur libertas. Itaque si Clericus emat
triticum ex communi horreo, taxatum debet pretium reddere per publicam potestatem: sed non tenetur absolutè emere, si aliunde possit sibi prouidere, & sic de aliis. In nostro autem casu idem accidit: nam si Ecclesiasticus velit papyro signatâ vti, debet pretium pro se taxatum offerre: sed ad talem vsum nequit obligari, cùm possit communi vti papyro, vt poterat ante Pragmaticam signaturæ. Quòd si aliquando monopolium
rerum quarumdam fiat, pretio earum designato per publicam potestatem, vt de niue diximus Cap. 24. illud certè onus non est, sed commodum, vt ibidem ostensum. Si verò contingat monopolium non eam commoditatem respectu Ecclesiasticorum habere, sicut neque respectu aliorum, sed solùm fisci, vt in chartulis pictis; onus etiam reputari non debet, quia non versatur circa res ad communes vsus necessarias, sed quæ omnino sponte assumuntur, & ab Ecclesiasticis satiùs esset non assumi. Quod Diana cum aliis benè aduertit suprà §. Ad tertium. Si autem ex necessariis sint, alia est ratio, vt videri apud eumdem potest: quamuis si necessitas cogat, nec possit in venditione discrimen Ecclesiasticorum & laicorum commodè obseruari, probabile fit in eo lædi Ecclesiasticam libertatem, vt ex mente multorum dictum Titulo 3. numer. 112. Quæ cùm ad Indias specialiter non spectent, à nobis delibata sufficiant, qui nonnulla alia minutiora prætereunda iudicamus, de quibus videri potest sæpiùs citatus Escalona, vt vno tandem satis quæstuoso Regij ærarij compendio rem istam terminemus, pro quo sit
Loading...