CAPVT V.

CAPVT V.

Obligationes aliæ. Et de vitiatâ pecunia damnabile lucrum expunctum.
20
*SVnt prætereà obligationes aliæ, quæ
communes sunt iis, qui aliorum substantiam administrant, & videntur ad solos bonorum dominos pertinere, vt mutuare, remissionem debitorum facere, tempus soluendi prorogare, compositionem facere, expensas in recuperatione debitorum factas indulgere, vitiatam aliquomodo pecuniam admittere: circa quæ esse dubium nequit, nisi in solutionis terminis prorogandis: quia esse aliquando talis rerum concursus potest, vt illos prorogando, vtiliùs Regio patrimonio consulatur. Si autem sterilitas, aut calamitas grauis occurrat, non spectat ad eos facienda remissio, sed ad supremos
Magistratus, de quo dictum Titulo 1. Cap. 17. nisi fortè in loco aliquo calamitas vrgeat, vnde non possit ad Magistratus supremos recursus haberi. Indulgeatur ergo miseris, quibus cœlum & terra videntur aduersari: à talibus enim solas lachrymas exigit, qui; quod non inuenitur, imponit: vt à Cassiodoro dictum Lib. 12. 26.
21
*Et quia de vitiatâ pecuniâ sermo incidit,
cuius damna ex fabrefactione & mutatione innumera his annis, non Indiæ modò, sed vniuersus ferè est orbis expertus: illud hoc loco commemoratione quidem non dignum, nisi ad condemnationem, adnotasse præstabit. Monetam quidem optimam ex Regiis iuribus in arcas eius illatam; sed ab aliquibus ad soluenda stipendia eductam, aliâ vitiatâ mutatam, & pauperum dispendiis Regios aliquos ministros incrassatos. Quod cùm fit, non iam hoc lucrari est, sed sub aperto sole latrocinia perpetrare. Quid si ij, quibus ex Regia pietate indultum est, vt primam post mutationis Edicta solutionem iurium Regiorum vitiatâ pecuniâ facere possent, ad puram & legitimam adigantur: & tamen illata pro vitiata mutetur, & hæc Regiis arcis inferatur, pura & legitima, non iam à Regiis, sed Satanæ ministris imbursata? Quid ad hæc dicam nescio, nisi quòd ad hæc auaritiæ portenta erubescere debemus, & Dei exemplare iudicium contra eadem implorare. Quando enim hi restituent, qui deuorant plebem Christi sicut escam panis? Quòd si non restituant, quæ spes salutis, stante inconcussæ veritatis regulâ 4. in 6. Peccatum non dimittitur, nisi restituatur ablatum?
Loading...