CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

De iis, ex quibus in Indiis Regium patrimonium integratur, & quomodo illa tractanda, ne tractantium conscientiæ degrauentur.
§. I.

§. I.

An Quintatio in conscientiâ debeatur.
31
*PEr leges Regias Mineræ omnes Regis
Catholici Dominio adiudicatæ sunt: quod quidem jure effici potuit, stante donatione Pontificis, de quâ Titulo 1. cap. 1. cùm sit Indiarum Dominus constitutus, dare id potest, quod illi conueniens visum fuerit, & quod non conueniens, retinere. Per quod cessat difficultas, quæ generaliter loquendo circa hoc posset occurrere: sunt enim qui negent posse
Principes Mineras vsurpare tutâ conscientiâ, cùm inuentoris sint & fructus industriæ. Sic tenent Syluester, Sotus, Bartholomæus, Medina, & Ludouicus, Lopez, quos adducit P. Dicastillus Lib. 2. de Iustitia & Iure, Tractat. 3. Disput. 9. num. 409. & ex eodem Caramuel in Theologia morali, num. 285. Qui & addunt in nullâ Republicâ benè institutâ legem inueniri aut consuetudinem, per quam Mineræ Principibus adscribantur. Contra quam positionem insurgit Caramuel loco citato: qui tamen ex eo saluare à tyrannidè huiusmodi legem contendit, quia populus in eam voluntariè
consentit. Quod quidem difficile est. Vbi enim de tali populorum consensu constat? Et certè in Indiis nullum illius fundamentum extat: & ita in eis vt omnis suspicio iniustæ vindicationis amoueatur, ad donationem est prædictam recurrendum. Cùm aliàs grauium Doctorum sententia sit, metallorum venas esse eius, cuius est solum. Pro quo P. Molina Disput. 54. & P. Mendus in Bullam Cruciatæ, Disput. 33. num. 7. In aliis autem Hispanæ Coronæ regnis, ad opinionem probabilem, quæ Mineras ad supremos Principes pertinere asserit, recursus habendus; quia ab ipsâ naturâ in jus publicum, non autem ad priuatos vsus videntur institutæ: vt ex Soto Lib. 6. de Iustitia, Quæst. 2. Art. 3. pro eâ sententiâ laudato, habet P. Lessius Lib. 2. cap. 5. n. 53.
32
*Licèt autem Regij patrimonij factæ sint,
Reges Catholici eas inuentoribus tradiderunt quoad præcipuam earum partem, aliam minùs principalem sibi reseruantes, & deinde reliquas conferendo aliis, qui sicut & inuentores, quintam sunt partem puri metalli Regi tradituri. Licèt alicubi propter specialem in eruendo difficultatem, decimam tantùm reddere jubeantur. Vbi inquiri meritò potest an lex ista conuentionalis in conscientiâ obliget, vel saltem non obligare sit aliquomodo probabile. Et vt probabile sit sequentia fundamenta succurrunt.
33
*Primum & radicale ex adductis: nam
Mineræ istæ sunt inuentoris, vt citati Doctores dicunt, & Princeps nequit, nisi ipsis volentibus, subditos eo jure spoliare. Licèt autem pro Indiis hoc non videatur currere ob donationem dictam; id non videtur adeò certum: nam Pontifex Indica regna concedens, sic ea donauit, vt adinstar aliorum gubernentur, in quibus subditi naturali quoad rerum acquisitionem jure non priuantur: neque enim credibile est voluisse Regis Catholici subditos peioris esse in Indiis conditionis, quos ad fundandas colonias allicere conabatur. Atqui in Minerarum adiudicationem non videntur aliàs consensisse: ergo probabile est eos tali lege in conscientiæ foro neutiquam obligari. Nec dicas sub eâ conditione in Indias venire permissos: nam id non satisfacit; talis enim conditio non est juri naturali conformis: & ita à Pontifice non apposita, sed oppositum potius, vt vidimus, indicatum, nolente vasallos Regios peioris esse conditionis.
34
*Secundum. Lex prædicta videtur pœnalis:
ex illius enim transgressione, quod non est quintatum, amittitur, & Regio Fisco adiudicatur: Leges autem pœnales in conscientiâ non obligare communis sententia est, de ciuilibus loquendo, de quo dictum non semel, & pro quo videri potest Caramuel suprà num. 1281. & in Regulam Benedictinam, num. 30. & P. Escobar de Mendoza Tomo 1. Lib. 5. Cap. 17. Problem. 26. Probatur autem pœnalem esse ex grauitate pœnæ assignatæ: ex nullo enim capite meliùs dignosci lex pœnalis potest. Ita Auctores, quos adducit P. Baldellus To. 1. lib. 5. c. 19. n. 16. Si dicas furibus etiam pœnas imponi grauissimas, & tamẽtamen præceptum non furandi in conscientiâ obligare. Instari potest: quia illud est præceptum naturale, secùs autem in præsenti contingit; quia de inuentâ Minerâ nihil reddere alteri, iuri est potiùs naturali conforme. Et licèt Princeps possit conscientias suâ lege constringere, id debet ex aliquo efficaci argumento constare, quale non est impositio pœnæ, juxta probabilem grauium scriptorum opinionem.
35
*Tertium. Quia quando quinta pars
reddenda per legem cōstituraconstitura est, metallorum effossio minùs erat quæstuosa ob eorum pretiositatem, & Indorum abundantiam, rerumq́ue aliarum copiam minori pretio comparabilem. Vnde | jam diu est quòd Minerarum Domini clamant obligationem quintationis esse prorsus excessiuam, quòd & Regio Concilio sæpiùs inculcatum. De quo Dom. Solorzanus in Politicâ Pag. 934. §. De las quales. Rebus autem non eodem modo
se habentibus rigorem contributionum non seruandum, suadet æquitas, conuincit ratio, & auctoritas etiam scriptorum euincit. Sic enim P. Molina Disput. 667. num. 1. P. Vasquez Tractatu de Restitutione, Cap. 6. §. 3. num. 6. P. Azor Tomo 3. lib. 5. cap. 23. §. sextò quæritur. Pluresque alii, qui impositiones proportionatas esse debere docent, & eorum commensuratas viribus, qui grauiter eisdem, vt etiam videri potest apud P. Molinam Disput. 668. in principio. Cuius & doctrina circa
hoc, quod de querelis diximus, dignissima est quæ debeat singulariter obseruari; sic enim scribit Disput. 674. num. 6. Si temporis progressu fiat semper querimonia de aliquo tributo, vt de graui & iniusto, ac sine sufficienti causâ introducto: aut quòd cessauerit
P. Molina.
causa, & quòd cum eâ id tributum cessare omnino debuerit, aut ex parte: certè antiqua consuetudo id recipiendi non est sufficiens ad pacandas Principum conscientias & ad auferendum jus suum à subditis. Sic ille.
36
*Et quod ad causæ cessationem attinet,
eâ extante debere tributum tolli; ac, si non tollatur, non esse soluendi obligationem, communis resolutio est, de quâ dictum Titulo 1. num. 101. & 102. & idem est de illius diminutione, si causa minùs vrgeat. Hæc autem doctrina casui potest præsenti accommodari. Nam causa quintæ partis assignandæ ea fuit; quia consideratis expensis sufficiens lucrum Minerario relinqui videbatur: Atqui causa designationis huius cessat ob rationes dictas; & ita videtur exactio ista minuenda. Quod roboratur ex eo quòd vbi noua
Pro quo efficax argumentum.
Minerarum detectio esse solebat, non quinta, sed decima pars solui jubebatur, & aliquando vicesima, vt testatur Dom. Solorzanus Lib. 5. num. 23. ob maiores scilicet expensas in principiis effossionis, quando & paranda multa, quæ ad metallorum deputationem necessaria sunt. Quòd si hoc posteà sublatum; non ex eo fuit quòd impositio exigua videretur, sed quia fraudum inde occasio sumebatur, ex antiquioribus Mineris clam metallis adductis, & ibi juxta decimam registratis, ac Regio signaculo consignatis. Quod tradit Dom. Solorzanus in Politicâ Pag. 934. §. De las quales. Cùm ergo maiores expensæ generaliter jam in effossione Minerarum deprehendantur, non debet quinta pars in rigore persolui. Cuius &
Aliud simile & vrgens.
aliud argumentum est à Dom. Solorzano petendum: qui Tomo 2. lib. 5. num. 20. obseruat cum Torreblanca, homines, qui in metallis inuestigandis occupantur, Reipublicæ quidem esse vtilissimos; cùm tamen ipsi ceteris pauperiores & sordidiores existant. Pro quo & Lib. 1. Cap. 13. num. 57. certè vt non sordidos dicamus omnes qui Minerarum domini sunt: quod ad paupertatem attinet, ita ferè semper accidit: plus enim in debitis, quàm in censu habent; Regi, & iis, qui necessaria ad opificium tribuunt, pinnis argenteis soluenda, vbi primùm illæ èex fornacibus eductæ fuerint, laborantes. Parum ergo est quod illis relinquitur, dum ad quintam partem reddendam obligantur.
37
*Quartum, ex quo id, quod nuper est
dictum, roboratur, & desumitur ex Cardinali Lugo Disput. 6. de Iustitia, num. 109. vbi ita scribit: Oportet, & multum interest Reipublicæ maximis præmiis excitare & allicere ad Mineralium inuestigationem; quod cùm sit opus ingenij, laboris, industriæ, ac expensarum, non facilè inueniretur qui ad hoc attenderet, nisi spe illâ maximi lucri sibi propositi: immò experientia communis ostendit, ex ijs, qui huic studio attendunt inquirendi auri argenti́argentique venas in nostris Europæ prouinciis, paucos quidem ditescere, plurimos depauperari. Sic ille: qui id, quod de Europæis Minerariis dixit, de Indicis potuit pariter pronuntiare. Cùm ergo non debeant illi sine suâ culpâ præmio inuestigatoribus & laborantibus propositis defraudari; non sunt ad quintam partẽpartem reddẽdamreddendam obligati, quia illâ redditâ nihil illis pręmijpræmij, sed appremij potiùs multùm relinquatur.
38
*Quintum. Graues scriptores in casu isto
de obligatione in conscientiâ dubitant. Cardinalis Lugo Disput. 6. citatâ, num. 208. cùm de obligatione dictâ loqueretur, soluendi inquam partem, eam justificari ait cum P. Vasquez Tractat. de Restitutione, Cap. 5. §. 4. num. 17. Quia agri ab initio in ea prouincia eâ lege singulis distributi sunt, vt Mineralia Principis dispositioni reseruarentur: vel quia per modum tributi sic statui potuit. Addit tamen in fine §. illius sic: An verò hæ leges
Cardin. Lugo.
obligent ante sententiam, dicetur Sectione sequenti. In sequenti autẽautem Sectione post dubia alia, circa quæ diuersæ versantur opiniones, sic n. 130. inquirit: Vltimò dubitatur an de facto leges circa thesaurorum applicationem factæ, obligent in conscientiâ. Vbi de Mineralibus videtur etiāetiam loqui; quia de illis nihil speciale resoluit, vnde resolutionem vt communem illis videtur proponere, & de omnibus pariter judicare. Est ergo dubium, quod, sicut alia præcedentia, vt tale proponitur: vnde resolutio, etsi contraria sit, non tamen vt certa, sed vt verosimilis exhibetur: sic enim scribit: Aliæ autem leges, quæ pœnales non sunt (talem existimare videtur eam, de quâ agimus) potuerunt quidem transferre dominium justas ob causas in Fiscum, vel dominium agri, saltem quoad partem, & ideò videntur in conscientiâ obligare ante omnem sententiam judicis. Sic ille, nihil plus indicans, quàm quòd à nobis dictum est.
39
*P. Vasquez suprà num. 19. ita scribit:
P. Vasquez.
Apud Indos similiter Minerabilia non sunt Regi adiudicata, sed sunt Domini agri, meo judicio: vel, si in loco publico sunt, inuentoris; quia solùm inter nullius bona tunc est. Sic ille. Circa obligationem conscientiæ eodem modo loquitur ac Cardinalis Lugo num. 28. & seqq. vbi & pro sententiâ negante adducit
Mercadus.
Mercadum, quem vide fol. 128.
40
*Siluester v. Inuentum, num. 13. ita loquitur:
Siluester.
Secundùm Petrum de Palude hodie vbicumque inueniatur thesaurus, de consuetudine est Principis. Sed ego dico istam consuetudinem in conscientiâ non ligare, quia non est introducta per modum legis, sed violentiæ, nec fuit vnquam moribus vtentium approbata, nisi violenter. Est etiam contra Iura Canonica, quæ volunt bona incerta, si restituenda sunt, esse pauperum: & si sunt restituenda, est contra Iura Ciuilia, & contra naturalem æquitatem, vt patet in dicto. §. Thesaurus Instit. de rerum diuisione, vbi dicitur quòd D. Adrianus naturalem æquitatem secutus, &c. contra quam æquiatem consuetudo non potest. Sic doctus ille Magi|ster inter Theologos ac Iutisperitos; quem secutus Mag. Sotus lib. 5. de Iustitia, quæst. 3. Artic. 3. addens in Hispaniâ seruari jus commune, & si
Dominic. Sotus.
alicubi consuetudo illa non obtinuit, per vim, & contra jas naturæ cogentium fuisse introductam, Quæ quidem non ideò refero, quòd penitus approbem, sed vt saltem ex iis verosimilis hæc pars, quæ probatur modò, appareat; & principum voluntatem non esse cum tanto rigore obligare, vbi & Ius commune renititur, & Doctores negant tutâ fieri posse conscientiâ.
41
*Ludouicus Lopez, & Bartholomæus
Medina apud P. Rebellum Parte 1. lib. 1. quæst. 15. num. 14. de thesauris loquentes, negant quidquam in conscientiâ deberi, licèt lege aut consuetudine sit aliud constitutum. Mineralia autem venire nomine thesaurorum affirmat P. Fragosus
P. Fragos.
Tomo 1. pag. 263. §. Nec obstat. Qui Auctor pag. 264. §. Consequens est, ita scribit: Quoad venas metallorum quæstio est anceps: an scilicet sint inter Regalia numerandæ. P. Azor Tomo 3. lib. 1. cap. 13.
P. Azor.
in fine ait dubiæ quæstionis esse, & de thesauris quidem cum Mercado sentit P. Rebellus suprà
P. Rebell.
num. 12. licèt de venis metallorum aliter sentiat, dicens eum, qui in fundo alieno thesaurum inuenit, ex industria quærens, posse sine Domini consensu medietatem retinere ante judicis sententiam; quia lex pœnalis est, & solùm ob iniuriam medietate priuat. Sicut ergo lex ita disponens non priuat inuentorem medietate suâ in conscientiæ foro, etiamsi magnum interesse fundi Domino subtrahatur: ita de legibus, iuxta quas Regi aliqua est reddenda pars, videtur asserendum: vt non sit eius intentio conscientias grauiter onerare.
42
*Tandem ita censent quamplures viri docti
in Indiis, vbi & praxis est frequentissima. Vnde si quis Confessarius Pœnitentem circa hoc velit vrgere, ad aliorum ille sententiam prouocabit. Quòd si vir vnus doctus sententiam potest probabilem constituere, vt dictum aliàs cum multis, & pro quo potest videri Mag. Gallego in Tractat. de Conscientiâ dubiâ, dub. 25. de Conscientia probabili, apud quem id tenent Ioannes à S. Thoma, Monte-Sonus, Portel, Angelus, Nauarrus, Trullench, & ex Societate Pater Suarez, Pater Vasquez, Pater Valentia, Pater Thomas Sancius, & P. Sà. Quibus adde P. Escobar de Mendoza Tomo 1. lib. 2. num. 12. & Stephanum Spinulam in opusculo de Electione in moralibus Disput. 2. Sect. 1. Conclus. 2. Si inquam vnus id potest, quomodo non idem præstare queant, non plures, sed plurimi & erga Reges suos non solùm benè affecti, sed affectissimi, Hispanicæ fidelitatis ritu.
43
*Nihilominus in contrarium est communis
scriptorum auctoritas, qui leges huiusmodi obligare in conscientiâ dicunt, quando circa applicationem bonorum disponunt, quorum diuisio licèt generaliter ad jus gentium spectat, in speciali acquisitione à legibus pendet, vnde jus ad rem, & in re oritur, quando in illis nihil tyrannicum deprehenditur. Sic bona ad hæredes transeunt, Legata debentur, præscriptiones valent, Fulcidia, & Tribellianica detrahitur, & similia. In casu autem nostro ita accidit; quia leges circa quintam partem disponentes valdè rationabiles sunt: circa quod benè Philosophatur P. Molina Disput. 50. §. vltim. vt scilicet Principes in re supra priuatorum conditionem ob singulare pretium, & rerum supra alias æstimabilium abundantiam, partem saltem aliquam habeant, sicut habent sæpè in bonis aliis. Sic enim deficientibus cognatis vsque ad certum gradum, Fisco bona intestatorum applicantur, & in pœnam criminum bona confiscata lucratur taliter, vt si aliquis titulo cognationis Fisco auferret, iniustitiam committeret cum restitutionis obligatione. Et tamen dicere aliquis posset id non rectè fieri, sed in bonum publicum distribuenda, cui videtur à Principibus potiùs consulendum quàm sibi, & cui, si delictum interfuit, videtur delinquens iniuriam intulisse. Vnde in casu nostro sic tenent citati, Cardinalis Lugo, P. Vasquez, P. Rebellus, P. Molina, P. Azor, P. Lessius num. 51. P. Dicastillus, P. Fragosus, Caramuel, & prætereà Dom. Solorzanus in Politicâ Pag. 934. apud quem Otalora, Gutierrez, Marquez, Salon, Alfarus, P. Gaspar Hurtadus Disput. 1. de Iure, Difficult. 34. Cardinalis Toletus Lib. 5. Cap. 18. num. 4. vbi & Victorellus, Couarruuias Regula Peccatum §. 2. num. 4. P. Turrianus de Iustitia, Disput. 43. Dub. 4. Bonacina Disput. 1 de Restitutione, Quæst. 3. Puncto 6. num. 10. Ramirez, Sixtinus, & Castillius, quos adducit & sequitur Diana Parte 9. Tractat. 5. Resolut. 17. in fine. Emmanuel Rodericus Tomo 2. Summæ Cap. 160. n. 5. & alij.
44
*Deinde, pro hac parte est manifestatio
Et Regis voluntas manifesta.
Regiæ voluntatis: sic enim scribit Philippus Secundus Proregi Peruuico Comiti del Villar Ann. 1584. Y pudiera yo cobrar enteramente el Quinto de todo ello (ex elaborato inquam per
Philippi II. verba.
artificium auro & argento) è las personas que le deben, estan obligadas en conciencia à me lo pagar. Hæc ille. Nec juxta priuatam quidem scientiam locutus, qui de obligationibus in conscientiâ non poterat adeò exactam cognitionem habere, in re præsertim adeò controuersâ. Id ergo post consultos Theologos, & Regios Indiarum Consiliarios, confidenter pronuntiauit: & huic determinationi consonat lex Lusitana, de quâ P. Rebellus suprà num. 5. juxta illam enim quinta pars Regi reseruatur, etiam ante latam sententiam. Cumq́ue Regna ista eiusdem Coronæ sint, & circa idem statuant Reges, eodem modo videntur decernere, & ita obligationem in conscientiâ stabilire. Posse autem Principes obligare dicto modo, communis scriptorum, Theologorum pariter ac Iurisperitorum sententia firmat, de quâ dictum Titulo 2. n. 3.
45
*Accedit aliud magni ponderis argumentum.
Nam ex auro & argento debentur decimæ, sicut ex fructibus terræ, vt ostendit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 21. num. 10. & in Politicâ. pag. 678. §. Asi mesmo. & tradit P. Suarez Tomo 1. de Religione Lib. 1. de diuino cultu, Cap. 34. num. 3. & 6. & P. Vincentius Tancredi Tract. 1. de Religione Lib. 2. Disput. 11. num. 7. ex omnium mente: cùm tamen in Iure Canonico non sit specialis pro illis decisio. Potest tamen, tum à simili ex aliis rebus; tum ex generali dispositione deduci, præsertim ex Cap. Non est, de decimis, vbi illa habentur verba: De omnibus bo|nis decimæ sunt Ministris Ecclesiæ tribuendæ. Sic ibi
post enumerata aliqua in speciali. Et Cap. ex transmissa, vbi sic dicitur: quia fidelis homo de omnibus, quæ licitè potest acquirere, decimas erogare tenetur. Luculentiùs autem in Cap. Tua nobis, vbi ratio redditur, cur omnium terræ prouentuum decimæ reddi debeant Ecclesiæ Ministris, non deductis expensis: Cum enim Deus, cuius est terra, & plenitudo eius, Orbis terrarum, & vniuersi, qui habitant in eo, deterioris conditionis esse non debeat,
Cur de omnibus ratio reddita,
quàm dominus temporalis, cuius statutum de terris, quas exhibet aliis incolendas, non quidem deductis sumptibus, aut semine separato, necessariò cum integritate persoluitur: nimis profectò videtur iniquum, si decimæ, quas Deus in signum vniuersalis dominij sibi reddi præcepit, suas esse decimas, & primitias asseuerans. &c. Iuxta hæc sic habetur inferiùs. Et cùm de cunctis omnino prouentibus decimæ sint reddendæ &c. Ex quibus præmissa positio manifestè deducitur: quia Deus auri & argenti est peculiaris Dominus, qui ea ad cultum suum miro modo intra viscera terræ genita videtur destinasse, estque illorum maximus omnium prouentus, vnde ab hominibus singulariter appetitus: & ita decimæ ex illo possunt singulari ratione requiri.
46
*Cùm ergo in Indiis prouentus isti præmineant,
non est credendum Ecclesiam eos penitus neglexisse. Illos itaque Regibus Catholicis simul cum aliis amplissimâ illâ concessione donauit, de quâ dictum Titulo 2. Cap. 6. Quod quidem ab aliis Pontificibus confirmatum in erectione Cathedralium Ecclesiarum, in quibus sic habetur, vt refertur à Dom. Solorzano Cap. 21. citato num. 5. At ex omnibus ibi pro tempore prouenientibus, præterquàm ex auro & argento, & alijs
Dispositionis verba.
metallis, gemmis, & lapidibus pretiosis, quæ pro tempore existentibus Castellæ & Legionis Regibus, quoad hoc libera esse decernimus, decimas & primitias de iure debitas, ceteraque Episcopalia iura, prout alij in Hispaniâ Episcopi de iure, vel consuetudine exigunt, & percipiunt, exigere, & percipere libere & licitè valeant. Sic Pontifices. Cùmque Reges Catholici decimas in Ecclesias refuderint, temperatissimè vtentes Pontificiâ largitione: id quod ad prædicta attinet sibi reseruarunt, vt videri potest apud Antonium de Herrera in Historiâ generali Indiarum Decade. 1. Lib. 6. Cap. 19. & Lib. 8. Cap. 10. Ex quibus sequitur tales decimas in conscientiâ deberi,
Decimas in conscientiâ deberi
sicut debentur aliæ, & omnes Doctores admittunt; estque prorsus innegabile, quia Ius Canonicum statuit eas ita solui, vt si non soluantur, possint Prælati vsurpatores ad solutionem censuris Ecclesiasticis compellere. Vide citatum Cap. Non est. & Cap. Ex parte. & Cap. Peruenit. Circa quod ait Glossa cum aliis, Ecclesiam ante possessionem decimarum dominium earum habere. De quâ quæstione Doctores agunt, qui de materia decimarum tractant. Et videri potest P. Palaus Tomo 2. Disput. Vnica de Decimis Puncto. 2. apud quem alij.
47
*Dices ex hoc non haberi quintam partem
esse debitam, sed ad summum decimam. Fateor ita esse: sed tamen id satis, vt non debeamus legem de quinta parte soluendâ esse purè pœnalem affirmare, & ita tantùm post sententiam illius obligationem vrgere. Deinde, vt appareat præfatæ legis iustificatio, aduertendum est iuxta dispositionem iuris Cæsarei ex venâ metallicâ inuenta decimam fisco deberi. Sic enim statuitur in L. Cuncti. C. de metallar. & L. Inter publica. §. Finali, vbi Glossa. D. de verborum significat. Et id intelligitur quando est inuenta in fundo alicuius priuati. Vnde inferunt aliqui deberi duas decimas fisco, quando est inuenta in loco publico: nam cùm in priuato, præter decimam debitam fisco, debetur alia domino fundi. Pro quo Auctores adducti à P. Fragoso Tomo 1. pag. 265. §. Alij addunt. Reges ergo nostri iuxta prædictam doctrinam, præter decimam sibi à Sede Apostolicâ concessam duas alias exigere poterant, iuris communis dispositionem amplexi. Cùm ergo non duas, sed vnam exigunt ex iure communi debitis, & eam, quæ sibi ex priuilegio competit, non sunt exactores rigidi, sed benigni reputandi.
48
*Hinc sit Officiales Regios in ordine ad
hoc præcipuè deputatos graui obligatione conscientiæ teneri ad munus suum fideliter exequendum, nec dissimulare posse grauia præiudicia, quæ Regio patrimonio defraudatione iuris huius frequenter inferuntur. Cùm enim Reges nostri adeò fundatam suam habeant intentionem, & pro fideli executione stipendia tribuant; clarè inde constat iniustitiam in dissimulatione dictâ non leuis momenti committi: quandoquidem præcipua Regij patrimonij portio in Indiis ex hac præstatione consurgit, &, Deo quidem iuuante, crescit illa indies, nouarum Minarum detectione. Et anno præcedenti 1658. & præsenti 1659. amplior extitit, quàm fuerit vnquam.
In quo quidem diuinæ prouidentiæ respectus specialis deprehenditur, vt quando Hispanicæ Coronæ hostes hinc inde, vt numquàm aliàs, factâ impressione concurrunt, maiora Rex noster habeat diuitiarum subsidia, vt validissimos instruere, & opponere possit exercitus victoriis felicissimis potituros. Peccator videbit, & irascetur,
Psalm. 111. v. 3. & vlt.
dentibus suis fremet, & tabescet: desiderium peccatorum peribit. Psalm. 111. v. vlt. & quare ita? Propter id certè, quod præcesserat: Gloria & diuitiæ in domo eius: & iustitia eius manet in sæculum sæculi. vers. 3. Quod Regi Catholico Philippo Quarto felix faustumque sit, Ecclesiæ familiâ pacatissimâ gratulante.
§. II.

§. II.

Dubiorum quorumdam circa præstationem Regiorum iurium resolutio.
49
*PRimum occurrit circa aurum, quod
dicitur natiuum, vulgo de nacimiento, de quo est lex vt cum alio non contundatur, aut confundatur, quia ex eo non solùm quinta pars, sed prætereà nouena est alia persoluenda: an scilicet hæc lex obliget in conscientia, stante dudum stabilitâ sententiâ de quinta aut decima, vbi illâ Rex vtitur indulgentiâ. Et videtur quidem sic dicendum ob rationes dictas, quia lex talis non est pœnalis, & quia auri extractio, & elaboratio minores habet expensas, cùm non amet eas, quas argentum, profunditates, & duritiam socialem. Aurum item natiuum, præter ratio|nem dictam, pretiositatis est singularis, vnde conueniens videtur, vt plus aliquid ex eo Regio patrimonio deferatur. Verùm licet hæc satis
videantur vrgere, non videtur tamen cum tanto vigore agendum, vbi tantus imperatur excessus. Vt ergo ita fiat Regij Officiales aduigilent, & quæ occultari passim curantur, explorent, ex quibus maius Regio patrimonio lucrum obueniet. Nam velle adeò rigidè onerare conscientias, æternæ damnationis est laqueum quamplurimis iniecisse. Pro quinto anceps circa conscientias quæstio, vt nuper vidimus: & pro noueno obligationem certam adiiciemus?
50
*Secundum, An lex prohibens aurum in
puluere contractari, vt constat ex rescripto Regio Anni 1532. ad conscientiam spectet. Et videtur verosimile non spectare, licet pœna sit grauis, amissionis scilicet; & finis quidem talis legis videtur esse, vt quinta pars Regi reddatur, quæ dari nequit dum aurum in puluere conseruatur. Non est ergo noua obligatio præter illam, cum quâ transit, ad quemcumque transit. Vnde idem dicendum de eo, quod in eâdem lege disponitur, ne scilicet auri glebis, vulgo Tesos, ante funditionem & quintationem ad commercium quis vtatur, sub pœna eâdem. Et quidem talis lex videtur pœnalis peculiari quadam ratione, quia non solùm pœna amissionis indicitur, sed pars denuntiatori assignatur: quod specialiter fieri solet, quando lex non solùm positiuè disponens, sed pœnalis principaliter est.
51
*Tertium, Vtrum aualiatio auri secundum
quilates, vt dicitur, obliget in foro animæ: illi enim lege præscribuntur, in quo tamen esse variatio solet. Cùm enim auri pondus iuxta quilates valorem habere debeat, & quilates singuli valorem viginti quatuor marapetinorum cum tribus partibus vnius marapetini assignatum haberent per priores leges: per recentiores viginti sex marapetini, & quinta vnius pars, auro viginti duorum quilatum vt valor legitimus assignatur: vt singula auri pondera (vulgo Pesos) quingentos octoginta, & nouem marapetinos habeant. Quæ quidem dispositionum diuersitas ostendit in hoc non ita, vt in monetâ, ratiocinandum: vt scilicet valori per legem statuto debeat stari: non enim ita facilè valor mutaretur, non extante nouâ caussâ: & ita circa valorem aureæ monetæ, sicut & argenteæ, mutatio nulla facta est. Valor ergo prædictus aurum in ratione mercis constituit. Et dubitari potest an in conscientiâ obliget, iuxta communem doctrinam de valore aut pretio per leges aut Principem designato quod in indiuisibili consistit, ad distinctionem pretij vulgaris, quod latitudinem habet supremi, medij, & infimi. Et videtur quidem non ita debere accipi, quia in eo res accidit mira: in
Videri negandum.
Indiis enim, vbi illius natale solum, plus frequenter valet quàm in Hispaniâ: extra Hispaniam autem maius pretium habet, quia in illâ designatus valor obseruatur, qui absque dubio non videtur exactus: quandoquidem boni rerum istarum æstimatores maiori pretio sibi comparant; non quidem pro moneta efficiendâ, sed ad fabrefacta pretiosiora, propter quam caussam etiam in Indiis pluris ab aurificibus emitur, & bracteariis. Quamquàm & in Hispaniâ quod nobilius est, & ex Mineris Carabaiæ educitur, pluris etiam vendi soleat, quàm per legem sit statutum, secretò proptereà: habet enim Carabaiæ aurum viginti tres quilates, seu Caracta, cum dimidio. Leges ergo istæ pœnales sunt, & vt tales videntur receptæ: & ita vnus quisque vt potest vendit, circa quod neque docti Religiosi scrupulum vnquam iniiciunt, neque ipsi habent sic vendentes aut ementes, quando necessitas pro rebus sacris, aut vtilitas non indecora eorum statui succurrit.
52
*Quartum, quia pro funditore, &
Ensayatore, quos vocant, pro eo scilicet, qui adminiculo ignis aurum purificat, & in laminas reddit: & pro eo, qui pretium explorat, & signaculum Regium apponit: ex quolibet pondere seu Castellano vna pars cum dimidiâ deducenda præscribitur per Schedulam An. 1578. & ex reliquâ massâ quinta pars Regi reddenda: quæstionis est an lex ista etiam conscientiæ obligationem importet. Et quod ad fusorem seu Tusorem attinet, si aurum ad registrum afferatur, videtur clarum deberi, quia est laboris merces lege designata: vnde & similiter de Appretiatore dicendum. Nec dicas Regem suis expensis id debere præstare: nam Regi debetur quinta pars non deductis expensis, si ita velit: sic autem secùs factum: nam deductis expensis, ex reliquo quinta pars extrahitur: quod enim ad fusorem & Appretiatorem spectat, inter expensas meritò computatur. Si autem quis ad registrum non deferat, vbi industria prædictorum adhibenda, aurum suum; non debet in conscientiæ foro aliquam illis restitutionem: quia vbi labor est nullus, nulla etiam debetur merces. Neque lex obligans ad manifestationem, pro fine habet interesse prædictum eorum, quibus Rex nullum ius contulit, nisi ex suppositione laboris & industriæ; licet ipsi laborem talem libenter adhiberent. Quod ampliandum est, etiamsi officia talia ab ipsis empta fuerint: quia quando emerunt, satis illis perspectum fuit occultationes dictas esse frequentes, vnde nequeunt se fraudatus pretio proclamare.
53
*Tandem circa argentum idem est cum
proportione dicendum de eo, quod prædictis Officialibus assignatur, & de valore ac pretio, quod post solutam partem quintam cum Regio stigmate pariter attribuitur, & in ipsa massa defertur suis notis impressum. Eo enim non obstante pretium crescit & decrescit, estque id omnium consensione receptum. Vnde & Regij etiam Officiales massam dictam ad Regium patrimonium pertinentem solent minoris vendere, vt pecuniam pro Regiis sumptibus necessariam cum aliqua ementium vtilitate recipiant. De aliis circa negotiationem huiusmodi, & alias de eadem materia, quæstiones inferiùs, Deo dante, vbi de Indicis contractibus, disseremus. Titulo 9. Cap. 3. & seqq.
Loading...