CAPVT IX.

CAPVT IX.

De lucro Cessante, & quomodo in contractibus Indicis illius sit habenda ratio.

98
*DE lucro cessante frequens apud
Auctores mentio de contractibus agentes, ex quibus præ aliis fusè, grauiter & accuratè P. Molina Disput. 314. & duabus seqq. & Disputat. 355. & ex nouioribus Cardinalis Lugo Disput. 25. à num. 86. solidè & ingeniosè, vt sua sit laus etiam aliis, qui post eum scripserunt ex Societate nostrâ, aut quorum scripta jam anteà, in lucem tamen posteà prodierunt. Iuxta quos, & alios pro certâ statuenda est sententia, affirmans licitum esse cariùs vendere & aliquid vltra sortem exigere ratione lucri cessantis. Pro certâ quidem: non tantum speculatiuè loquendo contraria probabilis non sit, quam tenuerunt multi, quos ex aliis congerit citatus Cardinalis Lugo num. 87. sed quia affirmatiua ita est vsu recepta, vt de illâ nequeat practicè dubitari, sed quasi aliæ, quæ omnino sunt certæ circa contractus, amplecti; & ita eam tenent quotquot his temporibus scribunt, & multis retrò annis scripta pervulgarunt. Videantur plures apud eumdem, num. citat. Vers. Secunda sententia, & P. Becanus Quæst. 4. de vsurâ. P. Turrianus 2. 2. Tom. 2. Disput. 61. Dub. 2. P. Palaus Disput. 4. de Iustitiâ, Punct. 5. P. Fagundez Lib. 5. de eadem, Cap. 31. P. Dicastillus Lib. 2. Tractat. 10. Disputat. 2. Dub. 4. Malderus Pag. 446.
99
*Habet autem sententia ista indubitabile
fundamentum in iure Canonico propter duorum Pontificum decisiones, scilicet Alexandri Tertij in Cap. In ciuitate de vsuris. & Gregorij Noni, in Cap. Nauiganti, eodem titulo. Prior enim declarat non esse contractum vsurarium, si quis merces, quas vendit, & vltra quinque libras non valent, pro sex vendat, soluendis eo tempore, quo talem sunt valorem habituræ. Nisi dubium
sit res illas plus, minusúe solutionis tempore valituras. Quæ sunt verba Pontificis. Iuxta quæ si sex accipi possunt pro valentibus quinque tempore celebrati contractus, eò quòd plus valituras speratur, manifestum est titulo cessantis lucri id fieri posse; quia si quinque tantùm darentur tempore solutionis, venditor lucrum libræ vnius amitteret; & quidem Pontifex ad augmentum illud pretij satis esse ait, si dubium sit plus minusúe solutionis tempore valituras. Vnde si valde probabilis spes sit, id erit certius: videtur autem difficile, quod ob solum dubium sit tantumdem soluendum, quantùm si probabilis, ac certitudini æquiualens esset spes; quia ratio videtur esse diuersa, & ita Doctores
communiter tradunt minoris esse æstimandum dubium, quàm spem, in quo non videtur esse dubium posse, quando spes verosimile habet fundamentum. Immò etiam tunc, quia omnimoda certitudo non est, aliquid videtur de lucro detrahendum: quia spes non æquiualet possessioni, & ita in L. Minus 205. de regulis iuris, sic dicitur: Minus est actionem libere, quàm rem. Pro quo P. Molina Disput. 316. Vers. Hinc iam patet. Nisi spes, vt dixi, adeò certa sit, vt æquiualeat pœnitus possessioni; tunc enim communis, & receptissima sententia est tantumdem valere, juxta ea, quæ habet P. Lessius Lib. 2. cap. 21. Dub. 8. licèt opposita sententia sit satis probabilis.
100
*Dici ergo potest Pontificem
tantùm velle excessum illum pretij æstimandum secundùm rationem dubij, in quo plus, & minus valoris solet attendi, vnde dictio illa, Plus minusúe, est ita in vsu, vt applicari possit etiam cùm locus non est in ordine ad minus, si tamen sit in ordine ad plus, quia in ipso, quod plus est, potest esse minus, quod tamen non curatur, sed solus excessus, ratione cuius dictio talis vsurpatur. Itaque cùm Pontifex ait: Nisi dubium sit res illas plus, minusúe valituras; idem est acsi diceret: Plus valituras. In ipso autem excessu valoris esse plus, & minus potest, licèt esse nequeat in necessario excessu sex ad quinque: si ergo dubium esset an merces valituræ essent sex libras, aut minùs, non possent pro sex libris | vendi, quia pretium sex librarum esset incertum, & ita minùs valerent iuxta dicta. Debet ergo dubium esse circa valorem vltra sex: tunc enim merito sex peti possunt, cùm tamen non sit dubium minus quàm quinque valituras; si enim esset, peti non possent, quia tunc lucrum esset incertum, & etiam damnum ex minori valore; vnde vnum alio compensatur. Sic ergo breuiùs & faciliùs dici potest, Plus minusúe valituras. Sic esse accipiendum vt sensus sit, plus, minusúe, quàm sex libras, non plus, minusúe, quam quinque; sic enim decisio rationi consonat, & communi Doctorum sensui non contradicit: licet reuerà modus loquendi Pontificis aliud videatur indicare.
101
*Sed est vlteriùs difficultas alia non leuis
circa eamdem decisionem; an scilicet ita illa currat, vt augmentum pretij dictum habere Mercator possit; etiamsi paratus esset merces statim vendere, & reuerà vendidisset huic sex libras promittenti, si quinque traderet de præsenti, aut alteri cuicumque. An verò intelligenda sit pro eo tantùm casu, quo venditor merces erat vsque ad tempus solutioni assignatum seruaturus. In quo affirmat Caietanus 2. 2. quæst. 78. art. 2. ad 7. probans,
quia in hoc æqualitas pretij seruatur in contractu venditionis, qui tunc consummatur, cùm fit solutio: atqui solutio fit tempore, quo res plus valet, ergo pretium tunc currens est attendendum. Nec aduersari existimat decisionem. Cap. Nauiganti: in quo sic habetur: Ratione huius dubij (scilicet circa pretium tempore solutionis) excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum, vel alias merces vendit, vt amplius, quàm nunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem: si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus. Ait enim casum esse diuersum, & Glossas vtriusque capitis perperàm eumdem reputare. Sed contra illum præter Glossas est communis sensus Scriptorum, & videri præsertim potest P. Molina Disputat. 355. vers. Dubium est, vsque ad finem: vbi solidas, & vrgentes rationes adducit. Ego illud solùm expendo, quod videtur apertè conuincere. Nam si proptereà ampliori pretio res vendi potest dilatâ solutione, quia quando soluitur tunc consummatur contractus, ergo quoties non soluitur, non est consummatus contractus, & ita siue res seruanda sit, siue non, ad tempus est solutionis attendẽdumattendendum. Atqui hoc stare non posse est manifestum ex adducta decisione. Cap. Nauiganti, si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus. Ergo si venditurus, tunc consummatur contractus, & ita non est ad solutionis tempus attendendum. Iuxta Caietani ergo sententiam non alium sensum habent Pontificis verba, si tamen ea in tempore contractus non fuerat venditurus; ac si diceret, etiamsi tempore contractus ea fuerat venditurus. Quæ est omnino opposita propositio, sed quam citatus auctor amplectitur, iuxta quem hæc est vera: Plus accipi potest tempore solutionis, quam res valebat tempore traditionis; etiamsi venditor illam in tempore contractus non fuerat venditurus. Et ipsa Pontificis verba satis clarè indicant
tunc contractum perfici, quando res traditur, vocat enim illud tempus contractus; si tamen ea in tempore contractus. &c. Cùm tamen nullo modo dici possit tempore solutionis contrahere, vt est indubitatum; quia tunc non contrahitur obligatio, licet illi satisfiat: est autem contractus vltro citroque obligatio. Ex quo apparet sententiam dictam solido esse fundamento destitutam.
102
*Ex cap. autem Nauiganti iam citato
idem, quod ex Cap. In ciuitate probatur quoad licitum pretij augmentum ex lucri cessatione: ideò enim plus accipi potest, quàm res de præsenti valeat; quia si id tantùm acciperetur, quod valeat, tunc venditor lucrum illud amitteret, quod erat tempore solutionis habiturus. Vnde non vrget ratio, quæ pro oppositâ sententiâ adducitur; scilicet id, quod non est, vendi non posse; & ita neque lucrum, quod cessare dicitur; quia illud nondum erat. Si enim hæc ratio vim haberet, sequeretur decisiones Pontificum adductas esse contra iustitiam, quia lucrum illud propter quod, plus accipi potest, non est cùm res venditur. Quod autem spes lucri vendi possit, explorata res est apud scriptores, pro quo videri potest Ioannes de Medina Cod. de Restitutione Quæst. 12. vbi quòd non tantùm spes, sed etiam res non extantes possint vendi, & P. Amicus Disputat. 20. de Iustitia. num. 114. & 119. videndus tot. Sect. 8. Quòd autem D. Thomas non aduersetur bene ostendit P. Molina Disput. 315. in fine, vbi congruam adhibet explicationem, sicut & alij.
103
*Quia verò in Indiis casus dictus
contingere potest, quòd scilicet vendens dilatâ solutione plus exigat, frequentiùs quàm alibi, quia Mercatores copiam mercium aliis aliunde venientibus vendunt, eò quòd merces quamplures emant, & inter alios distrahant certas earum memorias, quas vocant, aut collectiones: videndum quid circa illos debeat consuli, aut quid probabiliter procedendo tolerari. Sic ergo vendentes, aut creditò penitus, aut partim creditò, partim præsenti pecuniâ vendunt; cariùs tamen, lucri cessantis intuitu. Vbi tamen difficile est illud, quòd merces dictas non essent vendituri certò, cùm eas vendunt, si talis venditor non adesset. Quando ergo vendunt, non cessat certum lucrum, sæpiùs enim contingit, vt memoriæ tales diu in apothecis inclusè teneantur. Accedit non esse certum, neque probabilem haberi multoties coniecturam de maiori valore, quem sint tempore solutionis habituræ. Iuxta hæc ergo non currit decisio Cap. In ciuitate, etiam secundùm fauorabilem sententiam Caietani. Neque decisio Cap. Nauiganti. quia non constat merces istas asseruandas in tempus, quo plus erant valituræ. Quomodo ergo potest modus iste contractationis adeò vsitatæ saluari?
104
*Ad quæ dico inprimis certum videri,
Illius resolutio.
si tales memoriæ non erant certò seruandæ, non posse pretium ita augeri, vt tale sit, quale tempore solutionis, sed quia non erat certum etiam vendendas alteri esse, contingens tamen; si ex eo alicuius lucri iactura redditur dubia, iuxta dubium debet augmentum pretij moderari; spei enim habenda ratio est, vt num. 100. diximus, pro quo & videndus P. Molina ibidem adductus. Et
Cardinalis Lugo. num. 95. vbi & P. Salas adducit, iuxta quos spes non certa est pretio æstimabilis. Iuxta quæ etiam locum habere potest | decisio. Cap. In ciuitate. vbi de dubio valoris, si ita contrahitur, & Caietani sententia, quæ probabilitate penitus non caret, potest sustineri: si autem lucri iactura nulla sit, quia nec spes amplioris pretij in posterum futuri, ex eo titulo iustificari venditio nequit, vnde, aut quærendus alius, aut si desit, non admittendus contractus; & ordinariè esse solet periculum solutionis, qui sufficiens est, vt aliàs diximus, & inferiùs dicemus. Cap. 10. Etsi non sint defuturi, qui Caramuelis amplectantur doctrinam, dicentis num. 755. pecuniam numeratam plus valere quàm numerandam, & ita Mercatores viliori pretio vendere paratâ pecuniâ posse, quàm parandâ. De quo aliàs.

Circa lucrum cessans in mutuo difficultas.

105
*IN capitibus citatis non sunt de mutuo
locuti Pontifices, in ordine ad lucrum cessans, sed de venditione; vnde dubitari potest an liceat in illo aliquid accipere ratione cessantis lucri, & sunt qui negent; ij videlicet, qui absolutè negant in contractu quolibet, in quo differtur solutio, & in speciali illi, quos adducit P. Molina Disput. 315. vers. Innocentius, qui tamen cum multis aliis contrarium tenet, pro quo etiam videri potest Cardinalis Lugo Disput. 25. n. 87. P. Bauny lib. 2. de Contractibus Tract. 6. q. 84. apud quem alij, P. Gaspar Hurtadus, Disput. 3. de Contractibus difficult. 9. Cap. 10. Caramuel n. 750. quam plures congerens. Et multò plures. P. Oñate Disputat. 107. num. 37. qui circa conditiones pro eo necessarias solidè & diligenter excurrit. Liceat Auctorem laudasse domesticum; licet laus eius consumatissimo in opere satis elucescat. Pro quo est etiam praxis receptissima, & ratio clara: quia mutuum esse tantùm exigit, vt
Ratio pro eo aperta.
ratione illius nihil exigatur; atqui hoc seruatur in casu, de quo loquimur, quia pro mutuo absolutè nihil exigitur: ergo nihil fit contra illius rationem; cessatio autem lucri onus speciale est, quod mutuum ex se non dicit, neque mutuans tenetur illud gratis subire, quia est pretio æstimabile, & nulla lex obligat, nisi in casu necessitatis non communis, ad illud; immò si onus tale mutuantem premeret, id enim est contra rationem, mutui vniuersaliter acceptam. Mutuum enim per Dei prouidentiam, & humanæ naturæ reciprocam affectionem inductum est inter homines, vt vnus, alium in necessitatibus communibus amicabiliter adiuuaret; vnde lex ista nullum debuit grauamen adiicere, quo homines à benefaciendo retardarentur. Vnde sciens alium mutuo indigere, non tenetur ad exportandam pecuniam, aut rem aliam in eius domum, sed sat est petenti dare, quia onus illud exportationis, præsertim suis expensis faciendæ, difficillimam redderet subuentionem. Ergo similiter, non est obligatio subeundi iacturam lucri, quia si ita esset, valde molesta, & ita etiam difficilis mutuatio redderetur. Vix enim homines adduci possunt ad mutuandum, etiam eâ sublatâ obligatione, iuxta praxim communissimæ opinionis: quid ergo esset si tale sibi onus subeundum persuaderent?
106
*Hoc ergo fundamento præiacto, &
communibus circa illud ac fauorabilibus sententiis suppositis, pro quibus citati consulendi, vt circa Indias aliquid specialibus dicam, video in foro vsitatissimum contractum huiusmodi, qui dicitur Dar à daño, dare ad damnum. Vbi licet damnum dicatur, non est equidem damnum emergens, de quo posteà, sed mutuum cum præmio ob lucrum cessans, quia in eo proportio habetur ad lucrum, quod quis esset per negotiationem habiturus: quod communiter, vt suprà dixi, septem aut octo non excedit. Sed illud difficile, quoòd sic dantes negotiationi non vacant, nisi illi, quæ in huiusmodi mutuationibus exercetur, quia videlicet si isti mutuum sine præmio lucri cessantis datur, amittetur lucrum, quod ex mutuo alteri dato esset sic tribuens habiturus. Per hoc autem non iustificari contractum istum, ex eo constat; quia in tantùm admittitur præmium ob lucrum cessans, in quantùm per negotiationem posset tale lucrum haberi: atqui mutuum dare non est negotiari, sicut nec beneficium conferre: ergo ratione vnius mutui non dati alteri, nequit in mutuo alio lucri cessantis præmium reportari. Qui discursus est iuxta communem doctrinam, admittentium pro lucro cessante posse præmium accipi. Prætereà, sumptâ mutuatione respectu huius, & illius, atque omnium, quibus fieri potest, sine respectu ad aliquam aliam negotiationem, ex eâ quis lucrum recipit. Ergo absolutè mutuum est caussa lucri; quod tamen nullâ ratione potest admitti. Item. Hæc præstatio mutui dicitur licita accepto præmio lucri, quia per aliam præstationem lucri præmium haberi poterat. Tunc vltra. Illa alia præstatio esset licita; quia amitteretur lucrum respectu huius; ergo absolutè loquendo per hanc potest lucri præmium accipi, sine respectu ad aliam. Patet illatio. Nam propterea in mutuo potest præmium lucri cessantis sumi, quia cessat quod per negotiationem haberi poterat, vnde negotiatio sine respectu ad negotiationem aliam ex se lucri præmium habere potest: sic se habet mutuatio ista respectu alterius; ergo erit per se lucratiua. Tandem: tota collectio mutuationum, quæ ab hoc fieri possunt, nullum extra se lucrum respicit, & omnes sunt eiusdem rationis, ergo sicut collectio nullum respicit lucrum, ita neque mutuationes in particulari, quia non habent aliam rationem particulariter sumptæ ac in communi: vnde hoc videtur penitus indubitatum.
107
*Peccant ergo grauiter & cum restitutionis
onere, qui ex hoc tantùm titulo lucrantur in mutuo; quia vsurarius contractus est; pro quo videri potest P. Lessius in Resolutionibus posthumis verb. Mutuis Casu. 1. sed quia multi in hoc genere contractationis sunt, in quo sine conscientiæ remorsu procedunt, & multi eos securos reddunt; essetque valde peri ulosum velle hunc lucri conquirendi modum abrogare; quærendum an ille alium deposcit sustineri & videtur quidem ex eo quòd non est penitus alienus à propria negotiatione. Qui enim pecunias habet, licet Mercator non sit, desiderat eas sibi esse proficuas capitali integro; aliàs breui ad periculum indigentiæ reducendus. Sic ergo desiderans, | & in eo genere non expertus, videt Mercatoribus pecunias à Mercatoribus aliis dari cum præmio aliquo, & ipse etiam offert nihil cupiens iniustum, sed faciliorem eum lucrandi modum existimans. Quòd si non inueniret sic volentem accipere ad damnum, vt dicitur, alium modum lucrandi quæreret, licet nullum in speciali apud se excogitauerit; dum necessitas non occurrit. In hoc ergo non videtur conscientiæ interuenire grauamen; & probari potest ex eo quod tamquam probabile admittit P. Lessius Lib. 2. Cap. 20.
Obseruanda doctrina.
num. 95. iunctis præcedentibus probationibus, ex explicationibus à num. 90. & absolutè approbat Cardinalis Lugo num. 94. quòd scilicet si pecuniam quis destinauerit negotiationi, non absolutè, sed dumtaxat sub conditione, vt si dicat Vellem negotiari, nisi multi mutuum peterent; possit tunc præmium lucri cessantis peti, quia reuerà lucrum cessat ex negotiatione, quæ mutuatariis deficientibus quæreretur. Id quod tenere etiam viros alios doctissimos affirmat P. Lessius. Et reuerà tenet P. Amicus suprà. num. 121. & Malderus. 1. 2. pag. cit. Dicto. 5. Potest ergo idem ob eamdem rationem in casu nostro dici.
108
*Neque obstare potest sic mutuantes
ordinariè quærere mutuatarios, & ita in eorum gratiam à negotiatione non abstinere, sed proprij commodi respectu. Id enim efficere poterit vt præmium lucri sit minus, non autem vt non debeat esse proportionatum. Et ita tenent P. Lessius P. Filliucius, & Bartholomæus à S. Fausto: quos adducit & sequitur P. Gaspar Hurtadus Difficultate 9. Citata, pro quo & P. Lessius. num. 101. adducit Sotum, & Nauarrum, generaliter asserentes non obstare mutuatarium esse rogatum vt possit de præmio lucri pacisci, qui mutuum tradit, vbi addo non obstare aliquid inuoluntarij admisceri, vt cùm Auditores Regij, &
potentes alij pecunias sic tradunt, quandoquidem illæ verè proficuæ sunt accipientibus. Secus esset si aliqui anni essent ad negotiationes steriles, & vellent tales mutuantes idem lucri præmium habere; tunc enim iniustissimum id esset, quandoquidem per negotiationem nihil illis commodi accresceret, si negotiationem vellent exercere.
109
*Potest etiam aliter mutuatio eorum qui
negotiationi aliàs non vacant, excusari. Per contractum scilicet societatis, cui addatur alius assecurationis Capitalis, & alius assecurationis determinati lucri, vel per venditionem incerti pro certo, vel per assecurationem ab eo, qui pecuniam accipit præstitam. Hoc esse licitum, licet quidam negent, ex quibus Heuia in labyrintho, Cap. 1. lib. 2. num. 11. cum Nauarro & Antonio Gomes, pro quo & Pragmaticam quandam adducit; tenent tamen multi, quos adducunt, & sequuntur Diana Part. 1. Tract. 8. Resolut. 30. Bonacina Disput. 3. de Contractibus Quæst. 3. Puncto 11. Cardinalis Lugo Disputat. 30. num. 40. & seqq. P. Gaspar Hurtadus Disput. 3. de Contractibus Difficult. 17. P. Lessius in Resolut. citatis V. Mutuum. num. 3. & 5. vbi formam aliam adducit. P. Dicastillus. Lib. 2. Tract. 10. Disput. 2. Dub. 21. P. Oñate Disputat. 107. Sect. 12. & Pharaonius pag. 494. quorum ratio est: quia tres dicti contractus si cum tertio aliquo celebrentur, liciti sunt; ergo & cum eodem, quoniam non est vnde
id repugnet, cùm in iis iustitiæ seruetur æqualitas. Si dicatur obstare naturam ipsam contractus societatis, iuxta quam socius non debet securitatem Capitalis habere, periculo in socium alterum reiecto, quod & Sixtus quintus speciali constitutione prohibuit, quæ incipit, Detestabilis. Id certè non vrget: quia licet de ratione societatis id sit, quatenus specialis contractus est, non repugnat vt ratione alterius contractus securitas habeatur, qui quidem minimè onerosus socio sit, vt non est in casu nostro; quandoquidem qui capitale assecurat, id non facit gratis, sed iusto pretio accepto. Ex quo colligitur Bullam Sixti Quinti hoc non prohibere; cuius mens est grauamen iniustum ex societate proueniens amoliri. Cumque tale non inueniatur in casu nostro, & sciret doctus Pontifex graues auctores huiusmodi contractum approbare, incredibile prorsus est voluisse illum eumdem prohibere. Vnde id sibi tantùm voluit, vt assecuratio sine iusto præmio non esset, sed ex vi tantùm contractûs socialis adderetur. Non est ergo in contractu dicto proprium mutuum, sed apparens.
110
*Quantum autem post contractus istos,
ex quibus Mercator multipliciter obligatur, præmium debeat pecunias tribuenti remanere, non potest certò definiri. Et communiter quidem septem, aut octo tribuuntur, aliquando minùs. Sed certè vltra octo non videtur tribuendum, quando præsertim, & qui tribuunt negotiationi certæ non incumbunt, & qui accipiunt non sunt item Mercatores. Quo euentu aliter sentit P. Dicastillus, & tantùm videtur habere locum contractus mutui, non autem Societatis: & Cardinalis Lugo septem pro centum in exemplum adducit. Bonacina quinque, alij sex, Pater Lessius sicut & Pater Dicastillus octo; & non videri decem prohibendos. Sic numer. 5. Caramuel numer. 755. duodecim; quod tamen in Indiis tunc tantùm accidere potest, quando lucrum magnum occurrit, vt in Portubello accidere solet nundinarum tempore; vbi multò maior solet esse excessus; sed examinandum profectò quàm legitimus: quidam namque sic pecuniam tribuunt, quia Mercatores sunt, sed maius lucrum sibi accrescere deprehendunt ex datione ad damnum, quàm ex Mercaturâ, & ita mutuare plus placet, vnde & ingentes pecuniæ copias eò deferunt, lucraturi multum, vel emendo
commodè, vel ad damnum tribuendo. In quo quidem vsurarium vitium admiscetur. Cùm enim præmium lucri in mutuo debeat respondere lucro ipsi habendo alias per negotiationem: si hoc minus erat futurum, quomodo præmium maius est, quod sine vsuræ labe stare nequit? Talis ergo lucrandi pestis penitus expungenda, quęquæ ad viginti quinque aliquando lucrum extendit, vnde multæ Mercatorum fallaciæ passim, cum multorum iacturâ, conspiciuntur. Sint ergo circa hoc Confessarij peruigiles, neque lucrorum istorum iudicium pœnitentibus relinquant, quos excæcare, & præcipites agere in foueam perditionis auaritia solet.
Loading...