*Addendum dictis in hoc capite id,
quod in Concilio Limensi
Act. 2.
Cap. 13. circa
Confirmationem habetur; sic enim ibi
: Cùm
Sacramentum Confirmationis accipiunt Indi, nullâ
|
ratione quidquam pecuniæ, aut argenti, ab ijs petatur,
neque vt offerant inducantur. Quin etiam qui præ
inopiâ candelas ferre non poterunt, ijs ab Episcopis benignè conferantur, & Cerei, & lintea:
idem in Baptismo seruetur de Cereo, & Capitio baptismali. Hæc
Concilium, quæ rationem priuilegij videntur habere, & ideò visum eadem adiecisse. Et licet vnius
Prouincialis Consilij determinatione constituta
sint, ad omnes
tamẽtamen IndorũIndorum sunt extendenda Prouincias, quia in omnibus
eadẽeadem obligatio est, sicut
& obligationis ratio. Nulla ratione
inducẽdiinducendi Indi
ad pecuniæ obligationem, ne venale se accipere
quidquam arbitrentur, & ne ea de caussa ab accipiendo Sacramento retrahantur. Quod
quidẽquidem sine
exceptione
accipiendũaccipiendum, etiamsi illi benè instructi
sint; vt species omnis auaritiæ, quæ in summis
Sacerdotibus est turpissima, penitus amputetur.
Quòd si sponte offerant, generaliter non admit
tenda, quia ratio adducta etiam sic vrget, & iis,
qui exactè instructi non sunt aliisque hoc videntibus indignum apparet, vt à pauperibus diuites
accipiant, & in re adeò sacrâ quæstus iste temporalissimus conquiratur. Vnde non videtur rationabile, neque conscientiæ conformabile, vt Episcopi ampliorum diœcesum aliis Episcopis tenuioris fortunæ administrationem Confirmationis eo respectu committant, vt scilicet inde
commodum non exiguum aucupentur. Id enim
quod ipsi obtinere nequeunt suis sumptibus, in
prædicta functione penitus versatur, vt iuxta
Concilij Tridentini mentem
Seßione 24.
Cap 3.
declarauit Cardinalium Congregatio, de quo &
Titulo 15.
numer. 23. neque aliis vt obtineant, &
maiori cum periculo, ac subditorum dispendio,
vti non proprij Pastores, permittere potest. Solent autem Patrini Hispani pro Indis offerre, in
quo minor videtur offensionis occasio, quod certè in populis Indorum deberet abrogari, ne illis
scandalo sit, mercimonium reputantibus. Posset
autem tam hoc quàm illud tolerabile reddi, si
quod offertur, aut pauperibus statim, aut Ecclesiæ ab Episcopis traderetur, exhortatione præmissâ, vt sciant, si quid obtulerint, minimè ad
Episcopi commodum pertinere, sed Deo offerri,
& piis vsibus applicandum. Quòd autem Cerei
& lintea ab Episcopis conferri debeant, ex eo
constat, quia ad eleëmosynas faciendas absolutè
tenentur: ergo ad illas maximè, quæ ad spirituale pauperum bonum sunt necessariæ
: tales autem sunt istæ, de quibus agimus, cùm ad eum finem tendant vt Indi Sacramentum Confirmationis accipiant; quod cùm ad fidem firmandam sit, illis est præ aliis opportunum. Quod
quidem in Baptismo potiùs vrgere satis est manifestum ob maiorem illius necessitatem. Licèt in
illo alia videatur esse ratio, eò quòd Baptismus
non soleat ab Episcopis conferri, vnde ea, quæ
ad ipsum spectant, ad eum etiam spectare non
videtur asserendum. Nihilominùs Concilium
ita statuit, planè iudicans Episcoporum prouidentiam debere ad hoc etiam extendi. Et quidem meritò: vt in eo, quod totius Christianæ
Religionis fundamentum est, nihil pauperibus
huiusmodi desit, circa quos Parochorum pietas
non ita prompta aliquoties solet recognosci. Vn
de & circa hoc peccatum mortale esse potest, &
quidem multiplex, dum multorum salus animitus
accuranda negligitur.