*Circa tempus autem, vltra quod differ
ri celebratio nequit, cùm Ecclesiæ praxis, Rubricæ Missalis, &
Pontificum concessiones circa
illud, meridiem esse significent, in huius termini
taxatione variæ sententiæ sunt, de quibus Diana
tract. 14.
cit. resol. 34.
& Parte 5.
tract. 5.
resol. 58.
&
Part. 10.
tract. 12.
resol. 22. & communiter Doctores excusant inchoantes post
meridiẽmeridiem, dummodò
intra horam immediatam finiatur: cùm etiam sint
qui probabile censeant posse inchoari ante
finitāfinitam
horam, etiamsi post transactam finiatur. Immò &
post transactam inchoari posse, vt videri potest
apud citatum Auctorem
Resol. illâ 22. Circa quod
P. Suarij congrua doctrina succurrit
suprà, §.
Quocirca. Cùm enim dixisset in die festo, si Missa solemnis & concio non finiatur vsque ad vnum vel
duas horas post meridiem, id licere: & ratione
itineris, quamuis non debeat vnius horæ spatium
excedi, ita subdit:
Quod significat Soto suprà, &
P. Suarij notanda doctrina.
fauet consuetudo;
immò & regula Missalis, in quâ non
sine caussa additur illa particula, Communiter: Ac denique quia res morales, quando non sunt per legem omnino declaratæ ac limitatæ, non possunt indiuisibiliter
definiri;
præsertim quia hæc res non est tam grauis vel
necessaria ad honestatem, vt intercedente rationabili
caussa non poßit prædicto modo ampliari. Sic ille. Cuius præclara sententia ad varios potest casus, rationabiliter tamen, applicari. Id autem quod
Nauarrus tradit
in Manuali Cap. 25.
num. 87. nec
displicet P. Becano
de Sacrificio Missæ, 2.
p. q. 4.
num. 5. dum non reprobat de tertiâ horâ post
meridiem
: & secutus est Viualdus
in Candelabro
aureo, de Eucharistiâ, num. 50. & Pitigianus apud
Bonacinam
Tomo 1.
Disput. 4.
de Eucharistiâ, quæst.
vlt. Punct. 9.
num. 7. P. Dicastillus
suprà, num. 77.
& seqq. & P. Tannerus
Tomo 4.
Disput. 5.
quæst. 9.
num. 61. vbi plures adducit dicens non esse mortale: communiter Doctores improbant, nec
praxis admittit. Immò Emmanuel Rodericus
in
Summa Cap. 249.
Conclus. 3. censet eum, qui per
audaciam & præsumptionem sic celebrat, remanere perpetuò suspensum à diuiuis, quia Pius V.
in Bullâ 4. (apud Cherubinum
Tomo 2.) prohibet in virtute sanctæ
obedientięobedientiæ, ne quis sub pœna
prædictæ suspensionis à diuinis præsumat quouis
prætextu, etiam licentiarum, in Vesperis celebrare. Ad quæ quidem Bonacina
suprà, sic subiicit:
Ego tamen censeo illam suspensionem non incurri
ipso facto, quia in præfatâ Bullâ dicitur, sub indignationis suæ, ac perpetuæ suspensionis à diuinis pœnâ: quæ
loquendi forma continet Censuram comminatoriam, non
autem latam ipso iure. Sic ille. Sed miror vtrum
que, sicut & Hieronymum Garciam
Tractat. 3.
Difficult. 8.
Dub. 1.
Puncto 1.
num. 8. non animaduertentes Bullam illam nihil ad intentum præsens conducibile continere. In ipsâ enim
Pontifex contra illos tantùm decernit, qui Missas Natiuitatis, Resurrectionis, & alias, summo manè
dici solitas, prætextu licentiarum quarumdam,
præcedentibus vesperis,
de serò, vt loquitur ille,
& ante solis occasum, celebrabant. Quod quidem valde diuersum est ab eo, quod citati scriptores asserunt, scilicet Missam diei, aut votiuam
dici permissam, circa horam nonam, quâ Christus
sui Corporis & Sanguinis sacrificium obtulit,
posse celebrari. Vnde illorum sententia nullam
notam promeretur: & eam, si absit scandalum,
absolutè tenet P. Sà
V. Mißa, num. 27. Pro quâ
etiam Hieronymus Garcia
suprà, adducit Sotum,
Durandum, LLamas, & Salcedum, & P. Lessius
suprà, non improbabilem censet. Quòd si pro
dando Viatico necessitas occurrat, id certiùs
|
licet, vt cum aliis tenet Diana
Parte 10.
Tract. 12.
Resolut. 26.
& Parte 11.
Tract. 7.
Resolut. 21.