*Nec parui pendenda Indulgentia alia
præfatis contermina, tenoris sequentis:
Illisque,
qui singulis diebus Feriæ sextæ primæ hebdomadæ cuiusque mensis easdem Ecclesias deuotè visitauerint, & ibi
quinquies Orationem Dominicam, & toties salutationem Angelicam, pro exaltatione Fidei Catholicæ recitauerint, septem annos;
in Festis verò Domini Nostri
Iesv Christi, & Beatæ Virginis, Apostolorum, sub
cuius Titulo Ecclesia consistet, decem annos. Sic Pontifices in Bullis tenoris eiusdem. Quia verò in
illis, vt communiter circumferuntur, aliquid videtur deficere, cum præfatus tenor nequeat cum
Grammaticæ proprietate consistere; dum dicitur,
sub cuius Titulo, vbi pluralis debebat esse locutio, si ad præfatos referenda, & Ecclesiæ sub
aliorum Sanctorum Titulo possint consistere,
supplendum ex tenore Indulgentiæ eiusdem, vt
habetur in Compendio Indico. §. 10. vbi post
verba,
& SS. Apostolorum, sic additur:
Ac festiuitate sancti, sub cuius Titulo Ecclesiæ consistent, decem annos. Quæ concessio est Gregorij XIII.
& perpetua, Apostolicisque Litteris roborata,
vt §. 12. adnotatur. Quidquid ergo de temporariâ limitatione fuerit à tribus Pontificibus adiectum, Gregoriana concessio
manet, æternumque
manebit. Quomodo autem concessio illorum,
qui Gregorianæ inscij esse minimè potuerunt,
cùm eadem omnino sit, & cum circumstantijs
eisdem, temporaria facta sit, vel quare temporarijs alijs inserta, quæ nouo robore non egebat:
si quærat quispiam, vt iure optimo quærere potest? Respondendum est id proptereà factum,
quia stylus iam in concessionibus Indulgentiarum inualuit, vt quæ communes Religionibus
non sunt, aut earum singulis, cum limitatione
temporis tribuantur. Licet ergo Pontifices dicti
perpetuitatem Indulgentiæ prædictæ non ademerint, sicut neque alteri concessioni, de quâ dictum
numer. 499. voluntatem tamen suam circa
prædictum stylum ostenderunt, confirmantes
quidem concessiones antiquas, sed cum limitatione: vt si quidquam confirmatio profutura
sit, vltra tempus concessionis nequeat prorogari. Sic etiam
superiùs circa priuilegiorum concessionem philosophati sumus. Et est prætereà
ratio alia, quia Gregorianæ concessioni aliquid est adiectum in hunc modum:
His autem,
qui aliquam ex dictis Ecclesijs postquàm confeßi, Sanctißimum Eucharistiæ Sacramentum sumpserint, visitauerint, viginti annos. Quod quidem & à
Gregorio concessum, vt constat ex §. 11.
Sed cum speciali onere, sic enim ibi:
Prætereà,
qui in aliquâ ex dictis Ecclesiis peccata sua confeßi fuerint, vel Sanctißimum Eucharistiæ Sacramentum
sumpserint, quoties id fecerint, toties viginti annos.
Idem Gregorius, &c. Vt ergo iuxta huiusmodi concessionem possit quis Indulgentiam consequi,
debet aut confiteri aut communicare in Ecclesiâ Societatis. Quam tamen obligationem alij
sustulêre Pontifices, Ecclesiæ visitatione contenti, etiamsi alibi confessi fuerint, & sacrâ Communione refecti. Quoad hoc ergo temporalis
concessio est, & ideò potuit tota concessionis series vt temporalis proponi.