*
DIco primo. Religiosis ad Regiam
curiam ex Indiis pro obtinendis Episcopatibus profectis, non sine graui peccato videntur illi conferri. Probatur facile: quia tales ad ambiendam hujusmodi dignitatem non mouentur ex zelo gloriæ Dei, neque
vt animarum saluti prouideant, pro quo quidem
in suo statu possunt securiùs laborare. Eos ergo
solus stimulus ambitionis agit, vt honore scilicet & diuitiis amplioribus perfruantur. Hoc autem peccatum mortale esse communiter tenent
Doctores, quos adducunt Eligius Bassæus.
verb.
Episcopus, num. 3. Diana
Part. 4.
Tract. 4.
Resolut.
100. P. Fragosus
Tom. 2.
pag. 606.
num. 8. & alij qui solum casum necessitatis Ecclesiæ, aut boni communis excipiunt, & licet sint, qui non
esse peccatum mortale dicant, vt Homobonus
Emanueli Rodericio tribuit apud Dianam
suprà,
& alij dicentes peccatum esse, non exprimant
esse mortale, vt P. Azor
Tomo 2.
Lib. 3.
Cap. 28.
Quæst. 2. Barbosa
de potestate Episcopi, Part. 1.
Titulo 2. Glossa 1.
num. 6.
& seqq. nonnullique alij, vnde piè exponi de veniali possunt. Immò
& P. Azor plus concedere videtur dum ita §.
Animaduertendum est scribit
: Animaduertendum est,
non esse idem Episcopatum ambire, quod optare, aut pe
tere, is enim ambit, qui quibuslibet artibus etiam malis ad Episcopatum aspirat: at potest quis optare, &
petere, his modis, & artibus, quas ius naturale, diuinum, aut canonicum non prohibet. Sic ille. Li
cet inquam ita sit generaliter loquendo; in casu,
de quo loquimur, circumstantiæ occurrunt, propter quas graue peccatum videatur tales prætensiones admitti, & illis aditum non penitus obserare. Potest enim id in grauissimum religiosæ disciplinæ dispendium vergere, & Regiæ conscientiæ onus formidandum imponi; dum Indias, quarum conuersioni tenetur attendere, & pro ea
Ministros idoneos hinc inde conquirere ambitionis esse fomenta, & instrumenta, permittit, vt
Ministri
cōuersionisconuersionis curam omnem ad sua temporalia incrementa conuertant, & opus tantum, aut nihil, aut parum, aut nimis lentè
progrediatur. Si ergo Rex Catholicus tutâ id
conscientiâ facere nequit, neque etiam poterunt
Religiosi pro eo in curiam contendere, & sæcularium prætensorum se gregibus aggregare. Neque adducti patrocinantur Auctores: Pater enim
Azorius post adducta verba sic subdit.
Nimirum
in his duobus casibus, quos S. Thomas superiùs expressit. Casus autem dicti à S. Thoma expressi 2. 2.
quæst. 185.
Art. 1. sunt iam dicti: manifestæ necessitatis, & communis boni. Neque alia est
mens Barbosæ, qui D. Thomæ, & P. Azorij,
quos citat, doctrinam amplectitur.