*
DVrus est hic sermo, sed necessariò
deuorandus abiis, qui vel zelo salutis Indorum munus
Parochiale
suscipiunt, vel propriæ vtilitatis intuitu:
cùm enim amatur, vt est præclara Diui Bernardi sententia,
aut non laboratur, aut labor amatur. Est illud
ad prædicta consequens
: si enim approbandi ab
Episcopis, de eorum est sufficientiâ sufficiens etiam necessariò iudicium efformandum: vnde si
aliàs de illa non constet, per examen notitia
comparanda. Si inquam aliàs non constet
: constare enim potest, & ita examinis obligatio cessa
Nisi de sufficientiâ constat.
bit, non obstante Decreto Concilij Tridentini
Seßione 24.
Cap. 18.
de Reformat. quia ad formam
illam non tenentur Regulares in Beneficiis,
quæ ipsis conferri consueuerunt, prout est à
Congregatione Cardinalium declaratum, sic referente Gonzalez
ad Regulam 8.
Cancellariæ. Glossâ 6.
num. 162. & Nicolao Garcia
de Beneficijs
Nec obitareobstare Regiam SchedulāSchedulam.
Parte 9.
Cap. 2.
num. 197.
& seq. Pro quo & faciunt quæ circa hoc tradunt Doctores adducti à
à Dom. Solorzano
Lib. 3.
Cap. 6.
num. 20.
&
seqq. Sicut enim non est obligatio totius formulæ
obseruandæ, ita neque alicuius eius partis, circa
quam nihil est specialiùs declaratum. Et quemadmodum in approbandis Confessariis examen requiritur; additur tamen
Aut aliàs idoneus iudicetur,
ita & in præsenti intelligendum. Neque obstat
Schedula Regia
Ann. 1634. de quâ Dom. Solorzanus
Cap. 17.
num. 14 in qua sic dicitur:
y para
ser Curas los dichos Religiosos, aunque sean Superiores
de las Casas, o Conuentos, donde moran y habitan, y
son como Cabeceras de las dichas Dotrinas, deben, y han
de ser examinados por los Obispos y Ordinarios Seculares, y por sus examinadores en el distrito de las dichas
Dotrinas. Pues ninguno puede cuydar de esta ocupacion
Christianamente sin licencia suya. Y en el IdionaIdioma tambien lo deben ser, por la persona, que se diputa para esta
enseñanza. Sic ibi. Non inquam obstat, quia totum id debet intelligi secundùm Canonicas dispositiones: neque enim Reges nostri
Piissimi &
Religiosissimi addere in rebus hujusmodi obligationes intendunt, quæ ad Superiorem potestatem
spectant, sed eorum, quæ disposita sunt, executionem vrgere. Cùm ergo Religiosi ad dictam
formam seruandam non sint à Concilio obligati,
neque ratione Regij rescripti existimandum est
obligationis aliquid accreuisse. Vnde neque cùm
examinandi illi sunt, necessarium est vt illud per
Examinatores Synodales fiat, sed vel per Episcopum ipsum, aut per alios sibi benè visos. Sicut
neque per magistrum Indici idiomatis, quia & in
hoc esse sufficiens notitia sine examine potest
: &
vt habenda per illud sit, alij esse Examinatores
possunt, quibus non minùs confidere Ordinarius
queat: immò si ipse Indici idiomatis gnarus sit, vt sunt aliqui, nullus eo meliùs rem istam poterit explorare. Et similiter exponendum est,
quod habetur in alia Schedula A
nn. 1603.
Die
14. Nouembris, de qua citatus Auctor
Cap. illo
17.
num. 13. vbi tamen de Examinatoribus nihil
sed tantùm
Sin ser primero examinado y aprobado por
el Prælado de aquella DiocesiDiocesis, asi en quanto à la suficiencia, como en la lengua &c. Vt autem ea, quæ ad
hoc spectant pleniùs habeantur,