*Dico quintò. Quæ Assertionibus præ
cedentibus dicta funt, Indiis possunt applicari,
pro quibus locutus Dom. Solorzanus citatis locis, & in Politica
pag. 616. Et ratio est quia nullibi exceptæ inueniuntur: quamuis dici non inuerosimiliter posset excipiendas esse, quia in illis
speciales militant rationes, scilicet distantia ma
gna respectu Regiæ Curiæ, vnde prouisiones adueniunt, ex quo fit vt Ecclesiæ multoties competentibus Ministris destitutæ reperiantur: cui
incommodo, si ex alia parte accedat, quod ex
absentiâ pro studiis emergit, maior videbitur so|
litudo. Deinde, Pro Ecclesiis Indiarum Ministros debere idoneos eligi, iuxta id, quod ab Alexandro Sexto Regibus Catholicis in celebri
donationis Indiarum Bullâ grauiter intimatur.
Præterquam quòd in Ecclesiis Europæ, vbi priuilegium dictum viget, solent Vicarij substitui;
(licet obligationem talem negat Trullench
Libro
1.
Cap. 8. §. 9.
num. 5.) per quos satis sacris fiat
officiis, vt de Gallia testatur P. Bauny
suprà §.
Dixi, iure. Et generaliùs Zerola.
V. Beneficium, ad
Tertium, pag. 87. similis enim vbique ratio occurrit
: ne scilicet Ecclesiæ seruitium per longum adeò spatium, cùm pro eo abundè sint dispositi prouentus, omittatur. Atqui id fieri in
Ecclesiis Indiarum conuenienter nequit, quia
nullus pro absenti inter Capitulares admittitur
:
& quamuis ad canendum posset admitti, non tamen ad alia, quæ Præbendariis propria sunt, tum
in Choro, tum in altari. Item cùm in Ecclesiis Indiarum, vt diximus, tota Præbenda sit in
distributionibus constituta, eam integrè sic absentes lucrari contendent, quia multi Doctores
ita censent, quos refert & sequitur Dom. Solorzanus
citato Cap. 14.
num. 28.
& 29. quod quidem durum videtur, vt scilicet ij, qui in Ecclesia
resident, & pondus seruitij sustinent, nil plus eo
titulo habeant
: vnde sacri Canones distributiones semper excipiunt, sicut & Eugenius Quartus, vt vidimus
num. 34. eo quidem respectu
vt præsentes & seruientes, non præsentibus nec
seruientibus præferantur. Licet autem sint
Doctores, qui in hoc casu tertiam distributionum partem detrahendam dicant, vt videri
potest apud eumdem Auctorem
citato num. 28.
tenetque etiam P. Palaus
Tomo 2.
Tractatu 7.
Disputat. 3.
Puncto 9. §. 9.
num. 13. vers.
Solum est:
quod est equidem & iuri & rationi apprimè consonum, extatque pro eo Declaratio Cardinalium circa
Cap. 1.
Seß. 5.
num. 25. Cùm tamen in
opinione sit, facilè contingere poterit vt contra
Præbendarios in fauorem studentium sententia
proferatur. Et ita quidem videmus in Magistris
practicari, quibus pro absentiæ tempore nihil detrahitur.