*Dico sextò. Sententia, quam tenent Em
manuel Rodericus, Vega, Sandoual, & alij, ac
probabilem reputat Moneta, Naldus autem &
Bonacina probabilissimam, vt videri potest apud
P. Palaum
suprà num. 5. minimè videtur probanda, quatenus affirmant Consilium Tridentinum
solùm decernere circa distributiones in posterùm
amittendas, si debita assistentia defuerit, non verò circa iam amissas, ad quas, qui adstitit, proximum habet ius
: quam distinctionem improbant
Nicolaus Garcia, Menochius, & Bonacina, quos
adducit & sequitur P. Palaus
suprà num. 6. qui
dum
num. præced. asserit Naldum eam probabilissimam reputare, omnino deceptus est, quia in loco ab eodem, sicut est apud Bonacinam, allegato, scilicet verb.
Distributio num. 3. nihil tale habet, sed suam sententiam his verbis proponit:
Distributiones quotidianæ in casibus, in quibus in absentia non percipiuntur, non possunt per Capitulum remitti aut donari ipsi absenti;
neque is, sic eas accipiens,
faceret suas. Sic ille. In quo & lapsus apertè Bonacina dum
Disput. 2.
de diuino Officio &c. Quæst. 5.
Puncto 7. §. 1.
num. 5. affirmat Naldum sententiam Emmanuelis & aliorum sequi loco citato.
Quæ licet non multùm ad rem facere videantur,
omittenda non fuerunt, vt & de veritate constet,
& Auctores eam, quæ opus est, diligentiam studeant adhibere, neque aliis facilè credant sæpiùs
in errore deprehensis. Ratio autem Assertionis
illa est, quia & in amissis distributionibus potest
esse collusio à Concilio reprobata: vt scilicet omnes sibi invicem remittant
: & aliquando in amittendis de futuro potest fraus deesse, quam diximus Concilium remouere, vt si quis amico dicat
se numquam rigorem cum eo in requirendis distributionibus seruaturum, quem sciat non proptereà
pręsentiampraesentiam diuinis Officiis substracturum,
sed quia aliàs ei libebit, abfuturo equidem etiamsi esset annua Præbendæ commoda perditu|
rus. Et Concilium quidem Limense non videtur
de remissione amittendarum de futuro locutum,
vt ex eius apparet verbis.
num. 57. adductis, neque quod nondum est, propriè remittitur aut donatur. Addo distinctionem illam quoad
effectũeffectum,
de quo agitur, nullius esse momenti. Nam si remissio amittendarum nulla est: quando re ipsa
contigit amissio ob negatum seruitium poterit
Præbendarius remittere & donare non virtute
prioris promissionis, sed quia iam est illarum dominus. Si instes non eo ipso quòd dominus sit
posse pro libitu disponere, quandoquidem parte
suæ
CongruęCongruæ detractâ, reliquum debet in opera
pietatis expendere. Contra est, quia distributiones cum eo onere transeunt ad Collegam, quod
de illis etiam diximus
num. 22. quæ tota Præbenda non sunt: neque est, vt supponimus, fundamentum aliquod peculiare, propter quod de contrario expendendi modo possit condonator suspicari.