*
DIxi de illa citato
loco Thesauri, & tot
sunt Scriptores, qui ab eo onere accipientes eximant, vt non videatur
sperandum seueriores in hac parte sententias valituras. Benè verum est Doctores fauentes multa
requirere, vt restitutionis cesset obligatio, quæ
ad vnum illud videntur reuocari, vt scilicet munerum largitio omnino gratuita sit, quod rarò in
omnibus iustitiæ ministris accidere, vti valde no
Id rarò accidere. Murcia.
tandum proponit Leander à Murcia
suprà n. 22.
Liberalem ergo futuram statuunt, non quatenus
liberalitas etiam gratitudinem excludit, sed vt
coactionem importat, & inuoluntaria reputatur,
vt accidit quando vexatio redimitur, aut soluitur
vsura: & in negotio præsenti quando simile contingit aliquid, vt cùm ob timorem indignationis
aliquid datur, vel ne ab officio amoueatur potitus
illo, in quo emitur prorogatio, si reuera de amotione tractaretur, esset enim tunc palliata prorogationis emptio & venditio. Vbi Togati cuius
Non bonum Togati Consilium.
dam consilium minimè probandum occurrit,
quod Proregi valde commodum futurum arbitrabatur. Ne scilicet pro officijs quidquam acciperet, vt nundinationis notam declinaret: sed
verò si in fine anni, pro quo solent officia concedi, nihil rependeret gratus largitori, eum statim
ab officio remoueret, cùm soleant officia pro vno
concessa anno, ad alium extendi, nec sine graui
possidentium incommodo coarctari. Nam reuera
modus hic agendi venditionem sapit
: venditur
enim prorogatio, gratitudinis titulo subrogato.
Vbi tamen obseruare oportet multa inuitè fieri,
quibus tamen restitutionis obligatio non succedit, quia cum tali molesto agendi modo stare potest voluntas absolutæ donationis, & ita dominium transferendi. Sic largitio
elecmosynæeleemosynæ in
suauis est multis, & iniucunda etiam liberalitas,
quam pro status conditione conuenit exercere:
& multa, dum importunè exigunt, dantur pellicibus, minimè prompta voluntate. Vnde non est
exploratu facile quando in ijs, quæ Proregibus
conferuntur obligatio restitutionis incumbat, vbi
leges illos dominij non reddunt incapaces, quod
etiam est difficilis probationis, & quando id non
constat, standum esse pro valore actus, erunt qui
verosimiliter
tueāturtueantur, iuxta
l. Apud Celsum §.
Iulia
nus D. de doli mali, & met. except. & quia in dubio
melior est conditio possidentis, quando scilicet
possessio bona fide est inchoata, nec tenetur voluntatem dantis explorare, (sicut nec legislatoris
non exactè per leges
declaratādeclaratam) cùm sufficiat persuadere sibi illum non velle accipientis conscien
tiam onerare grauissimo restitutionis onere, quod
nullus ex sic dantibus solet intendere
: sed cùm
|
quidquam Proregibus tribuunt, omnem recuperationis spem amittunt: & quandoquidem neque
ipsi, neque eorum hæredes id habituri sint, omninò impertinens intentio ad restitutionem directa videretur. Vbi circa bonam fidem distinctione opus est
: nam esse illa potest circa dominium
rei acceptæ, licet circa modum acceptionis talis
non sit, eo quòd sit contra legem, & accidit in
multis, quæ pro actionibus illicitis tribuuntur:
cum translatione tamen dominij, iuxta satis communem grauium Scriptorum sententiam, & in
hac ipsa, in qua sumus, materia, docent plures,
viderique potest P. Sancius
citato Dubio 1.
nu. 30.
& alij adducti. Ex prædicto autem fundamento
non iam conscientiam dubiam, sed probabilem
formare possunt accipientes, ex quo securiore via
procedetur.