*Post hæc ita scribit:
Cuidam Religioso, qui
ita causabatur, memini me consuluisse pœnitentem
in casu controuerso sic esse alloquendum: Fater mi,
in hoc casu, de quo à me petis consilium, sunt duæ
sententiæ oppositæ:
vna vtique probabilis, quæ dicit
te non teneri ad restitutionem: alia probabilior, &
dicit te teneri:
quando autem occurrunt duæ sententiæ, vna probabilis, & altera probabilior, etiamsi sit
rigidior, quia est tutior, eligenda est. Ita suadet ratio, & Doctores præcipui ac primæ Classis benè intellecti communiter docent. Nonne illi, qui in negotijs sæculi videntur prudentes, cùm possunt, semper
tutiorem partem remotam à periculis eligunt? Quantò magis id oportet in negotijs animæ? Tu ergo tuæ
conscientiæ consule;
dixi tibi quod debui ex meo munere, & quod ego agerem in simili casu pro quiete
meæ conscientiæ &c. Sic doctus Pater. Vbi in primis obseruare iuuat, in concursu probabilioris
opinionis oppositam dici probabilem, quod tamen ab eo negatum, vt vidimus. Deinde sententiam rigidiorem non proponi vt eligendam
sub culpæ reatu, sed per modum consilij, quia
dum obligatio sub reatu dicto non exprimitur,
quod suadetur solam habet consilij rationem:
quod & verba illa indicant
Memini me consuluisse.
Prætereà, dum vtraque sententia proponitur, optio eligendi datur, vtriusque probabilitate declarata, aliàs impertinenter se haberet propositio talis. Si enim sentit absolutè peccare eum, qui non
restituit, nec vllius opinionis patrocinio ab obligatione tali immunem se posse præstare, quærenti, an teneatur, sine ambagibus vllis dicendum:
Teneris. Cùm ergo non ita dicatur, manifestum signum est eum, qui ita respondet, existimare non peccaturum illum, qui minùs probabilem sententiam in praxi, quidquid secus de probabilitate alterius sentiat, amplectatur. Id autem
quod de Doctoribus præcipuis & primæ Classis
benè intellectis, sic communiter sentientibus dicitur, immeritò additum, & contra fidelis consiliarij munus: significatur enim oppositam sententiam non habere pro se præcipuos & primæ
Classis patronos, quod est à vero alienum, vt vidimus
n. 2. & contra Auctorem ipsum, qui
Parte 2.
Arti. 21. in principio Magistros Bañez, Medinam; & Sotum vocat Thomistas primæ Classis.
Si autem præcipuorum nomine D. Thomam &
Scotum intelligat, quos cum nonnullis alijs adducit
Parte 2.
Arti. 26. eos benè intellectos ab
ipso, & non ab alijs, qui pro contraria eos sententia allegant, aut saltim non aduersantes ostendunt,
nequit tamquam certum pronuntiari, neque vt
tale consulenti proponi: qui si audiret pro sententia, quæ dicitur minùs probabilis circa opinionum amplexum grauissimos & primæ Classis
Doctores extare, qui præcipuos illos aliter intelligunt, probabiliter etiam tantùm locutos, si id
verum haberet, & omne circa talem operandi
modum conscientiæ periculum remouentes, diuersum circa obligationem suam conceptum efformaret. Iuxta hæc ergo stat sententiam benignam probabilitati fauentem morali esse certitu|
dine minimè destitutam. Quod & aduersantes
velint nolint constat non audere penitus inficiari.
Et quidem difficultas illa in
sententięsententiæ rigidæ executione satis ostendit eos, qui ita docent, frequentissimè in praxi aliter iudicare. Cùm præ
sertim ad ita procedendum non sit illis dedecori
externos Doctores sequi, quandoquidem inter
commilites multos habeant grauissimos & sapientissimos, quorum possint magisterio se tueri,
& securum in ministerijs sacris habere processum. Videant Catalogum P. Mercori
Arti. 26.
citato, vbi occurrent Aluarez, Bañez, Candidus,
Ledesma, Lopez, Martinez, Medina, & Viguarius, quibus addi plures alij possunt, viam illam
difficilem exosi, & faciliorem aliam, ac securam
pariter demonstrantes.