*Et fictio quidem sine mendacio stare
potuit iuxta verosimilem sententiam de mentalibus restrictionibus, circa quàm mirari iuuat D.
Caramuelem ita scrupulosum extitisse: eam enim
licitam negat, licet non semper, quod ad rem ipsam attinet: in quo tamen cum Auctoribus eas
admittentibus conuenit, sed eos malè locutos
asserit: carent enim mendacio omnes illæ propositiones, quæ excusantur ab ipsis; at non quia
à conceptibus mentalibus restringuuntur, sed
quia à circumstantijs adiacentibus & consignificantibus.
v.Verbi g.gratia, Petrus occidit vnum hominem,
quod & confessus absolutione accepta. Iterùm
ad eumdem Confessarium accedens rogatur ab eo an hominem occidit, & negat, nec mentitur,
sine adminiculo restrictionis, quia Confessarij interrogatio eum tantùm licitum sensum habere
potest:
Commisisti homicidium, quod non
sis Confessus? Cui interrogationi verè respondet Petrus:
Non. Benè quidem: Sed quid si Confessarius non
ita interroget, sed eius mens sit de commisso absolutè homicidio interrogare
: licet illicitè? Tunc
enim responsio dicta non adæquat, & tamen certum est non teneri Petrum commissum homicidium confiteri. Dum ergo
Non respondet, mentalem habet restrictionem, scilicet,
Non commisi,
ita vt tenear confiteri, vel non commisi pluries, vt
debeam illud in pluribus Confeßionibus aperire. Vel
aliter. Item, si res licet, & tantùm modus loquendi taxatur, ex eo certè idem sequitur inconueniens, quod D. Caramuel cum alijs exaggerat,
dum ait quòd
sunt plerumque perniciosæ, & men
daces, & tollunt Octauum præceptum Decalogi: illis
enim admißis, vix videntur posse dari mendacia.
Tunc sic. In primis restrictiones plerumque tantùm sunt perniciosæ & mendaces: ergo non generaliter, & ita non tollitur octauum præceptum
Decalogi. Deinde admittentes restrictiones, illas
plerumque illi citas censent: Ergo D. Caramuel
idem quod ille velit nolit admittit. Prætereà.
Dicta non loquentium iuxta audientium sensum
vbi ita expedit illis, possunt vera sustineri ex circumstantijs consignificantibus, quibus attemperantur. Atqui hoc potest communiter contingere. Et ex eo non sequuntur inconuenientia illa:
Ergo neque si cum mentalibus restrictionibus
proferantur, cùm pro vtrisque eadem sit ratio.
Item, Modus ille verificandi dicta valde est impeditus, & supra communem fidelium captum,
vnde & minùs aptus ad excusanda peccata; cùm
tamen per restrictiones id facilè possit obtineri,
iuxta dicta
Parte 1.
nu. 572.
& seqq. & nu. 584.
Illarum praxis opportuna.
& 585.
In Thesauro Tit. 4.
nu. 171.
& 173.
In
Additionibus Tomi 1.
nu. 9.
& 96.
& alibi, vt à
Confessarijs instruantur posse multa ab ipsis affirmari & negari sine mendacio, cùm voluntatem
non mentiendi habeant, sed ita cum abstractione
loqui, vt ea dictis accommodari possit, quæcumque illa sit. Vt cùm ab aliquo petitur mutuum,
quod ipsi dare non expediat, potest dicere se non
habere, quod petitur, non inquam ad dandum sine incommodo, neque in manibus, aut tali loco;
iuxta
quęquæ confusè apprehensa stat vera responsio:
licet nullus ex prædictis modis in speciali occurrat, neque de illis cogitauerit, sciens tamen modos
abstractionis esse posse ex Confessarij instructione, aut viri docti. Et quidem D. Caramuel, qui
alicubi non censet inconueniens in eo quòd totus
Decalogus esset probabilis, sic enim innumera
excusarentur peccata, non est cur circa Octauum
illius præceptum ita, vt diximus scrupulosè se gerat, quando iuxta grauissimorum Scriptorum
sententiam, innumera etiam possunt restrictionum vsu prudenti & temperato pariter excusari.