*Iuxta quæ habemus eum, qui die Iouis
audito horologio aliquo carnes comedit, licitè id
facere, quia in possessione est dies talis, & dubius
an transierit, dum horologij alterius expectat sonum. Ex quo habetur ita esse ignorantiam diei
Veneris, vt necessariò aliqua circa rem istam subsit formido: nam cùm propterea comedat, quia
ad alterius horologij sonum appellat, dum sic agit,
non potest non opinionis contrariæ cogitationem
fouere, cui est formido congenita: ea enim, quæ
est ad horologia attentio, ad opiniones pariter
attentio est, iuxta quas operatur, ita vt impossibile appareat, saltim moraliter, secus operari. Ergo
ignorantia prædicta stat cum formidine partis alterius speculatiuè se habente, quatenus non impedit iudicium practicum certum de licita operatione. Meritò autem Gonetij instantia reijcitur, quia differentiam dictam debilissima ratione
conatur euertere, ex regula inquam illa, ad quam
Auctor non respondet, quia nullius roboris eam
esse dignouit. Dicendum tamen regulam de odijs
& fauoribus non ita esse intelligendam, vt quidquid odiosum est restringi debeat, & quidquid
fauorabile extendi in omni genere, ex ea solùm
ratione quòd odiosum aut fauorabile sit, sed attentis rerum, de quibus agitur, conditionibus,
verbis legis, & eiusdem ratione: ex quo accidere
potest vt id, quod odiosum videtur, eo quòd onus
apponat, ampliari debeat, & quod fauorabile,
coarctari. Sic illa, in quibus animæ periculum
vertitur, amplianda & extendenda sunt ad latitudinem rationis, iuxta ea, quæ cum multis habet
D. Fagnanus apud Auctorem
pag. 253.
num. 338.
& priuilegia, quæ vt talia fauorem præseferunt,
quia ab onere eximunt, restringenda multoties
esse benè ostendit Glossa circa
Regulam 15.
nu. 6.
Estque non facilis negotij certum aliquid constituere, ex quo intelligi possit quando aliquid
sit odiosum, & quando purus fauor
: id enim quod
odiosum videtur, quia grauat, potest, vt dixi, ad
fauorem animæ trahi, aut etiam legis: sicut respectu huius esse odiosum, quod personæ commodum importat. Item, fauoris & odij cessant
rationes, vbi per legem aliquid statutum inuenitur, vt circa decimas videre est, in quibus exempla extant à citata Glossa, & Ioanne Andrea adducta. Et ita cùm ex Iure habeatur certa regula
de meliore possidentis conditione, contra eam nequit generalior illa de odio & fauore conuenienter allegari. Et quidem Auctores negantes licere
operari in dubio quando præceptum possidet, regulam
pręfatampræfatam de odio & fauore neutiquàm sibi
fauere plenè recognoscunt, vnde ea non obstante
obligationem ad præcepti adimpletionem agnoscunt; in quo rectè se gerere aduersarij negare nequeunt, quod & arguens profitetur. Ergo nullius
illa roboris in negotio præsenti, & ita ineptè pro
eôdem allegatur.