*Dico Quintò. Quæ dicta generaliter
circa casum, de quo est sermo, erga Indos specialiter vrgent, vnde neutiquàm
oppositũoppositum ad praxim
est aduocandum. Id constat, quia defectus capacitatis in illis vix erit satis ad conuenientem
distinctionem inter vtramque Communionem.
Item cùm vini sint appetentissimi, & vini gustum
sint in sanguinis sumptione habituri, nihil aliud,
quàm vinum cogitabunt, & plus de potu tali petent, qui eisdem adeò proponitur salutaris. Et licet multi inter eos sint, quod non semel aliàs dixi, educationis beneficio, aut Vrbani conuictus,
Europæis plurimis exæquandi; in præfato tamen
articulo, & graui adeò infirmitate, qua ad angustias huiusmodi rediguntur, minùs sui compotes
erunt, & suam ad indolem natura recurret, vnde
& indecentijs diuinum Sacramentum exponendum. Excitentur ergo ad actus contritionis, & ad
communi candum spiritualiter post Confessionem, ac etiam Sacramentum eis Sacræ vnctionis
conferatur, per quod id obtinendum sperari potest quod administratione Eucharistiæ obtineri
curabatur. Et quidem talis aut in statu erit gratiæ, & ita sine Eucharistiæ receptione, ea perseuerante, saluabitur. Aut in statu contrario, & sic
Eucharistia, id erit illi quod cum Apostolo clamat Ecclesia,
Mors est malis, vita bonis: nisi fortè
accedente attritione aut sancto alio affectu, iuxta
grauium Doctorum opiniones primam gratiam
largiatur. Quamquàm difficile videatur vt qui
modo attritionem adhibet, illa, dum fuit Confessus, fuerit destitutus, & sic non iustificatus.
Videtur autem verosimilius per Sacramentalis
vnctionis receptionem iustificationis beneficium
accepturum, quàm Eucharistiæ receptione. Nam
Eucharistia, cùm sit cibus, ad augendam & conseruandam vitam ex sua primaria est institutione
directa, non ad mortuos in Spiritu suscitandos.
Quod tamen sacramento vnctionis videtur ma
gis conuenire; vnde effectus talis singulis in vnctionibus declaratur, & ita eius receptione saluos
fieri plurimos dixi
Tomo 1.
Theologicorum Problematum num. 1865.
& seq. vbi quamplures pro eo
Auctores adduxi.