*Circa quæ id quod ex Limensi Concilio
adducitur, & vti obligatorium proponitur in locis
Prouinciæ, in qua celebratum, nomine comprehensis, vnde &
Prouinciale dictum, parui est
profectò momenti, illud enim non est à Sede Apostolica confirmatum, nec Regio præsentatum
Consilio, & ita eius decreta vti leges Conciliares
non allegantur; licet ad rectum gubernationis
modum possint deseruire. Vnde & iudices Ecclesiastici possunt præfatas mulctas imponere,
cùm excessus huiusmodi contigerit inueniri.
Quod ad Officia dicta spectat, regulariter loquendo, ita quidem est: Vnde &
citato Capite 2.
à Nobis probatum non posse
Parochum ab Episcopo Vicarium Generalem constitui; nisi eius
electio ob singularem hominis præstantiam, tanti
censeretur esse momenti, vt maius in ea bonum
diœcesanæ Ecclesiæ,
Paræciali præferendum Episcopus deprehenderet, vtpotè communius, prudenti id, non ex humano affectu prodeunte dictamine, suggerente. Quod quidem & in visitato|
ribus locum habere potest, vnde & vidimus doctos, & zelo sancto plenos Antistites sic egisse.
Quòd si in Secretario & Fiscali idem accideret,
id pariter asserendum
: sed incredibile apparet defuturos alios muneribus istis idoneos. Si Parochia
in ipsa Episcopali ciuitate sit, non video magnum
inconueniens, si Parochus Secretarij Officio fungatur; non enim tantæ occupationis est illud, vt
assistentiam & curam præcipuam impediat, adhibito pro absentiæ spatijs adiutore, vt aliquando
vidimus
: Aliquid enim leuaminis indulgendum
Episcopo, à quo etiam communis Ecclesiæ vtilitas deriuatur. Curandum tamen vt Paræciani intelligant facilem sibi ad suum Parochum, vtique
& Pastorem, futurum accessum, quoties acciderit
indigere
: quòd si non ita contingat, nulla, me iudice, esse poterit Parochi conscientiæ securitas.
Noui quemdam & Indorum Parochum, & pariter Secretarium, qui extremo in morbo, & illo
momenti maioris articulo, apertis oculis, attonito
similem, vix ad ea, quæ pro illo necessaria sunt,
attendere valuisse. Sic enim vsu venire solet, vt
cogitationes, dum viuitur, ad multa dissipatæ,
non sinant miserum cor ad vnum illud tantoperè
necessarium, & numquàm auferendum, attendere, dum malè torquetur, vt dicere sicinter angustias deprehensus cum B. Iob possit:
Cogitationes meæ dißipatæ sunt, torquentes cor meum.
Iob. 17. v. 11. Torquentes inquam, quia dissipa
tæ, quo ad vnum colligi & Officium, & salutis
æternæ studium debuissent.