*Iam quod ad D. Thomam attinet, vt ei
Ex D. Thoma qualis probatio.
demus, repugnantibus plurimis, qui contrarias
S. Doctori in Quæstionibus citatis sententias amplectuntur, quia probabiliter tantùm fuisse opinatum arbitrantur: quid de alijs dicemus Theologis antiquitate & sapientia venerandis, qui similes sunt versati materias, & in celebrioribus Academijs nemine perstrepente pertractarunt
? Nec
vllo pacto videri potest absurdum Theologos circa Sacros Canones sedulam operam adhibere:
sunt enim illi Sacræ leges: & legum materia
Theologica proculdubio est, cùm actiones humanas dirigant, quibus est finis vltimus obtinen
dus. Quæ autem inter Theologos & Iuris Canonici Interpretes sit diuersitas doctè & eleganter ostendit P. Suarez in
Proæmio Tractatus de legibus, vbi illud:
Iuris ergo Canonici Interpretes per
se, & ex proprio instituto superiori fine & ratione
Sacros Canones considerant:
Theologia verò sub altiori ordine hæc omnia complectitur &c. Vbi in verbis illis
Superiori fine typographiæ est error, cùm
Sub priori fine apponi debuisset: fine inquam politicæ in Ecclesiastica Republica gubernationis
ad forum externum spectantis. Quòd si in scrip|
toribus nonnullis aliqui non semel inueniantur
excessus emendatione digni, id equidem non mirandum, quia in omnibus facultatibus non pauci
deprehenduntur audaces, quod & in Iurisperitis
non infrequens, dum circa Cap.
Firmiter de summa Trinitate, & fide Catholica, aliàsque Theologizare nituntur. Quòd autem illi libros non
edunt ad materias Theologicas spectantes, in
promptu est ratio, quia videlicet illas non callent,
pro quibus accurata Dialecticæ, Philosophiæ, &
Metaphisicæ est notitia necessaria. Si autem con
tingat aliquem peritum Iuris, in Theologicis etiam fuisse versatum, edat lectu digna, vti Alfonsus Tostatus edidit, publicus etiam Iurisprudentiæ
Sacræ Professor; Martinus Bonacina Iure in
vtrôque Doctor, & insignis Theologus, qualem
erudita volumina protestantur. Quibus non immeritò accensendus Doctor Dom. Didacus de la
Rocha ex primarijs in Limana Academia Iuris
Professoribus, & in eiusdem Regiæ ciuitatis Cancellaria Togatus Consul, post alia decursa subsellia eximia probitatis & sapientiæ laude, quam
edita in Apocalypsim, & de purissima Deiparæ
Conceptione genuina eius ingenij meditamina
manifestant. Et ante illos & alios S. Raymundus
de Peñafort, de quo videndus P. Mag. Ferdinandus del Castillo
Lib. 2.
historiæ Cap. 17. & hæc
circa scriptoris inconsiderantiam satis, pij & docti
aliàs, vt ad quæstionem, cuius occasione sunt dicta, calamum reuocemus.