*Quæ autem ex aduerso videntur stare,
non ita vrgent, vt commodam non habeant solutionem. Quòd enim prædictus Dominus, non
Fiscalis, sed Inquisitor communiter nominetur,
non ideò est, quòd verè & propriè Fiscalis non
sit, sed quia honoratiori titulo oportet compellari, sicut & in Regio Auditore accidit: Sic enim
politica requirit vrbanitas. Vnde licet Rex noster
& Dux, & Marchio, & Comes sit, nullo ex his
titulis communiter appellari solitus, sed sublimiori, Regio scilicet
: quod & in Pontifice videre
|
est, qui licet Episcopus Romanus sit; non eo titulo nominari in vsu communi habetur, sed Pontificio, sicut & Episcopi Cardinales. Quando
ergo sic accidit, vulgaris non obstat compellatio,
quia vt nuper cum docto dicebamus Auctore,
substantiam non mutat. Quod autem additum,
in mentem scilicet fundatoris talem vsum posteà
introductum non venisse, admitti potest, sed non
ideò negandum eius dispositionem locum habere
non posse; quia satis est id verosimiliter voliturum, & virtualiter eatenus voluisse, quandoquidem id ipsius verba comprehendunt: vt in exemplis adductis, pater filios instituens, de nepotibus
tantùm futuris non cogitauit; neque priuilegium
Mitræ & Baculi concedens Abbatibus, de Commendatarijs cogitasse indicium aliquod dereliquit. Iuxta hæc ergo poterunt DD. Inquisito
res, vt benè sibi visum fuerit arbitrari. Quamuis,
vt verum fatear, res sit non penitus offendiculis
destituta, & operæ pretium erit institutionis tenorem attendisse; qui si fauere comperiatur, etsi
non sit prorsus apertus, praxis poterit esse inoffensa, quæ ex ijs, quæ à Nobis adducta sunt, satis superque verosimilis & probabilis comprobatur.