Die 23. SS. Nicomedes & Felicianus Marty
De SS. Nicomede & Feliciano.
res, quorum Reliquiæ insignes. Cur in Festo
iuncti constat ex
num. 126. Nicomedis nomine
vnus habetur Romanus Martyr in Martyrologio
die 15.
Septembris. Sed hic, cuius est Reliquia,
valde diuersus ab illo, non enim Presbyter asseritur, cùm tamen Presbyter ille fuerit. Via etiam
dicitur Nomentana sepultus, cum tamen nostri
Corpus in Cœmeterio Cyriacæ. Potuit ergo dies
beneuisus dedicari. Propter quam rationem, quia
scilicet ex eodem Cœmeterio extracta S. Feliciani Reliquia, conuincitur non esse illius, de
quo
die 9.
Iunij Fratre S. Primi, quia in Monte
Cœlio eorum Natalis proponitur, vbi & pariter
tamquàm in proprio celebrantur. An verò sit
ille, de quo
die 2.
Februarij, potest non immeritò
dubitari, quia ex eodem Cœmeterio eius ex
prompta Reliquia, ex qua sacrum Corpus S. Fortunati pariter occurrentis, vnde die proxima eius
est Festum collocatum, & ita potuerunt non incongruè in celebritate copulari. Fateor ita potuisse, sed vt non ita fieret sua
etiāetiam conuenientia succurrit. S. Fortunati Corpus
cũcum vase sanguinis
pręclarapræclara Reliquia est, cui integra debetur celebritas,
vnde merito debuit quæ ad D.
FelicianũFelicianum spectat
separari
: quo stante separationis titulo, quando
de speciali aliqua inter illos consociatione non
cōstatconstat, in aliam potuit prudenti arbitrio relictam
sequestrari, & cum S. Nicomede deinceps pergere, sepulchri socio, sicut & gloriæ. In quo etiam
eiusdem honori consultum, post receptas Reliquias, & instante constituendæ coordinationis
tempore in Festorum obseruatione seruandæ, ne
scilicet ijs non celebratis annus præteriret: quod
in S. Fortunato non potuit, nec debuit ea ratione
disponi, cui in mensis secundi initio Festum maius seruabatur. Neque argui potest ex dispositis
circa S. Victorem
die 16.
Decembris ex 15. translatum, celebrandum simul cum SS. Irenæo, &
Antonio, licet illius habeatur Corpus, horum
autem Reliquiæ: quia circa illos aliter transigi
non potuit religiosa caussa Festorum, dies enim
sequentes non sine inconuenienti vsurparentur,
quorum Ecclesia in quantùm fieri potest indemnitati consuluit, vt dictum
nu. 240.