*Quid ergo de Reliquia nostra, cui viden
tur adducta refragari? Posset dici eo tempore,
quo absconditum sepulchrum, barbarorum tonante tempestate, ne in eorum deueniret manus,
& sacrilegis ausibus tractaretur, fideles aliquos
pro sua erga eum pietate, & vt in præsentissimis
periculis solatium & præsidium obtinerent, partes aliquas sacri corporis, quarum ablatione vix
eius minueretur integritas, extraxisse: easque ob
eximium, quo haberentur in pretio, summa vigilantia custoditas, & per singularem Dei prouidentiam ad nostra vsque tempora deuenisse.
Sed quia coniectura ista minùs solida videri potest aliquibus, ab illis congerendis abstineo, id
tantùm dixisse contentus Reliquiam nostram
fidelissimis testimonijs communitam, quæ apud
nos extant, propter quæ approbari ab Illustrissimo Archiepiscopo, vt diximus, potuit; & erat
ille satis circa hæc, sicut & doctus, ita & cautus
ac circumspectus. Et sit reuera ita vt Reliquia
talis Sancti Apostoli non sit; cùm sit tamen cer
tissimum sancti esse alicuius, eam ille profectò
adoptabit, annuente libentissimè sancto, & tamquàm propriam peculiari affectu prosequetur,
honorem in illa sibi impensum admittens, qui
reuera ad eum dirigitur, eumque implorati patrocinij exhibitione rependens. Neque enim est
cur debeat religiosus affectus, & pia munificentia suo effectu fraudari. Et mihi quidem expeditior hic modus erga sanctorum cultum videtur, quàm propter minùs cautam deuotionem
aliqua paradoxa comminisci. De lacte Virginis
Deiparæ extant non vno in loco Reliquiæ. Et
vt à Sancto non recedamus Patrono, de illa luculenta memoria habetur inter Reliquias, quæ in
Altaribus illius Ecclesiæ repositæ sunt, quando
illa est ritu solemnissimo consecrata; sic enim
Alfonsus Magnus in peculiari pro ea diplomate,
De Reliquia lactis Virginei.
quod ad litteram adducit citatus D. Maurus Lib.
4. Cap. 19.
In altari sancti Saluatoris sunt ter senæ
Reliquiæ subtracta vna (17.)
De sepulchro Domini,
de vestimento Domini quando Crucifixus est. Item
de tunica Saluatoris, de terra vbi Dominus stetit, de
|
Ligno sanctæ Crucis, de pane Domini, de lacte Sanctæ MARIÆ &c. Quis autem non videat valde
difficile esse explorare modum, quo talis Reliquia haberi potuit, vt consideranti est obuium?
& tamen hoc Christianæ est indulgendum pie
tati. Vbi hoc obiter obseruandum inter Reliquias in Altaribus collocatas numerari ab Auctore nupero magnæ aliàs & eruditionis & auctoritatis Reliquiam S. Ioannis Euangelistæ,
cùm reuera inter illas non inueniatur; quod enim
de illo dicitur ad titulum Altaris spectat, non ad
Reliquiam. Ex eo autem citato in Capite peculiarem excellentiam Apostoli nostri conatur
elicere, quod sepulchrum eius omnes Apostoli
aut viui, aut post mortem inuiserint, dum suis
illum Reliquijs scientes & volentes exornârint.
Et quidem cum iuxta ipsum non solum Diui
Petrus & Paulus, quos satis est verosimile in
Hispaniam venisse, sed etiam D. Ioannes præstiterit, quod probandum omisit, nullo pro aduentu adducto fundamento: non erat profectò necessarium vt mortuus per Reliquiam inuiseret,
& ita ad Reliquiam referri, quod ad Altaris titulum pertinebat.