*Iam quod ad Purgatorij animas spectat,
& ab Auctore in earum fauorem assertum, communissima sententia est, pro qua citati Patres
Auctores appellant. ille
nu. 57. & hic 3. iunctîs ijs, quæ habet
Tract. 1.
Appendicis Dub. 15.
per errorem 14.
nu. 7.
& 8. & plures apud Dianam
Parte 9.
Tract. 2.
Resolut. 23. Quod quidem
ampliat P. Quintanad. vt verum etiam sit de Indulgentijs plenarijs concessis, ita vt pro defunctis
possint applicari, de quo
cit. dub. 14.
num. 4.
&
seqq. cuius rationes cùm ad verbum referat Diana, sic concludit:
& hæc omnia ingeniosè cogitauit
Quintanadueñas vbi suprà:
sed an probabiliter, iu
dicent alij: Scio enim aliquibus viris doctis non placere. Sic ille. Ratio autem cur non placeant ea
esse potest, quia Indulgentiæ tales ex primaria
intentione viuis conceduntur, & veluti consequenter & per accidens pro applicatione alia:
vnde deficiente præcipuo, id quod est consequens, & quasi per accidens, consequenter deficit. Deinde attentis concessionis verbis id videtur compertum; in illis enim supponitur Indulgentias concessas apud eos, quibus sunt concessæ, extare, & ita pro Defunctis posse illas applicare.
Y las dichas Indulgencias se pueden tambien
aplicar por las animas de los fieles Defuntos por modo de suffragio. Et præfatæ Indulgentiæ possunt etiam applicari pro animabus fidelium Defunctorum
per modum suffragij. Præfatæ inquam Indulgentiæ, quæ videlicet pro viuis sunt concessæ, vnde
extare illas significatur apertè: quia ad id, quod
non est, fieri relatio nequit. Additur,
Possunt etiam. Quæ particula, vt sæpè aliàs dictum, est implicatiua, & implicat, seu indicat simul cum alijs
expressis, casum difficiliorem, pro quo D. Barbosa, Cardinalis Tuschus, & alij, in quibus &
ipse P. Quintanadueñas
Tract. 3.
Singul. 25.
nu. 4.
& vt deessent sic affirmantes, eius significatio
est adeò perspicua, vt sua se luce manifestet.
Quando ergo dicitur.
Possunt etiam applicari, &c.
clarè ostenditur posse applicari pro alijs, pro
quibibusquibus concessæ sunt. Atqui non possunt, quia suspensæ in ordine ad illos
: ergo neque pro alijs. Et
quidem non est dictum opera pro consequendis
Indulgentijs requisita posse pro animabus fidelium defunctorum applicari, sed Indulgentias
ipsas
: ex quo non obscure deducitur Indulgentias ipsas pro viuis subsistere, sitque mens non
|
etiam obscura Pontificum, vt quod sibi applicare
poterant, animabus sanctis possint applicare.
Quòd quidem non impedit quominùs in praxi
vtilis esse sententia possit, si Indulgentiæ conditionaliter applicentur, si videlicet valeat applicatio, aut plenariè, aut ex parte, iuxta receptam
eorum opinionem, qui tenent Indulgentias non
plenarias neutiquàm suspendi, vt videri potest
apud P. Quintanam
cit. Tract. 8.
Dub. 13. Potest
siquidem & circa hoc opinio versari, vt scilieet
Indulgentia plenaria, si per obstaculum aliquod
nequeat plenarium effectum habere, non plenarium habeat; possitque iterata plenariam exæquare. Quod aliàs tradunt multi de plenaria secundùm tenorem concessionis, quæ tamen
caussæ propter quam est concessa, proportionata
non sit; non enim ideò suo penitus defraudatur
effectu, sed proportionatum habet, per repetitionem futurum plenarium. Pro quo videndus P.
Suarez
Tomo 4.
in 3.
p. Disput. 54.
Sect. 3.
num. 9.
vnus pro multis, cùm sint eam pro eo multi ipsum secuti.