*
Num. 51. col. 2. pro
Extendere habetur
Ostendere. Nec magnus error, quia & tolerabilis, & sensu non alieno. Liberalis enim largitio, de qua ibi, ad salutem siquidem proximorum spectans, dum ad propriæ vitæ largitionem extenditur, etiam se pariter ostendit,
sicut & debet ostendi ordinata charitas, quoties id necessitas proximi postulavit. Non enim
internis fit satis affectibus, quando & effectus
exiguntur.
Pone me ut signaculum super cor tuum,
ut signaculum super brachium tuum. Cant. 8. v. 6.
Dictum circa locum istum aliàs, sed numquàm satis, & ad amorem spectare signaculum geminatum videtur innegabile: quandoquidem in
eodem versu, sic sequitur:
Quia fortis
est ut mors dilectio &c. Per amorem ergo sponsus in corde & brachio collocandus: nisi enim
per amorem esse ille in sponsa nequit. Sit ergo
ut signaculum, dum intus fervet amor, sit in
brachio, dum ad externos se extendit, & in
quibus se ostendit, effectus. Unde & paulò post
de exhibitione substantiæ mentio luculenta
subnectitur.
Si dederit homo omnem substantiam
domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
v. 7 Ubi illud
Pro idem est ac
Præ. Si enim
cor dilectio vera possideat, in largitione totius substantiæ domesticæ nihil se facere diligens reputabit, & est explicatio hujusmodi versioni Septuaginta conformis, qui non
Pro sed
In habent, ut hoc pacto Vulgatæ sensus aperiatur. Et est ille satis genuinus, licet alios etiam
exhibeant Interpretes minimè contemnendos.
Sed audiamus insuper D. Paulum ita Corinthios allocutum 2. Cor. 8. v 24.
Ostensionem
ergo, quæ est charitatis vestræ, & nostræ gloriæ pro
vobis, in illos ostendite, in faciem Ecclesiarum.
Præmiserat v. 21.
Providemus enim bona non solùm coram Deo, sed etiam coram hominibus. Non
ergo est pia erga alios affectione contentus,
Deo nota, sed ad charitatis officia impendenda, ejus ardens providentia se porrigit. In quo
quidem dignos se cupit & studet habere discipulos, unde ut vidimus Corinthijs scribit, non
contentus eorum arcana dilectione, sed ostensionem exigens erga illos, de quibus ibi.
Et
nostræ gloriæ pro vobis. Ut scilicet sic ostendant
quàm meritò de illis per Evangelium Christo
genitis glorietur, uti exponit D. Joannes Chry
sostomus
Homil. 18.
in Epist. cit. ubi sic legit
:
& nostræ pro vobis gloriationes. In eo ergo gloria
illius videtur constituta, ut charitas se ad ostensionem exerat, nec quomodocumque, sed
In faciem Ecclesiarum. Ubi & idem S. Doctor
In eos
demonstretis etiam in conspectu Ecclesiarum. Quod
quidem ad honorem ille refert, qui Ecclesijs
exhibetur, quando illi, qui ab ipsis missi sunt,
exhibetur. Audiendus ille sic locutus:
Deinde
facit sermonem horribiliorem dicens, In conspectu
Ecclesiarum. In gloriam, inquit, Ecclesiarum, in
honorem. Nam si illos honoraveritis, Ecclesias, quæ
miserunt, honoræveritis &c. Circa quod notandum illud,
Sermonem horribiliorem. Ubi horribilis error apparet, cùm
honorabiliorem, dicendum videatur. Ex quo apparet iam pridem typographiam hoc vitio laborasse, impressio
enim, qua utor,
anni est 1541. Sed non ut
nostris regnat illud temporibus, pro quo jam
sine spe fortunæ melioris declamatum. Extat
autem in prædicta Doctoris sancti expositione non missum faciendum documentum, qui &
pro
Ostensionem documentum habet: quod sci|
licet in honoribus exhibendis maximè se debeat Charitas fidelium ostendere, in faciem
Ecclesiarum, in illarum conspectu; ut scilicet
parci in eo non simus, sed modis omnibus, sine
affectationibus tamen fastidiosis, & ceremonialibus, liberales.