*Redeo ad Thomam, qui in Corpore
citati Articuli de Christi ascensu sic locutus
:
Nec est ibi aliqua potentia susceptiva alicujus corporis, sed potentia illuc perveniendi est in Christo.
Hæc S. Doctor, ex quibus videtur colligi in
spatio imaginario illam non esse capacitatem,
de qua diximus, sic enim & potentia esset.
Sed verò id non urget, nam explicandus est
de potentia vera, reali, & physica pro continentia corporis Christi. Quod autem spatium
concedendum sit, ex adductis verbis constat,
dum dicitur:
Sed potentia illuc perveniendi. Ergo
est ibi
Illuc. Quid ergo illud
? Si merum nihil?
ergo in nihilum pervenit, quod perinde est ac
non pervenisse, juxta modum arguentes, quem
adversantes usurpant. Commoda erga explicatio adhibenda est, ut stare posset
Illuc, &
istuc
&
ibi, &
alibi, ac aliæ loci varietates. Sed est
quod in antecedentibus verbis debeamus etiam
observare, sic enim illa
: Vnde nihil prohibet,
corpus Christi esse extra totam continentiam cœlestium corporum, & non esse in loco continente:
nec
tamen oportet quod extra cælum sit vacuum, quia
non est ibi locus. Sic ibi Doctor Sanctus, affirmans non esse locum supra cælum, & ideò
non esse vacuum, quia vacuum designat corpus plenitudine carens, & loco sua inest plenitudo, cùm juxta Aristotelem sit superficies
corporis continentis, & nihil tale supra cælum
est. Itaque cùm ait
Non oportet, ita exponendum est ut perinde sit ac si diceret: Licet supra
omnem corporum continentiam sit, & ita ubi
nullum est corpus, non ideò vacuum admittendum est, quia non est ibi locus Aristotelicæ
considerationis. Sed cùm aliàs admittatur
Illuc, & consequenter aliæ differentiæ loci, videtur locus admittendus alterius considerationis, quem non est Aristoteles assecutus. Sicut
idem Doctor sanctus ibidem tradit sic concludens:
Quod autem Aristoteles probat. 1.
de Cælo,
quod extra cælum non est corpus, intelligendum est
de corporibus in solis naturalibus constitutis, ut per
probationes apparet. Sic ille. Et Aristoteles quidem propter dictam rationem inficiatus est
vacuum extra universum, quia scilicet est naturalis incapacitas, ut corpore repleatur; quod
tamen admiserunt ex Philosophis non pauci,
ut videri potest apud P. Henao in Empyrologia
Lib. 3.
Exercitat. 11.
n. 36. ubi spatium imagina
rium explicat per negationem superficiei, quæ
sit immobilis, per quam definitur locus, unde
adveniente corpore spatium imaginarium esse
desinit. Qui explicandi modus sua etiam diffi|
cultate laborat, neque est conformis explicationi nostræ, licet existentiam Dei in illo affirmet
n. 40. Et quidem cùm talis existentia Deo
tribuatur in tali spatio, minimè aptum videtur
si dicamus,
Deus est in carentia veri loci: per
quod minimè intelligitur ubinam esse dicatur, aut sit. Cùm aliàs auctor dictus spatium
imaginarium dicat esse locum extrinsecum,
in quo sit Empyreum. Est quidem in spatio
imaginario, dum non repletur, carentia veri &
positivi loci, quæ illo adveniente destruitur:
sed est prætereà spatium, quod adveniente possit repleri: Atqui non repletur carentia, sed
spatium, & ita à carentia debet ut quid distinctum computari. Neque contra præfatum Auctorem plura; sicut enim in Problematibus à
spiritu contradictionis calamum revocavimus,
ita & modò circa eadem volumus, quia non
tam contradicenti spiritu agimur, sed quærendæ, illustrandæ, & defendendæ veritatis.