*Et ipse etiam P. Bonæ-Spei id se in
Scholis uti probabile dictasse affirmat
nu. 33.
Sed post maturiorem considerationem aliter
judicasse, ex profundiore Decreti Concilij
Tridentini perpensione. Pro quo & præmiserat
nu. 25. non sibi placere communem illam
responsionem circa Decreta, ex eo non admissa, quòd authenticè non constet, circa quod
sic ait
: Sed quòd videamus illas (Declarationes)
ab Eminentißimo Lugone, Lezana, & alijs magnæ
fidei viris, & quidem Romæ, post Vrbanum citari,
sufficere debet: ne alioqui in Scholis omnes paßim
habere debeamus suspectas. Hæc ille satis prudenter, in quibus Bullæ Urbani, de qua dictum,
multum videtur deferre, quia juxta sensum necessariæ approbationis, quam Recentiores inficiabantur Scriptores nonnulli, accepta est, &
ad praxim applicata. Habet autem
n 8. expressius aliquid, de quo & à Nobis dictum aliàs,
damnationem scilicet Alexandri VII. Propositionis sequentis:
Regulares Ordinum Mendicantium semel approbati ab uno Episcopo ad Confeßiones audiendas in sua Diœcesi, habentur pro
approbatis in alijs Diœcesibus, nec nova Episcoporum indigent approbatione. Circa quam sic subditur:
Est falsa, & animarum saluti perniciosa.
Cui adeò manifestæ Pontificiæ Decisioni illud
tantummodò posse opponi videtur obstaculum, non scilicet esse legitimè promulgatam,
cùm ad Andegavensem Episcopum fuerit solùm cum alijs directa, ut constat ex Epistola
ad ipsum apud citatum scriptorem
n. 17. Qui
tamen memor dictaminis sui, de quo nuper, ut
non expediat ad defectum authenticarum attestationum, quando moralis habetur Decretorum Sacrorum certitudo, provocare. Declarationem prædictam libenter amplectitur, & ex
ea necessitatem approbationis, ut in ea continetur probat
n. 34. sicut & decreto Innocentij
X. licet
n. 43. asserat pro Resolutionis circa
id probatione nolle se præfato Decreto uti pro
quo
nu. 46,
& 47. reddit rationem. Vult ergo
& non vult, non quidem piger, sed solertissimi
vir ingenij, humano ductus, sed non damnabili prorsus respectu. Cùm ergo eligat, quæ
ad dictam controversiam spectant intacta relinquere, ne aut Catholicam Majestatem, à qua
est revocatorium Decretum impetratum, aut
Pontificiam auctoritatem offendat, videtur
Declarationis Alexandri cum ipsius Censura
vim penitus ineluctabilem, & arctissimè prementem agnoscere: si enim illa talis est, quomodò potest id, quod est ab ipso damnatum,
in tactum relinqui
? Nisi dicatur illam peculiaria privilegia non excludere, & de illo tantùm
à se agi, circa quod fuerat sub Innocentio
concertatio, & ita suspensionem illam judicij
non ad generalem doctrinam, sed ad Indicam
controversiam pertinere. Sed cùm pro generali
Decisionem Innocentij adducat, ut vidimus,
minùs id videtur consequenter dictum: unde
Lezanæ resolutio magis consentanea apparet,
|
ut sententia, quam ille pro Societate defendit,
non videatur penitus improbata. Sed habemus
præter dicta necessitatem approbationis iteratæ juxta Diœcesium diversitatem inducentia,
noviorem & urgentiorem Decisionem Clementis X. de qua
Tomo 2.
Auctarij, in quo non
solùm pro subditis Episcopi, à quo non est approbatus, distinctam approbationem necessariam esse statuit, si in diversa diœcesi quomodocumque versetur, sed etiam pro subditis ejus,
à quo approbatus est, si in illa accidat concurrisse. Cùm tamen Diana
Parte 3.
Tract. 4.
Resolutione 144. ita contrarium proponat, ut asserat circa illud non dubitare Doctores, de quo
&
Parte 10.
Tract. 14.
Resolut. 39.
Tractat. 14.
Quas quidem adeò strictas Decisiones vereor
ne Religiosorum quorumdam abusus extorserint, aut affectatus plusquàm oporteat exemptionis prætextus, quo Prælatos offendant, qui
proculdubio eos suis potiri & gaudere privilegijs sinent, quibus abundè sunt à liberalitate
Pontificia cumulati, si ipsos modesto & officioso agendi modo studeant demerere. Casus
tamen esse possunt, in quibus oporteat robusta
defensio, in quibus tamen Religiosa non est
deserenda modestia, neque ex defensionis
modo exacerbandi eorum animi, ut reditus ad
amicitiæ portum post litium tempestatem debeat desperari.