*Et quidem erectionem huiusmodi non
posse fieri sine licentia Sedis Apostolicæ generaliter loquendo docet Lezano
Tomo 1.
Cap. 18.
num. 24. Fr. Emmanuel Rodericus
Tomo 3.
qq.
regul. q. 23.
artic. 8. vbi non solùm erectionem
prohibitam esse affirmat, sed etiam erectæ diuisionem, aut subiectionem respectu alterius. De
Religione autem Minorum, & speciali in eâ prohibitione, agit
ibidem, & Tomo 1.
quæst. 43.
artic. 1.
Quod quidem si ita est, satis ex eo dispicitur
quanti hæc res momenti sit, quam sibi Sedes Apostolica reseruauit. Et ex eo inferre licet
nōnon immeritò Reges nostros circa rem eamdem id decreuisse, quod vidimus. Benè verum est argumentum, quod ex Iure adducit citatus Auctor,
in quo de Episcopis ita dispositum inuenitur, ne
scilicet noua Sedes Episcopalis constituatur, neque illius fiat diuisio, aut subiectio absque Papæ
facultate, quia de similibus idem fit iudicium:
non videri vrgens, nam similitudo exacta non
est
: Episcopi enim à solo Pontifice constituuntur, sicut & Archiepiscopi; cùm tamen Prouincialium electio aliam habeat formam inferioris
gradus, qui & in multis aliis sunt diuersi. Neque
Syluester, quem allegat verbo.
Casus in 9.
& 11.
& Lezana
Casu 8. 9.
& 10. de Prouinciis verbum vllum habet, sed tantùm de Ecclesiis, Monasteriis, vel Conuentibus exemptis. Et hinc est
vt sine priuilegij alicuius peculiari mentione in
Societate nostrâ statutum sit potestatem nouas
instituendi Prouincias apud R. P.
GeneralẽGeneralem residere, vt videri potest in
Decreto 108.
Congregat. 1.
& in Decreto 36.
Congregat. 2.
& in 6.
Congreg. 4. &
quòd generaliter sine priuilegio id fieri possit, tenet tandem Lezana
Tomo 5.
in Mari magno PP.
Prædicatorum cum Peirino, Santore, & Trimarcho
n. 9. 10.
& 11. Neque ex eo quod in Ecclesiis, &
Monasteriis accidit, argui ad Prouincias potest,
quia
dũdum multiplicantur Ecclesiæ, & Monasteria,
reuerà
fiũtfiunt plures domus diuersa
occupātesoccupantes spatia in districtu alieno, quod meritò fieri prohibetur. In
ProuinciarũProuinciarum autẽautem multiplicatione tantùm
fit innouatio in modo gubernationis domorum
earumdem, per quod Ordinariis nullum videtur
præiudicium importari. In Religione autem Minorum specialis prohibitio ob caussas benè visas
esse potuit, quæ & iam antiquata iuxta dictos. Et
ex eo, atque ex aliorum sententiâ circa Prouincias Religionum aliarum, communique sensu
circa rei grauitatem, rectè colligitur, potuisse Reges nostros id disponere circa Indicas, quod in
Schedulis allatis reperitur.